Principum, ac illustrium aliquot & eruditorum in Anglia virorum, encomia, trophæa, genethliaca, & epithalamia. A Ioanne Lelando antiquario conscripta, nunc primùm in lucem edita. Quibus etiam adiuncta sunt, illustrissimorum aliquot herôum, hodiè viuentium, aliorúmq[ue] hinc indè Anglorum, encomia et eulogia: à Thoma Newtono, Cestreshyrio, succisiuis horulis exarata

About this Item

Title
Principum, ac illustrium aliquot & eruditorum in Anglia virorum, encomia, trophæa, genethliaca, & epithalamia. A Ioanne Lelando antiquario conscripta, nunc primùm in lucem edita. Quibus etiam adiuncta sunt, illustrissimorum aliquot herôum, hodiè viuentium, aliorúmq[ue] hinc indè Anglorum, encomia et eulogia: à Thoma Newtono, Cestreshyrio, succisiuis horulis exarata
Author
Leland, John, 1506?-1552.
Publication
Londini :: Apud Thomam Orwinum, typographum,
1589.
Rights/Permissions

To the extent possible under law, the Text Creation Partnership has waived all copyright and related or neighboring rights to this keyboarded and encoded edition of the work described above, according to the terms of the CC0 1.0 Public Domain Dedication (http://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). This waiver does not extend to any page images or other supplementary files associated with this work, which may be protected by copyright or other license restrictions. Please go to http://www.textcreationpartnership.org/ for more information.

Subject terms
Great Britain -- Biography -- Poetry.
Link to this Item
http://name.umdl.umich.edu/A05302.0001.001
Cite this Item
"Principum, ac illustrium aliquot & eruditorum in Anglia virorum, encomia, trophæa, genethliaca, & epithalamia. A Ioanne Lelando antiquario conscripta, nunc primùm in lucem edita. Quibus etiam adiuncta sunt, illustrissimorum aliquot herôum, hodiè viuentium, aliorúmq[ue] hinc indè Anglorum, encomia et eulogia: à Thoma Newtono, Cestreshyrio, succisiuis horulis exarata." In the digital collection Early English Books Online. https://name.umdl.umich.edu/A05302.0001.001. University of Michigan Library Digital Collections. Accessed May 1, 2025.

Pages

Page 1

AD ILL VSTRISSIMVM. Henricum Octauum, Regem Angliae, Franciae, & Hiberniae incom∣parabilem.

REgia cum laetis floreret Roma triumphis, Esset & in pretio lingua latina suo: Lauriger Augustus, Vates ornare studebat (Vt decuit) Flaccū, Virgilium{que} suos. Illius hinc creuit spatiosum fama per orbem; Fama quidem nullo deperitura die. Ergo si nomen valet immortale parare, Officijs doctos excoluisse Uiros: Perge laboranti Rex, nunc succurrere Musae, Quae pleno laudes concinet ore tuas.

Ad Philomelam.

DUlcia quae vasto meditaris carmina saltu Uocibus argutis, huc Philomela veni. Vtque diem radijs Phoebus patefecerit almam, Somnia nectareis discute vana modis. Hic locus est inter densas gratissimus vmbras, Qui musto totus luxuriante viret. Hunc cole, multisoni concentus not a magistra, Auriculásque tuo carmine pasce meas. Sic tibi contingant longae solamina vitae, Et foetus simileis gignere saepè tui: Sic pedicas auceps nullas tibi tendat auarus, Uiscoso pennas impediátue luto.

Synchrisis Cygnorum & poëtarum.

CVm niueis ipsos cygnis conferre poëtas Illum qui studuit, digna notasse puto. Candidus est toto concentor corpore cygnus, Pectora sunt vatis candidiora niue.

Page 2

Laetus olor gelidis fluuijs gaudere videtur, Gaudet illimi fonte poëta suo: Dulcia Laedaeus modulatur carmina cygnus, Cum flores Zephyri lenior aura fouet: Purpureo vates cum vere Fauonius inflat, Arguto resonum fundit ab ore melos. Uiminea cygnus casula contermina ripis Saepe sub ardenti sydere tecta petit: Frigora vicinae syluae torrentibus vndis Aestiuo vates tempore captat ouans. Quis neget albenteis cygnos nunc atque poëtas Conuenisse suis vndique nominibus?

In effigiem Temporis.

EFsigiem cuius referat, dic, ista tabella, Quam pinxit viuo docta colore manus? Temporis. Occipiti cur caluo? Certior vt sis, Prensandam frontem Temporis esse docet. Cur gerit has alas? rapido fugit ocyor euro, Ni caueas, rebus prospiciásque tuis. Cur falcem dextra curuam gerit, oro, minaci? Illa, omneis huius demetit orbis opes. Sola potest aciem diuina retundere virtus: Hanc recolas, nec erit falx metuenda tibi.

Ad musicam testudinem.

TV mihi curarum testudo dulce leuamen, Cum canis, articulis sollicitata meis: Tu mihi solamen studiorum suaue meorum, Assiduo quoties lassa Camaena libro. Tu mihi composito ad requiem bene dulce iuuamen, Comprimat vt lenis lumina fessa sopor. Perge precor dominum modulis mulcere canoris, Per me perpetuum sic tibi nomen erit.

Page 3

Commigratio bonarum literarum in Britanniam.

CAna bonas passim cantauit fama Camaenas Alpinas nunquam transilijsse niues. Vt Pandionias facundia liquit Athenas, Uenit ad Italicos Musa polita lares. Fronte tamen salua dicam nunc, audiat ipsa Roma licet, Musas transilijsse niues. Nam penitùs toto diuisis orbe Britannis Tersa Camaena dedit, verba rotunda loqui. Illa vetus linguis florebat Roma duabus, At linguis gaudet terra Britanna tribus.

Ad Cygnum, Iouiani Pontani cultorem.

POntaniingenium soles diserti Cygne & ter niuea notare gemma. Pontani numeros, soles fluentem Et venam niuea notare gemma. Pontani hinc veneres, & hinc lepôres, Gemma ter niuea soles notare. Te gemma niuea notent venusti Omnes, candiduli, elegantiores, Cultorem resoni chori, meum qui Pontanum niueo notes lapillo.

Ad Auroram.

PVrpureis venias inuecta Aurora quadrigis, Cernere da vultus ô mihi Diua tuos: Poscimur, & nos hic studiorum commonet alma Vranie, roseo tincta colore veni.

Instauratio Britannicae antiquitatis.

DOctorum genitrix foecunda Britannia, vatem Ne te poeniteat, me celebrare tuum. Nam mihi si vitae paucos produxerit annos Iuppiter, & dederit prosperitate frui;

Page 4

Quae modò sunt crassis monumenta obducta tenebris, Restituam Phoebo lucidiora tibi.

In effigiem Thomae Dunouedi, ad Brie∣num Tuccam, equitem Anglum, Serenissimo Regi, Henrico Octauo, a Thesauris.

INgens gloria Martius Britannae Gentis Dunouedus, ferae cruento Qui prôh naumachiae dolor tumultu Inter fulmineos cadebat ignes, Inter coeruleas peribat vndas, Spirat, (Tucca) tua elegante villa, Pictus dexteritate tam absoluta, Uiuo vertice vt inuicem capillos Discretos vigili putes labore: Vt nunc hinc oculos putes & illinc Alterna subitò rota moueri: Et plenas tepido cruore venas Toto corpore suscitare vitam. Quid? quod mirificis modis venustes Illustrem tabulam coronis alma. In qua tot veneres, tot & lepôres, Tot blandae illecebrae, tot & colores, Cum grata nouitate suauc rident, Quot promittere noluisset vnquam Clarus Parrhasius, nec ipse Zeuxis.

Ad Zachariam iurisconsultum.

DOctis Zacharia artibus refulgens, Qui Musas colis & leueis choreas, Parnassum celebrem tuum relinque, Nec spernas veteris casas amici: Sint quamuis humiles, tuae tamen sunt, Virtut ésque tuas canunt lubenter. Ad lusus tibi cognitos venito, Ornatus viridi caput corona,

Page 5

Ac dextra tremula lyram canoram Pulsa, Quis numeris neget valere Te, quem plectiger ipse Phoebus olim Omneis perdocuit modos canendi? Sed tu desine plura nunc Thalia: Phoebi Zacharias alumnus intrat.

In effigiem Andraeae Smythi, Christo phorum filium complectentis.

PVrpureis pinxit fucis quam clarus Apelles, Christophorum iungit viua tabella patri. Mollibus ingenuum puerum complectitur vlnis Smythus, Apollinei gloria nota gregis. Hoc quasi sentiret, radiantia lumina blandè Uoluit, amor patris deliciumque, puer. Gaudet & amplexu chari puer ipse parentis, Cuius in optato lusitat vsque sinu.

Ad Cygnum iudicem.

STabit iudicio cadetque semper Nostrum Cygne tuo diserte carmen. Quare si niteat suis figuris, Alma inter biferi roseta Pesti Atque inter violas suauiores Foelix perpetuo thoro fruatur. At si purpureo vacet colore, Pascat loripedis Dei caminos.

Votum ad Libertatem.

NOn in Erythraeo fulgentes littore conchas, Aut molleis Arabum post ulo auarus opes. Non ego monticulos argenti posco dolosi: Candida Libertas, tu Dea sola veni. Quid iuuat aurata circundare tempora mitra? Quid Veneta corpus cingere veste iuuat? Puniceo vel quid caput insignire galero? Candida Libertas, tu Dea sola veni.

Page 6

Sceptrigeri valeant reges, gemmataq́ue serta, Et valeat splendor (nobilis Aula) tuus. Pictarum valeat Nympharum cultus adulter, Candida Libertas tu Dea sola veni. Quicquid habet rutila diues Pactolus arena, Cedat, & auriferi splendidaripa Tagi. Cedite telluris sudantia munera vastae, Candida Libertas, tu Dea sola veni.

Ad Stellam Virginem.

STella serenato color est tibi talis in ore, Qualis, mixtasient lilia quando rosis. Lumina sideribus certant, auroq́ue capilli: Mollia puniceo murice labra rubent. Maxima naturae possunt haec munera dici, Casta tamen quiddam mens tua maius habet. Virgineum serua tàm purae mentis honorem. Sic nit cas alto lucida stella polo.

Immortalis Linacrus.

DEseret antè suos modulos philomela canoros, Nullus & in vitreo flumine piscis erit: Nullus ager verno producet tempore flores, Quàm pereat nomen, docte Linacre, tuum.

Natale solum.

MAntua Virgilium genuit, Verona Catullum, Patria Londinum est vrbs generosa mihi.

