Page 95
LIBER TERTIVS. DE AVREA De∣orum, Dearumque Genealogia, ex qua tanquam arbore Philosophi∣ca, innumeri rami Heroum Hiero∣glyphicorum propagantur. (Book 3)
REfutationem Deorum, Dearumque gentilium, à tot seculis antiquissi∣mis apud Poetas & Hystoricos, nec non majorem mundi partem recep∣torum hac nostrâ quasi vltima aetate, quâ Christiana religio ex Dej gratia clarissimé refulget, instituere velle, esset telam multis annorum millibus contextam retexere, ac forté operam Iudere; tum quia Christianis in sua fide satis confirmatis supervacaneum, tum quia Ethnicis scriptoribus, qui fere omnia supersli∣tiosis Deorum et Heroum ab ijs ortorum factis repleve∣runt, impossibile idipsum videri possit: Propterea ne quis aestimet, nos hunc tractarum ideo congessisse, quasi inde nunc prius veritas doctrinae conspici, aut falsit••s Ethni∣corum numinum depraehendi debeat; Id enim ex saçra hystoria, omni exceptione majori, jampridem inno∣tuit; Attamen cum q••••pan•• non prosint singula, multa iu∣vent, & licitum sit vel Sole medium tenente Coeli in pri∣vatis aedibus accendere lucernam, vt loca quae obscurio∣ra