Ad Mariam Henrici Octaui, regis Angliae filiam.

QVicquid habent Charites niueae, Leneia proles, Musarum quicquid candida turba nouem: Quicquid habet Pithô, quicquid faecunda Minerua, Denique virtutis foemina quicquid habet: Non minus est in te (Maria illustrissima rerum) Conspicuum, quàm sol qui sine nube micat.

Page 7

In reditum amici.

SPargite formosas violas, mea cura, Napaeae, Spargite Pestanis lilia mixta rosis. Uos laetae choreas Charites iam ducite festas, Sollicitaq́ue nouo carmine Phoebe lyram. Adsis laetitiae pater, & spumantia musta Quae tua sunt larga munera funde manu. Namque domum redijt longùm expectatus amicus: Fausta mihi numeris omnibus ista dies.

Ad Gulielmum Gunteriden amicum fideliss.

O Quantum illa dies semper mihi fausta colenda, Quae studio iunxit pectora nostra pari! Nam tunc Pymplaeum montem conscendere primùm Conabar, sacris tingere & ora vadis. Tunc etiam Aonios montes lustrare parabam, Nominis ac vrbem Pallas adire tui. Denique tunc doctum Phoebum, doctásque sorores Uidi Aganippaeae margine laetus aquae. Omnia quae tibi nunc Gulielme accepta referre, Nostra cupit plena Calliopeia tuba.

Ad Cygnum, de commigratione Musarum ad Grantanam Academiam.

DOctiloquas constat peramaenum Helicona sorores Cum duce laurigeri deseruisse chori. Candide sed tandem scis quò nunc Cygne migrârint? Rectà ad Grantanas, tecta diserta, scholas.

Ad munificentissimum Henricum Octauum, Angliae Regem.

DIj tibi dent omnes Rex illustrissime paruum Henricum, referat qui patris ora sui. Dij tibi dent patri patriae, foeliciter illa Uiuere Cecropij saecula longa senis.

Page 8

Dij tibi dent fidei tutori, Maxime princeps, Vt faueant votis optima quaeque tuis. Qui facis, vt faueant, fuluo regaliter auro, Assiduè votis optima quaeque meis.

Laus historiae.

HIstoriae quicunque cupit cognoscere laudes Eximias, nostro carmine doctus erit. Quod sol aethereo praestat pulcherrimus orbi, Id nostris praestat vsibus historia.

Ad Camaenam, vt Martialem salutet.

I nunc Pogaseo gradu Camaena, Et docti pete tecta Martialis. Scis tu certò vbisint? viamque nosti? Uolsaegi aedibus adiacent potentis, Qui nunc vel Tyrio relucet ostro. Illic tu facilis fores modesto Pulsabis digito, rogans, patronum Vt paucis veterem cliens salutes, A curis modò peruacet seueris, Si tunc annuerit serenus ille, Intrabis. Pudor inuenustus absit: Ac de more, statim meo salutem Dices nomine plurimam. Docebis Vltrà, cur ego miserim te ad illum Planè magnificae virum nitelae: Nempe hinc vt liquidò meos amores Erga tàm veterem probarem amicum, Integros, niueos fuisse semper. I nunc Pegaseo gradu Camaena, Et docti pete tecta Martialis.

E graeco Epigrammate, in laudem Homeri.

I Gnibus astra suis, Lunamque obfuscat & ipsam Auricomus medio Phoebus in axe nitens.

Page 9

Nonsecut hymnisonos vates obscurat Homerus, Illustris claro lumine Pieridum.

In effigiem Amoris.

ZEuxis in illustri tabula formabat Amorem Pictor, quo nullus clarior orbe fuit. Purpureiq́ue botriteretes superaddidit vuas, Aligeri niuea munera digna manu. In quibus ars sic est viuos imitata colores, Luserit vt coruum praedapetita nigrum. Pinxisset puerum, si quàm feliciter vuas, Omni perfectum parte fuisset opus.

Ad Thomam Lupsetum.

SVnt qui pectore postulent auaro Thesauros Phrygij Midae nitentes. Sunt, qui Nirea maximis venustum Votis ore petant referre pulchro. Sunt, qui Caesareum ambiant fauorem, Munus tam breue blandientis Aulae. Sunt & qui ambrosijs gulae placere Affectent dapibus, meroque dulci. Ast ter magnum ego deprecor Tonantem Lupsete, vt liceat mihi petenti Tecum viuere, commoriq́ue tecum, Tamnoto & niueo vndecunque amico. Queis nunc si annuerit meis secunda Sors votis, titulum inuidebo nulli Quantumuis (mihi credito) superbum.

Successus studiorum suorum.

ARtes meseptem docuit celeberrima Granta, Et Schola quaeclarum de Iside nomen habet. Parrhisij at Musas mihi persuasere colendas, Hinc varijs cecini carmina mista modis.

Page 10

Ad Thomam Houardum, Principis Icenorum filium.

QVi genus Herôo clarum de sanguine ducis, Hos lege versiculos candide Thoma meos. Alter ab vndecimo post quàm te viderat annus, Jngenium excoluit nostra Thalia tuum. Nomine quo faueam quantum tibi, nulla referre Lingua quidem, sed nec scribere arundo valet. O vtinam posses dijs concedentibus ipsis, Cernere, quae nostro pectore clausa latent. Tunc rectè scires, quo te praeceptor alumnum Prosequar eximio semper amore meum. Peruia sed quoniam mortalia pectora non sunt, Sint animi testes haec mea dicta pij. Siquid & officij nos te praestamus amando, Esse rogo tantùm par in amore velis.

Ad Catullum.

SVnt qui admirantur, sunt qui venerantur, & vsque Carmina suspiciunt docte Catulle tua. At mihi Musa quidem sic est blandita Marulli, Amplius vt dubitem num tuus esse velim: Et mihi sic placuit Pontani Musa diserti, Hic ego dispeream, si tuus esse velim.

Lucretiae pudicitia.

CVm soderet castum formosa Lucretia pectus, Telaq́ue purpureus tingeret atra cruor: Tunc exempla dabat nullos moritura per annos, Quàm non mens tacto corpore tacta fuit.

Ad Famam.

DIc tandem mihi Fama, dic amâbo, Num donare velis meas Camaenas Grato munere longioris aeui. Non sum nescius hic quidem venustas

Page 11

Illas esse parùm: tuum fauorem Qualescunq́ue tamen petunt benignè. Quem sinunc dederis, nouae studebunt Formae, ac purpureum induent colorem, Vt sint persimiles Catullianis, Vt sint persimiles Marullianis, Pontanisque, fluentibus quidem illis Musis, nostra quibus nihil videbit Aetas pulchrius, elegantiúsue, Sed cur haec ego curiosus inquam? Cum sis diua satis tuapte sponte Propensa hymnisonum beare vatem.

Applausus Posteritatis.

Aëra dum volucris, fluuios dum piscis amabit, Applaudet numeris Musa Britanna meis. Forsitan inuidulis nimium sperasse, videbor, Opto candidulos inter habere locum. Posteritas sileat, nullum sit in omine pondus, Praesenti saeclo mî placuisse sat est.

Ad Thomam Lupsetum,

LAus notissima temporum tuorum Lupsete, aequoreis frequens in ore Facundo Venetis, & eruditis Gallis, hic placidam parabis aurem Dum scribit numeros tuus volanti Lelandus calamo tibi dicatos: Sint quámuis meritis tuis minores. Tam sunt omnia quae facis serena, Vt nulla facula nitere nostra Possint splendidiúsue, fusiúsue. Artes in patriam bonas reducis, Linguas restituis politiores, Thesauros veterum inuehis librorum Doctos, & recolis chorum disertum. Interpres facilis latina formas

Page 12

Ex Graecis monumenta, & ex latinis Rursus Graeca quidem labore grato, Nec certè minùs vtili, pioq́ue. Perge hac ire precor via, nec alto Londino, patriae tuae, meaeq́ue Clarus lumina tum feres minora, Germano eloquij suo Nouo quàm Como fulmine Plinius politus.

Ad Formosum, de liberalitate Nic. Odoualli.

DEfuit ô studijs nostris crescentibus aurum, Munus at O dalli sustulit omne malum. Ista priùs faciles contemnent pectora Musas, Et capient laeto Gotthica verba sinu, Illius hoc in me meritum quàm obliuio magnum Impia Laethaeis mergere possit aquis.

Ad nobilem quendam iuuenem.

CArmina bella canis, dulci fluit antia vena, Quae reserunt dotes, ingeniúmque tuum. Fac simili pergas filo deducere versus, Et lepidum cinget festa corona caput.

De Thermis Britannicis.

NOta Murotrîgum calidis stat gloria thermis, Quo nitet eximium flumen Auona loco. Hic natura potens tepidos (miracula) fontes Excitat, & quaedam vis salientis aquae est. Crediderim venas vicinas sulphuris esse, Nascitur vnde latens perpetuúsque tepor. Et si quando latex ebulliat auctior, ater Consurgit fumus, foetor & inde grauis. Tres numero fontes, (memini si rectiùs) extant, Regius, inter quos, nobile nomen habet. Cinguntur muro: sedes quoque, Regius offert Excisas saxis sedulitate pia.

Page 13

Colluit in medicis vndis numerosa caterua, Fracta salutifero & membra calore fouet. Hic vrinantum puerorum in margine fontis Sperat denarios officiosa cohors, Talia decantans: Visne hospes candide nostra Vti nunc opera? turba parata sumus. Diues, & es largus, tua nunc patet atque crumena, Promittens nobis praemia laeta macris; Haec eadem poscunt fontes de more salubres, Hospitis extollunt munificamque manum. De meliore nota paucos nunc proijce nummos, Vndas in medias subsideantque graues, Nos tamen insultu facto scrutabimur ima: Desine mirari, nos referemus opes. Hactenus & pueri: doctorum turba virorum Vndique decertant quae sit origo loci. Somnia Cambrorum Bladudum ad sydera tollunt, Inuentorem operis scilicet eximij. Maildulphus{que} sui decus admirabile saecli, Caesaris hîc curas officiumque probat. Territa quaesitis ostendit terga Britannis Caesar: & officium praestitit ille? logi. Induperatores alij, Romanaque virtus Vrbem Thermarum percoluere suam. Moenibus in{que} ipsis retinet monumenta Quiritum Antiquae clarum nobilitatis opus. Gloria Thermarum sic luceat inclyta semper, Tantùm sint memores hospitis vsque mei.

Ad Musam suam, vt Christophorum Smythum salutet.

CHristophoro multam Smytho dic Musa salutem, Cum dabis hos versus, munera grata, meos. Ille puer quamuis decimum vix computet annum, Extersis loquitur verba latina modis. Histrio, cum scaenis gestit comoedia, laudem Accipit, & plausu laeta theatra sonant.

Page 14

Uoce refert tristi cum tristia facta tragoedus, Spectator lachrimis maestulus ora rigat. Illius hinc genitor componit Apolline dextro Carmina, perpetuas quae meruere cedros. Haec eadem argutus recitat, cantatque puellus, Diffluere in labris Attica mella putes. Ingenij sunt ista quidem vel signa beati, Nec tamen ingenio candida forma minor. Scire cupis vultus quae sit praestantia? Talis Est, in Apellaeis qualis Amor tabulis. Sic nostrae volui te commendare Camaenae, Uirtus laudata vt cresceret illa tua.

Collatio Plutarchi & Seueri.

PLutarchus vitas scripsit: vitásque Seuerus: Et pulchrè officio est functus vterque suo. Quanto Plutarchus lingua praestantior, alter Materie tanto est clarior atque fide.

Ad Calliopen.

CAlliope lasso veniam dabis inclyta vati, Officij non est immemor ille sui. Crastina cum roseos vultus ostenderit orbi Aurora, ad solitum penna recurret opus.

Ad Guilielmum Blondum, titulo Montioij, illustrem.

SEquanicis mitto paruum tibi munus ab oris, Candida Pierij gratia Blonde chori: At si animum spectes, magnum misisse videbor, Res vbi deficiunt, est voluisse satis.

Ad Ioannem Fraterculum, insig∣nem medicum.

ME curis vacuum beata rura Nunc Fratercule detinent amice. Contentus laris hic quiete parui,

Page 15

(Sed quem fertilis hortulus coronat,) Compono lepidos Poëta versus, Uersus, quos Clario fauente, docta Forsan posteritas canet probatas. Te sacrae retinet locus sophiae, Illic lector vbi frequens columnas Tritas occupat, & labore longo Palmae dulce decus parat superbae. Vnde inter medios, sophos, sophistas Monstraris digiti nota benigni. Vt tu gymnasij celebritate Gaudes; sic ego amaenitate ruris.

Ad somnum.

GRata quies fessis membris dulcissime somne, Languida permulcens lumina, somne veni. Fulserit ignifera cum clarus lampade Phoebus, Hinc è turgidulis somne recede genis.

Vnio Rosae & Lilij.

PRima rosis sedes picto debetur in horto, Proximam & a prima, Lilia cana tenent. Jllae, Sidoniae tinguntur murice gentis, Haec sunt Sithonia candidiora niue. Jllas noster amat, tanquam sua stemmata, Princeps: Haec etiam summo Gallus honore colit. Lilia purpureis dij iungant alba rosetis, Uernet vt in terris pacis alumna quies.

E Graeco.

CAndidus est ingens planè Thesaurus amicus, Siquis seruandi norit habere modum.

Ad Brienum Tuccam, Henrico Octauo, Regi à thesauris.

LVmen Pierij gregis Briene Quem vel tergeminis virûm caterua

Page 16

Doctorum, titulis ad astra tollit: Si te non teneant tui meiq́ue Causae Principis inclyti seuerae, Ignotam accipe schoedulae Camoenam, Quae pro tempore gratiam laborat His paucis numeris apud te inire. Vt sic freta tua benignitate, Plures, ac etiam elegantiores Promat, queis celebrem tuam Britannis Uirtutem faciat celebriorem.

In effigiem Nymphae, terrarum orbem altero calcantis pede.

CAstalios decorat Smythi formosae Penates Nympha, coronati Zeuxidis arte nitens. Stat roseo vultu, crispat quóque vertice plumas, Syndone se mediam, caetera nuda, tegit. Calcat ouans orbis subiecta cacumina vasti, Foemina quòd iuuenes presserit, atque senes.

Ad Christophorum Smythum maximae spei puellum.

INter candidulos decus puellos Non vulgare quidem, nouem sorores Ipsas qui colis, huc adesto Smythe, Dum nos primitias damus recentes, Suadente hendecasyllabos Thalia. Huc aurem facilis tuam reflecte, Nostrum & consilium libenter audi, Musis sic potieris & citò almis. Selectos veterum bono libellos Edisce auspicio, ex quibus latinae Linguae munera comparabis ampla. Si porrò cupias venustus esse, Et tersum ac teretem stylum peroptes, Tunc amplectere candidi Terentî Argutum eloquium: sales docebit

Page 17

Sparsos ac venerem simul iocosam. Si molles numeros amor decorus Exposcat, tibi Naso tunc colendus. Solus regnat enim potens rotundo Uersus ore loqui: duos foueto Hos rectè, teneris tuis dicatos Annis: ne fugias caue citato Ut praeter casulam gradu, morantes Mellito refouent cibo puellos.

In aduentum candidae Libertatis.

VEnisti, toties petita, tandem, Libert as placidae mihi quietis: Illud dulce quidem datura munus Quo curam minuas laboriosam, Et tristes animi mei labores. An fallor volucris nigrore somni? Ipsa est. Nosco etenim remissiorem Frontem, lumina laeta, syderum{que} Instar, tota micantia hinc & illinc. Tum vestes video leueis, & auro Seruili vacuas, tamen decentes: Subridet loculum ferens apertum, Laudata mediocritate faelix. Faelix & comite optima quiete: Nec pili faciens opes Midaeas, Fortunam tenuem beata praefert. Qua nunc laetitia, quibúsue dignè Aduentum celebrem tuum corollis? Vos Musae, mea cura maxima, ô vos Musae incendite nunc focis Sabaea Plenis munera: vos rosas suaue Spirantes date, caeterós{que} fundit Quos ver purpureum nouos odores. Haec nam prima dies tulit salutem, Libertate mihi fauente blanda.

Page 18

Qualis Gulielmus Latimarus Isiacus.

SIquis Cecropiae gentis sermone venusto Floret, & eloquio Roma diserta tuo: Siquis Aristotelis faecunda volumina versat, Iuditij rara dexteritate boni: Siquis legiferum Mosen, sanctósque Prophetas Excolit, ac Christum puriùs ore docet: Siquis auaritia pulsa, mediocria curat, Est ea Latimari gloria vera pij.

Pardus venator.

AEripedem cursu volucri praeuertere ceruum Nuper erat canibus palma superba citis. Prodijt intrepidè, non vinci at vincere sperans Pardus, habens maculis vellera sparsa nigris. Cursu Gnosiacas illum superare sagittas Et volucres credas vincere posse leues. Romanis, rerum Dominis, venatio forsan Perplacuit: similem saecula nostra vident.

Ad Iustum, Paulinae scholae moderatorem.

QVilinguas tener as noua refingis Quadam dexteritate, nec ruinam Musarum pateris nitentium vllam, Tu nunc Iuste meum manu benigna Carmen suscipe, lectita{que} pridem Conscriptum monitore praepotente Phoebo, cuius amor mihi indies sic Crescit, conspicuos ferens ab alto Coelo tot radios, quot haec arundo Istis nunc facilè illinire chartis Certè nulla potest: lubens patroni At magni imperium sequetur omne, Virtutes{que} tuas adastra tollet

Page 19

Comptis hendecasyllabis Phaleucî, Quos Paulo chorus ille consecratus Laudem concinet in tuam canorus.

Columna in Isidis vado, à Nicolao Cratzero Mathematico erecta.

MArmoreas cantat celeberrima fama columnas, Quas claris statuit maxima Roma viris. Nec minùs insignem cantabit fama columnanm, Cratzeri artifices quam statuere manus. Candida Zodiacus circundat circulus aptè Marmora, quae vario picta colore nitent. Fulgidus auricomo cum splendet lumine Titan, Umbriferis spatijs tempora certa docet. Cum nitidis fulget Phaebe redimita coronis, Horarum numeros linea tincta notat. Praetereà varijs inscripta columna figuris, Astrorum motus ingeniosa refert. Cuius ab exemplo, doctorum turba columnas Erexit rara sedulitate nouas.

Ad N. Ionum.

ILlustris veteres notae poetas Tu versas studiose lone dextra Nostro consilio: precor recepta Vt prouincia nunc tuo labori Fructus accumulet fauente Musa Amplos. Dimidium quidem negotî Est rectè incipere: exitus probabit Dictorum niueus fidem meorum. Durum principium: sed hoc voluptas Mollit blandula. Scire quae sit ista Vis? Audi. Resonos colit poetas Quisquis iudicio valet profundo. Ille autem poterit volare certis Pennis per varias vices, & atris

Page 20

Lucentem tenebris opem referre. Hinc tutus poterit genúsque quoduis Doctrinae melioris ore terso Orbi pandere, & Aonas sorores Sacris montibus euocare, cum queis Aut molleis elegos amator ardens Totus consonet, aut cruenta grandi Cantet bella virûm tuba, Deorum Laudem aut hymnisonis modis supremam, Velfulgentia ad astra transfiguret. Me sic magna loqui putes, modò adsit Viua industria, mens & incalescens. Maturas segetes tui laboris Exacti prètium fercs perenne.

Laus Macrini.

BArbitus argutis Macrini personat odis, Quas vel Pierides concinuisse velint.

Comparatio, ingloriam Henrici octaui Regis potentiss.

QVantum puniceis nouo rosetis Cedunt vere suis rubeta spinis: Quantum lilio amaenioris horti Gemmae omnes aliae nitore cedunt: Quantum caetera punicis decoro Malis poma quidem rubore cedunt: Quantum coniferis breues myricae Concedunt quo{que} gloria cupressis: Quantum stelligero repressa tellus Caelo, mole sua & nigrore cedit: Tantum omnes alis, celebritate, Fama, nomine, gloria{que} vera (Vt mittam ingenij valentioris Lumen, flumina, fulmen at{que} vires Rari iudicij tui perennes)

Page 21

Concedunt tibi Principes sereni, Henrice, ô patriae tuae columna Talis, qualis erat celebris illa Olim quam extulit Hercules triumphans.

Ad Musas.

AOnis quae montibus assoletis Lusitare, & virgineam choream Ducere, insertis manibus, sorores Carmine dulci, Ferte vires, at{que} lyram canoram Consonis hic versiculis poetae Cognito gratissima dona vestro Ferte sorores. Omnis arbor parturiens odoris Floribus, spirante fauonio tam Molliter, mentem ad numeros canoros Illicit almam. Asperae brumae impatiens hirundo Tecta (nidos intepidos quidem illos) Iam relinquens penna agili serenas Verberat auras. Sepibus laetae volucres amaenis Dulce cantillant, resonant{que} claris Uocibus pulsata celebriori Aethera cantu. Si lyram Musae faciles rogatam Hic nouo vati dederitis, aptis Laudibus diuina canet benignus Numina vestra.

Ad Franciscum Poinum, equitem vn∣dequaquè clarissimum.

SIc Francisce tuis chorus canentis Phoebi laudibus insonat, decora Vt se quis{que} putet sacri tulisse

Page 22

Vatis nomina, gloriam{que} & vnà Ornamentum hederae sequacis almum, Si te carmine laudet, ornet, effert: Quem Musae, Charites, Venus, lepos{que} Tollunt vnanimes ad astra celsa. Quare nunc mea candidum Thalia Persuasit mihi calculum inserendum, Quo dotes celebrem tuas benignus; Gaudes qui rigidos & inter hostes Blando Pegasides sinu fouere. Contendis{que} tuis dare id Britannis, Priscis quod dedit inclytus Latinis Mecoenas, studiosus & Maronis, Et Flacci lyrici illius poetae.

Iudicium de Brixio & Moro.

BRixius est niuei candoris plenus, & ille Iudicij veri libera verba serit. Brixius aequauit mellito carmine Morum, Clarior ingenij nomine Morus erat.

Ad Ephoebum.

NActus oportunum tempus, formose salutem Lelandus multam mittit Ephoebe tibi, Nec modò contentus solam misisse salutem, Dona etiam studijs mittit & apta tuis: Nempe hoc reticulum, neruoso stamine tensum, Bissenas numero Sequanicas{que} pilas. Tu scio gaudehis collato munere paruo, Ac si misissem gemmea dona tibi. Nec sine causa equidem, si tandem iudico rectè, Respondent annis muncra nostra tuis.

Ad Briennum Tuccam, Equitem.

VIrgilij carmen quòd non violauerit ignis, Tucca dedit: tu das Bacchica serta mihi.

Page 23

Quilibet è doctis versus seruaret ab igne, Principis est hederam sed tribuisse viri. Quanto priuatus minor extat principe, tanto Maior Romano, Tucca Britannus crit.

Sciurus Chrysidis.

HAstas dum coryli colit vibranteis Rufus testigeram nucem sciurus, Hamis prandiolum rotans aduncis, Aures laetus & arrigens acutùm, Erectusq́ue sedens statim reduxit Et caudam ad tremulum caput pilosam, Naturae referens suae latentem Certè nescio quam potentiam: vnde Et nomen proprium inditum eleganter, Illic scilicet oriens Pelasgo è Fonte, & significanter vndecunque. Hinc exercet acutulos receptis Test is denticulos, opusq́ue feruet. Fragmenta vndique decidunt refracta, Testarum & cumulus citò fit ingens. Elugent sua praemia haec puelli Sic sublata quidem, frequenter id{que}. Tunc viscum & pedicas, crucem tyranno Immiti, vnanimes minantur omnes. Foelix ille tamen fame repulsa Maturas coryli nuces recondit Cautus continuò horreis in ipsis: Illic arbor vbi incauata prostat, Securosq́ue thoros suis alumnis Musco luxuriante praeparauit. Libertatis erat sciurus iste Cultor perpetuus: sed (heu) puellus Unus fraudibus vsus (heu) malignis Tam gratae inuidet illius quieti. Hic verò nemus omne curiosus Collustrauerat, & dolo assuetus

Page 24

Compegit remoras, quibus miselli Vel collum implicet, aut pedes catenet. Ignarus laquei sciurus atri, Praedatum egreditur vagus per vmbras Optatas, coryleta quà virescunt Et fructus reparant suos abundè. Nec quicquam timet: interim impeditus Et multùm subito malo grauatus Persent it pedicae subesse fraudes. Contendit miseris modis retorta Vi dissoluere vincla, ibi tumultu At nil proficit, arctiús{que} tandem Irretitus & inuolutus omnem Seruus spem proijcit, dolo{que} cedit. Praestructor videt, aduenit{que} laetus Et vinclis citò praedulam solutis Captae colla ferae premit catena. Hinc prudens anim alculo puellus Tam molli & lepido potitus, vrbem Turritam repetit, sui & patroni Haec munuscula deferens amicae, Formosam Venerem salutat ore. Tunc illa officij memor, puellum Laudatum aureolo venusta donat. Chrysis bella suis videns parata Dona haec delicijs, comit fouet{que}, Cicurat quo{que} dextera sciurum Molli, ac ambrosios cibos ministrat. Nunc collum illius aurea catena Cingit, longiùs ille ne vagetur. Sic qui frondicosa esse totus olim Assueuit, facilè hàc domesticus fit. Et non illepidos mouere lusus Doctus, tum Dominae suae placere: Cuius tam bene cognitam ille frontem Obseruator habet, nuces amarae Quàm fuscas coryli: nigros ocellos

Page 25

Obseruat Dominae, indices doloris Atri, laetitiaeúe: quos solo ipso Fixos cum videt, ô quot ille tristeis Tum curas simulat? seuerus aures Demittit teneras, gemensque moesta Claudit lumina, velat omne pansa Cauda corpus, & algida recumbit Terra, tristitiam docente vultu. At cum Chrysidis aureae micantes Cernit clarè oculos, redit lubenter Ad lusus veteres, & ad cachinnos: Fulgentis Dominae sinum tepentem Scandens, lacteolas premit papillas. At{que} vt Chaoniae solent columbae, Iungit molliculis labella labris. Nunc tundit pedibus ferox proteruis Pectus marmoreum suae Dianae. Iras & simulat graues receptas: Nunc & depositis minis serenus Fingit ludicra blandulus faceta, Notum praemiolum petens nucellae.

In reditum Richardi Pacaei, vtriusque linguae ornamenti clariss.

I Am sospes redijt noster ab inclytis Pacaeus Venetis, Aönidum decus, Et secum in patriam lumina rettulit, Aut (verum vt fatear) numina rectiùs. Ecquis lucidulis candidus vnio Conchis innitet? Ecquis mihi fulgidus Ramus concrepitat frondibus aureis? Cum quo pectoris ingentia gaudia Plaudentis celebrem? Quae mihi consonae Musae clara ferent carmina, queis ego Pacaeo reduci gratuler intimè? Quem absentem miseris vocibus ambijt Doctorum chorus, Osydera conquerens

Page 26

Velcrudelia. Quem splendidus insuper Nympharum numerus notus Apollini Absentem indoluit mirificis modis. Quem saluum ac reducem visere gestiens Grex natus studijs, plausibus assonat. Quem Musae reducem deniq́ue splendidae Vinctae purpureis tempora floribus, Certant carminibus velter ouantibus Ad coelinitidi tollere culmina.

In statuam Ioannis Coleti, fani Paulini Decani.

ELoquio iuuenes vbi Lillius ille poliuit, In statua spiras magne Colete tua. Quam si Praxiteles fecisset magnus & ille, Forsitan aequasset, non superasset opus. Hac salua statua, diuini forma Coleti Temporibus longis non peritura manet.

Ad Ioannem Diconum.

EXimius nostri cultor Dicone fuisti, Nominis, eximius cultor & ipse tui. Saepè tibi nugas nostras recitare solebam, Saepe mihi nugas tu recitare tuas. Posteritas igitur meritò testabitur ipsa, Numen amicitiae nos coluisse pium.

Ad Cygnum.

CYgne, coronasti viridi mea tempora cisso, Et mea sunt hederae munera, Cygne, tibi. Crescite felices hederae, foelicia vatum Praemia, non vllo deperitura die.

Ad Thomam Milonem.

DIcerer à cunctis meritò ingratissimus esse, Si non laudaret te mea Musa, Milo. Tu me vel teneris annis vtroque parente Orbum accepisti, vel pietate mera.

Page 27

Tu me informandum studijs melioribus vsq́ue Curasti: instructor Lillius ille fuit. Cuius ab industri cura didicere Britanni, Facundè pubes ingeniosa loqui. Tu me Socraticos iuuenem pòst inter alumnos Quà nitet eximiè Granta beata, locas. Deinde etiam Isiacam petij feliciter vrbem, Extincto Iceno Principe, morte, meo. Postremò Henrici Regis mihi gratia multùm Profuit octaui, munificaeque manus. Hinc mihi facta domus studiosa Lutetia, ad vnguem Doctos qua colui sedulus vrbe viros: Budaeum, Fabrum, Paulum Aemilium{que}, Ruellum{que} Aeternis planè nomina digna cedris. Pro quibus ô meritis cessabit fundere summo Lucifer antè suum clarus ab axe iubar, Impiger & fluctus odio delphinus habebit, Aequoreásque ferox vrsus amabit aquas, Quàm Milo chare tuum labatur pectore nostro Nomen, quod pietas perfouet ipsa sinu.

Ad Petrum Vannum.

LAudasti tenuem doctissime Petre Camaenam Qua cecini Tuccae nomina clara mei. Ipse tuae mentis niueum laudabo vicissim Candorem, simili non ratione tamen. Nam tuus ille meae candor decus addere musae, Candori poterit nil mea musa tuo.

Gratulatio ad amicum, pro munere.

TEmporibus duris quod certè defuit aurum, A famulo accepi, (munera grata) tuo. Quid tibi nunc reddam tali pro munere munus, Mittere cum tenuis sors mea, magna vet et? Si praestare nouem quicquam per carmina Musae Possint, & siquid fautor Apollo meus, Deseret ante suas syluas philomela canora, Quàm non officij sim memor ipse tui.

Page 28

Ad Gonellum, vt vrbem relinquat.

CVr tanto studio colas celebris Londini Aönie improbos Gonelle Luxus, non video: quibus fouetur Corpus molliculum, ingenî impotenter Cura post habita sacri: vel illos Cur vanos strepitus ames superbae Urbis, multiloquus licet popellus Te monstret digito, quòd interipsos Doctos doctus & ipse consequaris Linguae delicias meras latinae. Auerte auriculas tuas ab illo Plebis iudicio leui frequenter. Silaudis solidae petis coronam, Secessus pete, conferent & illi Flores ad cumulum venustiores. Aedes ergò age ciuicas relinque, Nam me iudice non videtur ille Dignis sat propriae modis studere Vitae, qui genium suum per vrbis Cessator medias fouet popinas: Quin vltrò ingenium colit qui amoenum Intento studio & quidem perenni. Hic forsan videor tibi molestus, Dum totus cano cantilenam eandem: Certè candor, amor, mouent iubentque, Ac nunc vltrà etiam imperant, vt audax Scribam, sustineamque constitutam Causam, sed ratione quadam honest a Hac, vt peruehemens velim videri Orator potius tibi, imperator Quàm subdurus ego. Satis voluntas Est autem tua cognita, at laboro Currenti stimulum addere impetentem. Sic villam repetas tuam beatus, Commissamque tibi sacro patrono

Page 29

Defendas querulos pius clientes. Te Grantania praedicabit illa, Qua floret Schola maxime diserta, Linguae & gloriola vtriusque pollens. Venatoria te statim obuijsq́ue Gens amplexibus aduolans fouebit Viuum, tum reducem sibi valentémque Hinc indè accipient: libenter ergò Secessum celebra, relinque & vrbem.

Quale carmen Borbonij.

TAlia Borbonius modulatur carmina vates, Qualia cum moritur, concinit albus olor.

In effigiem. D. Hieronymi.

DIue tuos cerno quoties Hieronyme vultus, Scripturae toties ardeo amore sacrae.

Ad lectorem de Cygni querela.

PAlladias miserè facundus Cygnus Athenas Ingenijs queritur non superesse bonis. Quid Pandioniae iam sunt nisi nomen Athenae? Carminibus cecinit Naso poeta suis. Sed cur sic queritur? florebunt semper Athenae, Atticus aeterno perfluet ore lepos. Vrbes vt pereant, facundia nulla peribit, Gloria virtutis non moritura viret. Naturae vitio fons areat vnus & alter, Non expectatus tertius ecce fluit. Ingenij Eloquijque vices commutat & ipsa, Sic tamen vt reparet semen vtrique bonum. Vrbis Athenarum monumenta illustria multùm Suspicio, veneror, percolo, laudo, cano. Nomen Athenarum mihi non bene tinnit ad aurem Nudum; Granta quidem personat vs{que} mea. Illam barbaries Scythicis foedauit ab oris Vrbem, progenies & truculenta, Getae.

Page 31

Hanc Sigbertus apex regni, & Burgundio faelix, Certabant studijs condecorare sacris. Uicus (& exiguus tantùm) male tectus & ille, Antiquae famae perdidit omne decus. Congnitione trium linguarum Granta coruscat, Attici & eloquij fulmine praestat acri. Quàm inuat ingenuae nutricis dicere laudes! Parta per illam si nunc meafama nitet! Tempora deducant longam felicia vitam, Laudibus assurgam Granta sercna tuis.

Ad Brienum Tuccam, in frontispicio Procopij.

SIquid in humanis sit rebus, reddere possit Quod nos prudentes, multisciós{que} viros: Siquid sit vitae quod prosit, & vndiq́ue mentem Moribus informet térque quatérque bonis: Historia hoc praestat Tucca ornatissime, cuius Nulla tibi laudes dicere Musa potest. Accipies igitur quem mitto fronte serena, Hunc Procopum, studijs munera digna tuis.

Ad Thomam Sulmonem, Henrico octauo, Angliae Regi, ab Epistolis Gallicis.

TU mihi doctrinam tribuis laudem{que} diserti, Et celebras longo nomen honore meum. Non ego mi Sulmo tali me dignor honore, Laurea nominibus conuenit ista tuis.

In natalem diem.

TEmpora pierides roseis vincite corollis, Consona Castaliae fila mouete lyrae. Haec est festa dies, qua primùm vidimus illa Sideribus picti lumina clara poli. Haec lux alma quater senis natalibus Idus Septembris reparat: tempora laeta quidem,

Page 30

At{que} mihi certè niueo signanda lapillo, Officij vt videar commeminisse mei. Sic mihi Nestoreos concedat Iuppiter annos, Et det tranquilla prosperitate frui. Delicijs nec enim statuo hic extendere vitam, Otia vel rebus pigra fouere malis. Hoc tantùm cupio, studijs prodesse politis, Laudibus & patriae crescere certo meae. Nobilis illa fuit, sed tantùm hoc defuit vnum, Scriptores memores, posteritatis amor. Vos antiquarum rerum (mea cura) Britanni, Sollicitae excutitis qui monumenta fide, Exerite ô calamos, exempla ost en dite clara, Patria vt eniteat, picta colore suo.

Ad Laur. Sparchfordum.

SIfortuna potens meis faueret Votis, praemia pectore allubente, Donarem aurea: sed mihi volenti Haec sors inuida cum neget, retortam Ostentans faciem, boni feres nunc Paruum carmina munus ista. Tantùm Effusos numeros sinit seuerum Hoc tempus dare, quos tuus benignus Certè poscit amor. Manet repostum Nam{que} imis penetralibus tenacis Constantis{que} animi, quibus beasti Me pridem officijs domi tuae, cum Smithum, delicias meas, venirem Visurus: poteram & lubenter illic Tecum perpetuos dies manere. Nymphis non Helicon sacris videtur Fons nunc gratior, illa quàm tua istinc Visa est villa mihi, nitens serenùm Passim floribus & situ tàm amaeno. Supplex comprecor vt tuis amicis Serues atq́ue tibi valens (paratum

Page 32

Musis hospitium) bonis ad annos Illos centuplices: grauis nec vnquàm Vitae taedia sentias amara Mi Sparforde, vel horridùm ruentis Fortunae illius impetus feroces.

In effigiem Fortunae nauigantis.

NAuigat aequoreo Fortuna in gurgite picta, Qualis Apellaeis est Venus in tabulis. Lubrica dat puppim lunatus corpora delphin, Caeruleas sulcans impete ventris aquas. Dat tenuis syndon curuae quoque vela carinae, Quam tenet in niuea splendida virgo manu. Quattuor horrisono spirantes turbine venti, Distendunt pleno flamine vela simul. Inunc, & dubites tecum, fortuna proterua Cur vna nequeat sede manere diu.

Ad Gulielmum, Gunteri filium.

HErculis aeterni celebrant praeconia vates, Uictor quòd Cacum presserat ille trucem. Cecropius famae tulit inclyta praemia Theseus, Qui saeuum rigido contudit ense Scynin. Nec minor ipsius crudelem fama latronem Quòd Scyron ad Stygias miserit vltor aquas. Si tanta Alcidis debetur gloria facto, Si tanta Aegiden gloria iure manet: Quanta tuis meritò accedent encomia factis, Quo duce, piratae, victa catcrua, iacent? Quos neque Turcarum potuit conuincere princeps, Armiferisue Rhodos insula clara viris? Quos neq́ue vitiferae potuerunt agmina Cretae Uincere, quos Veneti nec potuere duces. Macte animo: & monstris fac talibus aequora purges, Guntere, armisoni cura decusq́ue Dei.

Page 33

Ad Thomam Voluesęgum, Archiepisco∣pum Isurocanum.

SIc tuus Henricus, regum qui gloria florens, Perpetuo studio te colat, ornet, amet: Sic pia coniungat proceres concordia magnos, Vt iusto belli fulmine Turca ruat: Sic vastas operum tantorum denique moles Absoluas, summo templa dicata Deo. Sis bonus ô foelixque mihi: tutela Camaenae Dicêris meritò, praesidiúmque meae.

Ad Nicolaum Odouallum.

ODoualle, nouem comes sororum, Doctas pectore litteras benigno Qui totus deamas, sinistra planè Moestus sidera nunc vocaere possum, Quae te tàm niueum mihi sodalem, Quae te tàm veterem intimúmque amicum, Fato non placido mihi abstulere, Translatum adrigidos quidem Brigantes, Quò vix crediderim migrâsse Musas. Nam Mauors ibi regnat, ac cruentos Exercet gladios, premens subinde Scottos, & valida manu Britannos. Quid Musis modò Marte cum furenti? At si fata negant, tuos penates Ut dulces repetas, precor diserto Te Septentrio barbarus patrono Linguis floreat vndecúnque doctis.

In naumachiam, á Gulielmo Guntero in mari Gallico commissam.

FVlmineo hostilem premeret cum Marte carinam Gunterus, tumido victor in orbe potens, Occuluit pater Oceanus sua cana timore Tempora, qua vitrei gurgitis ima latent,

Page 35

Caeruleisq́ue suum caput ocyùs abdidit vndis Neptunus, salsae rex stupefactus aquae. Qui ferrugineos alga praecingere crines Assolet, attonitus Glaucus in antra ruit. Quiq́ue capistrati delphini curua Palaemon Terga premit, scopulis condidit ora cauis. Nec minùs horrisono Triton qui personat aere, Mersit praecipiti corpora vasta suga. Omnes nam tonitru pauesacti, & sulmine multo Tormentorum, animos vix habuere suos. Iratúmque Iouem è coelo venisse putabant, Vt fratrem è refluis pelleret vltor aquis. At cum deposito laetum Paeana furore, Uictor Iô ingeminans, concinuisset Iô: Et spolijs captis, hostili & naue refracta, Magnanimum foelix exhibuisset opus, Aequoreus sensim princeps caput extulit vndis, Lumine collustrans spumea regna vago. Qui post quàm chari cognouerat hospitis ora Gunteri, eminuit totus ab amne Deus: Conchisonumq́ue suum ex vndis Tritona vocauit, Vt caneret forti praelia facta manu Ille patris properans audita voce, marinis Vndis exilijt, classica bella canens. Tum virides toto vidisses aequore nymphas, Doridaq́ue in numerum disposuisse pedes. Quarum & ad exemplar, tunc turba Britanna recuru Littore gaudebat ducere tota choros. Atque reuertentem laetis complectitur vlnis Uictorem tantum, praesidiumque maris.

Ad Ioannem Barretum Iurisperitum.

SIc tua Budaei diuinae volumina magni Saepe manus verset, verset & Alceati. Sic tuae sollicitos facundia rara clientes Subleuet, & medio stet tua causa foro.

Page 34

Perlege quaeso meas Barrete Epigrammata nugas, Censorem quoniam te statuere suum.

Ad Brienum Tuccam, Equitem.

MAgnus Alexander fertur praeclara poëtis Grandisonis larga dona dedisse manu: Sed nec Tucca tulit meus vlla minora, Philippos Qui totidem, quot nos carmina laeta dedit. Pierides tanto patrono assurgite vestro, Aequat Alexandrum munere Tuccasuo.

Ad D. Quietem.

SAlue laeta Quies, venisti sydere fausto Vt vatem inuisas Dia serena tuum? Te rogo per Phoebum mihi dicas per{que} sorores, Tam longae fuerit quae tibi causa morae. An te detinuit vates Hieronymus, an te Hessus, an Vrsinus, Borboniúsue meus? Doctorum certè quisquis fuit ille virorum, Foelicem multis credo fuisse modis. Ergò velis mecum longos habitare per annos, Et mea Musa tuum nomen ad astra feret.

Ad Arturium Arcium nobiliss. Equitem.

VEnit fama mihi frequens ad aures Quae te magniloquo ore praedicabat Doctrinae eximium politioris Cultorem, obtigerat mihi priusquam Tecum notitia vlla luculenta: Quam me confiteor bono meo amplo Arci hic omnibus erudite veram Inuenisse modis. Memor serenae Frontis, qua me ita candidus beâsti Vel tum cum Domino tuo, meoque Laeta porrigerem manu Libellum: Vt certè mihi visus inde fautor Uirtutis celeberrimus venustae,

Page 36

Quare nunc calamo tibi volucri Nactus temporis otium quieti, Has transmittere litteris parabam Grates, ne beneficium putares Ingrato, immemoriue contulisse.

Ad Musas, vt Mariam, Henr. Oct. filiam inuisant.

FAustis nunc auibus nouem sorores Sumptis organulis decenter ite Ad diuam Mariam, decus Britanni Rarum Troiugenae: bonas colit quae Multùm pectore litteras benigno: Latè & conspicuis nitet per orbem Quae virtutibus optimis serena. Rectà pergite, cura nostra, nymphae Ad nympham faciles, & ora laeta Laetae soluite vocibus canoris.

Ad Mellitum.

DIgnus es hoc dulci Melliti nomine, sic sunt, Quae scribis, quouis mellea melle magis.

Ad Rodolphum Boureum.

DVm certas animo crescentem ornare poëtam, Candidulo nectens florida serta mihi, Munera pro tenui fortuna maxima praebes, Vt doceas Musis quae tribuenda bonis. Talibus officijs ego motus, arundine sumpta Imparibus cupio nectere verba sonis. Sed dare iam numeros paucos tibi docte Rodolphe, Est aquulam vastis fundere gurgitibus.

In effigiem Nymphae.

EXercet digitos Ueneta testudine nympha, Puniceus radius cuius in ore nitet.

Page 37

Aurea & hanc gracilem commendat corpore vestis, Ac lepidum cingens pluma superba caput. Coetera quid narrem? narrabo pingere Apellis Artifices talem vix potuisse manus.

Ad Richardum Tomionem.

AVt me destituet Clarius, Clarijque sorores, Aut Tomio in nostro carmine primus eris. Nam quámuis solido multos complectar amore, Pectoris ipse tamen maxima cura mei. Nota satis causa est, (nec enim manifesta negabo) Me quoniam summè diligis atque colis. O mihi si linguae centum sint, oraque centum, Cresceret in laudes tunc mea Musa tuas. Destituor: tenuis certè facundia nostra: Quanta tamen quanta est, seruiet illa tibi.

Gratulatio in reditum Thomae Lupseti.

VEnisti incolumis iam mihi reddite Lupsete? & Uenetûm linquere floridos Uis campos, studijs mote Britannicis, Quae sic auxilium concupiunt tuum? Uenisti vt veteres sospes amiculos Nunc tandem recolas? ô niueam mihi Lucem, quae potuit te modò reddere Optatum toties sollicita prece. Haec festis radians frondibus est dies, Et sertis mihi signanda recentibus: Haec votiua dies, haec mihi caelculo Ornanda est niueo: quae simul expulit Curas è tremulo pectore lugubreis, Et te delicium reddit amabile. Non certè lyrico lauriger ille erat. Flacco Virgilius gratior, Atticis Post longum rediens tempus ab intimis, Quàm Lupsete mihi tu modò reddite: Quem longùm cupiens cernere saepius

Page 39

Lassabam superos vocibus asperis.

Posteritatis amor dubius.

POsteritatis amor mihi perblanditur, & vltrò Promittit libris saecula multa meis. At non tam facile est oculato imponere, nosco Quàm non sim tali dignus honore frui. Graecia magniloquos vates desider at ipsa, Roma suos etiam disperijsse dolet. Exemplis cum sim claris edoctus ab istis, Quî sperem Musas viuere posse meas? Certè mî sat erit praesenti scribere sêclo, Auribus & patriae complacuisse meae.

Ad Carolum Blondum, Guil. Blondi filium.

PAruum candidule en tibi libellum Dono Carole mittimus, quem Homero Magno Thespiadum sacer sororum Vt vero tribuit chorus parenti. Tu munus specie licèt pusillum Ne spernas tamen. Indicus lapillus Saepe est vel Parijs prior columnis. Ne spernas Latiae lyrae mouentem Graecum stamina suauiora Homerum: Nam Musa illecebras habet Latina, Quae saepè Aonios tenent poëtas.

Epithalamium Io. Clementis medici, & Margaretae.

MVsae purpureis nouem reuinctae Sertis, nunc Helicone cur relicto Huc tendant, lepidos modos canentes: Cur iunctis manibus leuem choream Tàm praeter solitum colant, venusta

Page 38

Dic quaeso soror ô mihi Thalia.

Thalia.

HAec lux quae rosea lampade panditur, Clementi niueam iungit amiculam, Et dat coniugij sydere faustulo Pulchri primitias sacras. Graecis litterulis vir nitet vndique, Coniunx eloquio praenitet Italo, Hinc festus properat Pieridum chorus Ut dulces decorent thoros.

Euphrosyne.

SPlendidam lucem celebremus ergo, Sedula cura niueae sorores: Illitas dextris faculas tenentes Sulphure viuo. Uirgines & nunc alacres amaenae Incolas Cyrrhae comitemur almas, Uocibus bellè resonis canentes Carmina laeta.

Aglaia.

HVc Hymenaee veni, crocearedimite tiara, Et grato faueas ignibus ore nouis. Lucida foelici veniat fax omine quaeso, Assuetasq́ue preces dic Hymenaee tuas. Candida nam docto Clementi iungitur vxor, Margaris, insigni virgo decore nitens.

Ad Brienum Tuccam, equitem.

TVcca tibi mitto chartacea munera vates, Non est sors Musis amplior vlla meis.

Ad Andraeam Smythum.

QVid verbis referam iam tibi pluribus Quàm sit res grauis (ah) te sine viuere

Page 40

Cum quo saepe fui pectoris intimae Arcani solitus pandere, & ad lyram Argutis resonam dulcia vocibus Foelix assiduè fingere carmina. Cum quo sum solitus prata nitentia Gemmis visere tam versicoloribus. Quòd tantùm nisi me pelleret inuida Per fluctus miserum sors malè concitos, Tecum perpetuò viuere molliter Quàm laetus poteram? méque beatulum Te semper socio credere candido! Non auri studium, vel sacer ambitus, Non quicquid gremio fertilius solum Producit, solidam sic aliò mihi Mentem distraheret, quin tibi iungerem Me totum facili. At nunc prohibet mea Cum me sors miserum longiùs aspera, Te praesente frui, iudico proximum, Crebris litterulis damna rependere. Sic praesens animus me comitem tibi Absenti niueo iunget amiculo.

Laus Rosae, a comparatione.

LEntula coniferae quantùm viburna cupressi Vincunt, & salicem vincit oliu a fer ax: Degeneres fructus, acida, & syluestria poma, Punica vt euincunt mala decore suo: Quantùm vere nouo superat formosior hortus Herbifera montes fertilitate rudes: Tantùm crediderim cunctos superare nitore Flores, puniceam (Cyprica dona) rosam.

Ad Brienum Tuccam.

TV mihi, tu fuluum magni das pignus amoris Aurum, munifica splendide Tucca manu. En ego pauca tibi parca do carmina dextra, Sic me pro magnis parua dedisse putes.

Page 41

Quod mihi Tucca dabas nuper, iam fugit & aurum, Tàm bene non loculus quàm capit, ipse tenet. Sit sors fausta meae musae, tua candide Tucca Aurea carminibus vicero dona meis.

Ad Io. Clericum, Epis. Badunicum.

CLerice, facundos inter numerande patronos Qui ius Caesareum & Pontificale colunt: Te mea musa studet modulis laudare canoris, Sit quamuis impar laudibus illa tuis. Sat scio Parrhisios tua dicere facta solere, Et tua Romano gloria nota foro. Nec te sanctarum studiosa Bononia legum Desinit emeritis irradiare notis. Quid referam, quibus ipse modis vtranque Mineruam Exornes? doctos qua ratione viros? Pontifices claros Badunum reddidit olim, Urbem nunc claram clarior ipse facis. Diligat illa suum pastorem, pastor et vrbem, Ingenij dotes vt mea musa tui.

Ad R. Craifordum.

DUm me Sequanicus chorus benignè Craiforde illecebris tenet quibusdam Linguarum, & solidae eruditionis, Tu vel totus obambulas beatus Aulae inter celebres viros Britannae, Et vultu frueris sereniori Ter foelix Domini tui, meiq́ue. Quam non ipse tamen tibi secundam Fortunam inuideo: mihi vicissim Nunc in re tenui artium bonarum Non planè tenues macròsue fructus Contingat modò strennuè parare, Antiquam ac nitidam eloquentiámque Instaurare, meo fauente Phoebo.

Page 42

Ad Cygnum de Thoma Linacro.

TE saepé audiui quaerentem Graeca Latinè Cuius adoptaret Pieris ore loqui: Certior vt fieres super hac re, nuper adibam Plectrigerum phoebum, Thespiadásque Deas. Ipse mihi Phoebus Linacrum, Linacrúmque sorores, Totaq́ue Castalij turba disertachori Dixerunt vno consensu, verba Latina Esse illum, vellent cuius in ore loqui.

Laus Borbonij Vandoperani.

GAllia Borbonium celebrat facunda poetam, Cuius nectareum spirat ab ore melos. Non sum Borbonio par versibus, attamen olim Cantabit Musas terra Britanna meas.

Solsequium.

SUrgeret Eôo nitidus cum Phoebus ab orbe, Surrexi, vultus exeruique meos. Occiduas sed cum fessus pertingeret vndas, Velauirutilis ora venusta comis. Solus amatores inter mihi perplacet omnes Phoebns, Iô coeli, deliciúmque soli. Hinc ego demonstror digito formosa per hortos, Nomine vulgari Solsequiúmque vocor.

Ad Musas, vt Henricum octauum concelebrent.

MVsae dicite Iô & iô nunc dicite Musae, Tempora Pestanis cingite festa rosis. Totius Henricus rex illustrissimus orbis, Pectore ter niueo nos colit, ornat, amat. Nunc licet ôtali, tanto ac sub principe nobis Lumina Sequanicae visere pulchra scholae. Nunc licet Italiam nobis lustrare disertam, Condire & Graeco verba Latina sale.

Page 43

Quae vestro dabitis regi, vestróque patrono, Dicite, pro tali pectore dona mihi? Quae? nisi dulciflui notissima munera vatis, Munera per longos non moritura dies.

In librum Th. Linacri de emendata structura.

NOn Palamedaeis opus impallescere chartis, Nec Diomedaeis inuigilare libris. Talia nam peperit Linacer monumenta a politus, Longa dies rerum qualia nulla dedit. Hoc facilè euincam sub quouis iudice recto, Dulcia praeripuit praemia Grammaticis. Quicquid ab antiquis selegit & ipse latinis, Seu Graecis, recitat fertilitate sua. Illeq́ue cornicum tentabit figere ocellos, Aedere qui tentat scripta polita magis.

Aliud carmen, de eodem Libro.

VIrgineam docti iuuenes celebrare cateruam Quid iuuat, aut nitidas Bellerophontis aquas? Quiduc Helicona sacrum iuuat, aut Permessidos amnes? Laurigero Cyrrhae quid loca festa Deo? Huc potius laetis concurrite passibus omnes, Fingite victuris ora tenella libris. Somnia Parnassi valeant, Boeotica{que} arua: Nunc Linacer nobis omnibus vnus erit.

Ad Richardum Guntherum.

PUrpurei ambrosios veris noua semina, flores Tu mihi decerpens, munera grata paras. Saepius hoc cures, quo certè nomine, multo Ingenium inuenies mitius esse meum.

Ad Calliopen, de Io. Claimundo.

TE nunc Calliope colit politus Claimundus facilis, nouem sororum

Page 44

Cuifert tot niueos chorus lapillos. Exornat quo{que} te frequenter ille Largo munere, & ore perbenigno. Quare Calliope lyra resumpta Cures officium tuum vicissim, Nomen Castalij ferens ad astra Claimundi aurea laudibus canoris.

Ad Richardum Hirtium.

LVmen Castalij chori serenum Hirti, qui decoras tuo Britannos Doctos ingenio illo amaeniori, Currenti calamo iubet notatos Hos me iam numeros Camaena dulcis Ad te mittere, cuius os replêrunt Hyblaeae ambrosio cibo volucres. Nam cum nectareis latina verba E labris fluitant tuis renata, Tum planè videor mihi videre, Facundi Ciceronis illa saecla. Ec cum mellifluos modos poeta Foelix aggrederis fauente Musa Bellascribere, tum meas fluenti Uena has auriculas stylóque mulces. Plures dicere nunc Camaena versus Noli: nam dabis Hirtio canenti Nostro carmina, vt vndulam tumenti Infusam pelago, & minuta ligna Densis robore saltibus vetusto.

In pictam Occasionis effigiem.

QVisquis in argutis tabulis te Occasio pinxit, Seu not us Coae gentis alumnus erat, Seu multùm toto cantatus Zeuxis in orbe, Naturam penitùs sentijt ille tuam. Námque dedit fronti molleis gestare capillos, Occipiti prorsùs crine vacante tuo.

Page 45

Fortunam arripiant praesentem: Occasio frontem Auertens, iterum non capienda, fugit.

Collatio Budaei & Cuthoberti Dunostalli.

QVa te nostra canet Dunst alle Britannia laude? An qua Budaeum Gallia docta suum? Candidus ille studet Graecam celebrare Mineruam, Graecorum celebras tu monumenta patrum. Ille colit veteres intento pectore leges, Sunt studij leges cura diserta tui. Ille rudes assis docuit cognoscere partes, Tu numeros primus verba latina loqui. Gallia, causidicum tecum dignare Britannum Conferri, niueis dignus vterque notis.

In mortem Hippolyti crudelissimè interfecti.

HIppolytus quondam succinctae cura Dianae, Occidit, à saeuis dilaceratus equis. Noster at Hippolytus perijt, (quid non furor audet?) Transfossus gladio pectora tincta fero. Integer ille fuit liquidas reuocatus in auras Numine foelici Delia casta tuo. Hic melioris erat vitae reuocatus in auras, Mortis & authorem poena secuta fuit. Nam miserè perijt serpentis fulmine diro, Spectat sanguineos exitus iste viros. Parcite mortales, scelerato parcite ferro: Tangunt vltores impia facta Deos.

De Zephyro & Cygno.

MIratur Zephyrus meus canori Cygni mellifluum silere carmen? Aspiret Zephyrus, modis canorae Cygnus dulcisonis resoluet ora.

Page 46

Ad Sequanam fluuium.

SEquana vitiferis crinem redimite corollis, Gallica qui vitreo gurgite pratarigas: Tunostro praestas solamen dulce labori, Et tetricum misces lusibus vs{que} sophos. Nam{que} tuis ripis cum lentis passibus erro, Flora quidem nares pascit odora meas. At{que} oculos eadem pictarum lumine rerum Detinet insignis, vel sine fine, Dea. Nominis illa tui cultrix, vicina{que} foelix Hospitibúsque tuis officiosa fauet. Tu quo{que} cum salicis requiesco fessus in vmbra, Perstrepis arguto murmure, Somne Veni. Audijt haec Zephyrus genialis, flat{que} secundo Intentus strepitu, ventilat at{que} salax. Insuper illimi natito cùm flumine nudus, Lympha tua est votis candida tota meis. Fac mihi, fac semper te talem Sequana praestes, Et recinet numen Musa Britanna tuum.

Ad Grantanam Acadaemiam, vt Io. Red∣manum celebret.

SI vis te facilem mihi nunc te ostendere Granta, Et vatem officio demeruisse pium: Quae peto iusta, mea praestabis candida causa, Ni causa mauis gratior esse tua. Nominis en tuus est nostri studiosus alumnus Redmannus, lingua doctus vtra{que} probè. Hunc famae st udeo modò consecrare perenni, Sed mea vix poterit Musula tanta dare. Tu benè magna potes praestare, soles{que} disertis Discipulis semper gratafauere tuis. Ergo bonas quoniam puris è fontibus hausit Artes, Cecropij quoc docuere patres, Effice fama mei Redmanni vt floreat, vt{que} Laethaeas nunquàm mortua gustet aquas.

Page 47

In frontispicio libelli.

INtra laurigeros liber penates Henrici modò principis sereni: Intra, & pellito rusticum pudorem. Te rex accipiet manu benigna, Notus Pegasidum comes, canentisq́ue Argutus Clarij piusq́ue cultor.

Ad Thomam Viatum, Equitem clariss.

DVdlegus patrias suum hinc in oras Ornaturus iter, monebat vt te Et notum & veterem mihi sodalem Impertirem aliqua memor salute. Feci quod voluit, lubensq́ue certè. Illum nam studijs tuis sciebam Vinclis mirifici quibusdam amoris Coniunctum: ac etiam addo litterarum Fautorem & niueum quidem mearum. Tu nunc fac animum rogo Viate Nostrum, non Veneres styli fluentis Expendas propiùs nitentiores. Quas sic Castaliae tibi puellae Consensu facili simul de derunt, Ut vel montibus Aönis in ipsis Te natum chorus aestimet virorum Doctorum niueus fuisse planè. Tu nunc officium vides amici Qualecunque tui, proba & valeto.

Ad Briennum Tuccam Equitem.

MOs erat antiquis Iani celebrare Calendas Strenis, quem ritum secula nostra probant. Hinc est, quod mittam munus tibi splendide Tucca, Officij vt videar commeminisse mei. Quòd tibi dant alij gemmas, sat scimus, & aurum: Conuenit vt magnis mittere magna viris.

Page 48

Pauca ego, at illa libens, antiqua numismata mitto, Exiguae sortis munera parua meae. Ille tamen qui quanta potest dat, maxima certè Non auro aut gemmis inferiora dedit.

Ad Ianum Lascarim.

NOstrorum vnice temporum polite Phoenix Lascari, qui tuis Athenas Musis Cecropias nitere totum Phoebi iudicio facis per orbem: Iam longùm mea gestijt Camaena Longùm intrare aliquà tuos penates, Et praesens oculis suis videre Praesentes numero nouem sorores Cum cantato Helicone, cumque festis Parnassi Clario iugis fauente. Quae tu si niuea benignitate Commonstraueris, illa se putabit Multis & meritò modis beatam.

Ad Guilielmum Guntherum.

HOrrida praesignis victor Gunthere solebas Bella sequi, & magnos ense ferire duces. Post domitos Turcas, post Gallica praelia, tandem Te post naumachiam nunc habet alma quies. Fixisti galeam cristatam vertice plumis, Emeritus postem miles ad Herculeum. Pro niueis tantùm castris, pro puppibus altis, Coniuge cum chara, ciuica tecta colis. Spirat Apellaea quorum penetralibus arte, Principis Henrici lucida imago tui.

Ad S. Gardinerum.

ARgutos resonae modos Camaenae Gardinere tibi meae dicatos Facunde accipe dextera benigna. Certat quan doquidem nitentioreis Virtutis animi tui probare,

Page 49

Paucis hendecasyllabis libenter. Tu certè innumeris locis ad illum Leges vel veterem labore grato Splendorem reuocas, docens vieta Tot glossemata, (opus recentiorum Scriptorum) ingenijs bonis obesse. Hinc monstras, Cicero vt parens latini Sermonis veterum recepta iura Orando insinuet, polita lingua & Vt causas placidè statim serenet. Tu Plauti quo{que} fabulas poetae Antiqui lepidas quidem & venustas Illas, conspicuo decore quodam Foelix actor & eloquens, vel vsque Ad miracula, nunc suis theatris Pulchrè restituis, nitesque facto. Miles lumina gloriosus ille Sic certè mea capta detinebat, Ut dum vixero, semper actionem Illam vel memori sinu recondam. Partes praestitit Hancuinus amplas, Achinus quoq́ue tunc suae decorum Personae exhibuit: sed vnus ille Fabrilegus erat puellus, instar Multorum lepidus, venustus, ardens, Cuius gloria crescet vndecúnque. Tu nunc deniquè iuris vtriúsque Consultissimus hoc agis, priùs quod (Quantum intelligo) praestitere nulli, Nempe vt causidicus sacrae patronus Interpres vigeat scholae beatus: Instrumenti etiam vetustioris Et mysteria magna dehinc nouelli Tractet iudicio valens secundo. Haec Fortuna videns manu expedita Famae ducet ouans gradus te ad altos, Perducétque, tuum caput decenter Donec praeniteat mitra bicorni.

Page 50

Ad Leonardum Coxum.

INclyta Sarmaticae Cracouia gloria gentis, Virtutes nouit Coxe diserte tuas. Nouit & cloquij phoenix vtriusque Melancthon, Quàm te Phoebus amet, Pieriús{que} chorus. Praga tuas cecinit, cecinitque Lutetia laudes, Urbs erga doctos ossiciosa viros. Talia cum constent, genitrix tua propria debet Anglia te simili concelebrare modo. Et faciet, nam me cantantem nuper adorta, Hoc ipsum iussit significare tibi.

Ad Rosetum Gallum poetam.

CLarum Threicij Rosete vatis Plectrum cui faciles dedere Musae, Quod saepè Armenias tigres sonoro Mulcet carmine, montibúsque quercus Deducit rigidas, & alta (mirum) Sistil stumina, paululùm Camoenas Ponas quaeso tuas seueriores, At{que} adsis tenues modos canenti Lelando, solita serenitate Frontis: sic titulos tuos sonabit Post hàc grandiloquis tubis, secreta Ruptus viscera Delphico furore.

Ad Philippum.

TErga premis Scythici quoties violenta caballi, Nomina de factis vera Philippe probas.

Ad Antonium Barkerum.

ANtoni veteres qui nostros inter amicos Iure tuo loca non inferiora tenes▪ Si potes à studijs tetricae cessare Mineruae, Paululùm ad has nugas lumina flecte meas. Non facilè hic credas quantum Barkere polite Iudicio tribuat nostra Thalia tuo. Ergò adsis, chartas parui & transcurre libelli, Qui Musae seruat pigncra chara meae.

Page 51

Ad Borbonium Vandoperanum.

VAndoperane, mei censor tu carminis esto, Quàm vellem Nugis proximus esse tuis.

Filiae Thomae Mori.

Charitaea corona. TRes numero Charites Graeci finxere poetae, Aemula quas toties carmine Roma sonat. Hactenùs at nunquam res est haec credita vera, Vt ne{que} de Musis fabula vana nouem. Nos tamen intrantes facundi limina Mori, Attoniti Charites tres nouitate rei Vidimus. Et quid enim est oculis (rogo) certius? Ergo Accipiat plenam fabula prisca fidem.

Ad Sereniss. Mariam, Reg. F.

CLarum virgineae decus cohortis Quae nubes patriae tenebricosas Virtutis facibus tuae serenas: En tectos Senecae nitenti in horto Flores at tulimus suauiores, Quàm quos purpurei ferunt roseta Pesti. Nam hi perituro odore paucas Post horas bifores fouent latebras Nasi. Illi autem animi sacros recessus Quàm longùm Ambrosio fouent odore.

Ad Nicolaum Vilsonum.

IRatas habeam nouem sorores Cum toto Clarij choro canente, Si quicquam acciderit mihi petenti Gratum litterulis magis venustis, Quas nuper mihi reddidit disertus Lupsetus, solidum Britannicarum Musarum decus, addita tuo vel Multa nomine candido salute. Vnde esse officium meum putaui Ad te scribere litteras vicissim, Et candorem animi parem referre.

Page 52

Non autem similem styli nitorem. Nam hoc praestare quibus modis, rogo te, Possim? penè reliqueris locum tu Cum nullum Veneri elegantiori. Sed tandem quid ego haec tibi modesto, Qui praeconia negligis fauentis Lirguae? Rectiùs obsecrem erudite Vilsone, vt veteri colas amore Me, qui suspicio tui nitenteis Virtutes animi, perenne lumen, Ut cum occasio fulserit serena, Commendes Domino tuo, meo{que}.

Ad Ambrosium.

COnuenit Ambrosij pulchrè tibi nomen amoenum: Moribus es dulci dulcior ambrosia. Instauratio Britannicae antiquitatis. QVantum Rhenano debet Germania docto, Tantum debebit terra Britanna mihi. Ille suae gentis ritus & nomina prisca Aestiuo fecit lucidiora die. Ipse antiquarum rerum quoq́ue magnus amator, Ornabo patriae lumina clara meae. Quae cum prodierint niueis inscripta tabellis, Testes tum nostrae sedulitatis erunt.

Ad Musam, de Henr. 8. Rege Angl.

SItu post cineres meos secundo Fato vixeris, inter & latinas Musas si poteris locum tenere, Fac vt praesidium tuum, meúmque, Fac vt dulce decus tuum, meúmque Henricum, patriae patrem supremum, Doctorum resonet chorus disertus.

Ad Carolum Blondum, iuuenem nobilem.

TEmpus nostra suum Camoena nacta Fusum mollibus otijs amico

Page 53

Me tali alloquitur sono decora: Plenas aggredere inclyti puelli Laudes carmine Caroli insonare. Namq́ue is Gorgoneos colit beato Torrentes studio, comes sororum Doctarum solitus, leueis choreas Cum alti in vertice germinante ducunt Parnassi, sua floreis reuinctae Sertis tempora more perdecente: Pro quo nunc studio nouem puellae Apta haec munera Blondulo puello Consensu vnanimi quidem dedere, Linguae perpetuum Atticae lepôrem, Linguae & delicias meras latinae. Parendum monitis Camoena honestis, Bis pulchrum reputo tuam Mineruam Insignem numeris meis probare.

Ad Rogerum Aschamum.

ASchame litterulas tàm bellè pingis, vt ipsa Graecia te scribam peruelit esse suum: Vt velit esse suum, rerum caput, inclyta Roma, Quamuis Italicos scribere docta modos. Sed calamos cur certo tuos attollere vates Carmine; sit virtus cum tua nota satis?

Ad Robertum Seuerum.

DVm tu declamas Grantae, versásque beatus Ausoniae facili tot monumenta manu: Graecorúmque omnem lustras studiosior orbem, Bellerophontaeis fontibus or a rigans: Ipse tuus, vetus ipse tuus Lelandus amicus Fato faelici Gallica regna colo. Hic tibisi curae est, quid agam, cognoscere, tandem Accipe, sed breuiter facta relata mihi. Condo & compono quaemox depromere possim, Ut resono Flacci carmine Musa canat.

Page 54

Praetereà veterum multa exemplaria quaero, Exploro, crassis eruo & è tenebris. Ecce vides nostrae rationem (& certiùs) omnem Vitae hic transactae: docte Seuere vale.

Ad Valerium Martialem.

EGregij vates scripsere Epigrammata multi, Quae canit in toto doctior orbe chorus. Iudicio nostro sed viuum solus acumen Vates tu semper Bilbilitane refers. Materiam Morus si pertractasset eandem, Certasset Musis aemula Musa tuis. Ille quidem tantùm voluit, paruóque labore, Monstrare ingenij lucida signa sui. Tu vastum pelagus penetrâsti: diuide laudes, Gloria sic famae crescet vtrique sua.

Ad Desiderium Erasmum Roterodamum.

SIvis Castalio choro placere, I nunc, î mea sed gradu citato Dulcis Pieri, gentis ad nitentes Agros Helueticae, recuruus vndis Quà Rhenus tumidis volat per arces Desluxu Basilaeias amaeno. Illic inuenies disertum Erasmum, Insigne eloquij decus latini, Pulsantem querulo lyrae canoros Neruos pollice; subtimentibus cùm Musis, tùm Clario: inclytos honores Ne mons verticibus sacer duobus Perdat, ne titulos suos Cytheron, Et dent Teutonico locum poetae. Cui si Pieri plurimam salutem Nostro nomine dixeris, statim vlnis Te amplexabitur obuijs benignus.

Page 55

Ad Musas, de Guilielmo Blondo, Barone Montioio.

MVsae, si Domino placere nostro Et rem ter faeere hic quatér{que} gratam Laeto pectore concupiscitis: nunc Tandem ostendite vos meo obsequentes Blondo, qui patriae eruditionem Faelix asseruit politiorem: Dum totus studijs dicatus ipse Et virtutis amator eminentis, Exempli specimen tulit perenne. Mecaenatis erat loco probati, Cuius sedulò gloriam secutus Doctos muneribus beauit omnes Amplis, atque Scholae Lutetianae Cultor conspicuus, frequens, disertus. Inprimis sibi comparauit illum Torrentem eloquij, sodalem Erasmum: Creuit fructus & inde luculentus, Ac Desiderius nouis adauctus (Blondo munifico fauente) amicis, Ditescit: niueus patronus vnde Commendatus ad astra celsa scandit, Et facti precium accipit supremum, Quod nunquàm morietur: enitebunt Dum libri radijs suis politi.

In laudem Aetîtis.

SAepè sub exiguo virtus latet alta lapillo, Iudicio Aetites omnibus esse potest. Ipse aderam in medijs paritura doloribus, eheu, Cum clamaret, opem fer Dea casta mihi: Cuius sollicita tactus pietate maritus, Uentriculo aetiten admouet ille manu. Uix lapis attigerat gremium, mox vagijt infans, Exilijtque, ferens paruulus or a patris.

Page 56

O qualis Rector, subiectos numine magno Qui lapides nostris vsibus esse iubet▪

Ad Io. Chaeredamum.

MVltùm magnificis diserte verbis Passim Chaeredame, & lubenter effers Lelandi tenues tui Camoenas: Qui nunc aggreditur tuas vicissim, Spirantes tragicum oppidò cothurnum, Impar ter gracili sonare auena. Forsan surgere ad altiora post hàc Arguto poterit fauente Phoebo: Et claram aequoreis tuam Britannis Famam Maeonia tuba referre.

Horti Guilielmi Guntheri, hyeme vernantes.

NVnc biferi sileant laudare rosaria Pesti, Hortos nec iactet regia Roma suos. Vidimus aequoreis hortum florere Britannis, Cum premeret gelido frigore Ianus agros. Purpure as violas, ferrugineúm{que} hyacinthum, Luteolam caltham, Cecropiúmque thymum Hinc Clyties florem mutatae vidimus almum, Et Paphiae suaueis, dona venusta, rosas. Atq́ue alios, quorum mihi dicere nomina longum: Uiuite faecundi iugera picta soli.

In Borbonij laudem.

ESt mihi Borbonius merito decorandus honore, Qui valet ingenio, qui viget eloquio. Cedite nunc Musae (Pympleia turba) canorae, Et tu cum resona cantor Apollo lyra. Ite aliò Veneres, Charites, Suadela, lepos{que} Nil moror applausus, vestra nec eulogia. Forsitan ingratus dicar, contemptor & idem: Quisquis erit doctus, Phoebus & ille mihi.

Page 57

Talem ego delectum facio: meus ergò disertus Borbonius nostro carmine clarus erit.

Insignia regis Henrici Octaui.

LIlia magnanimis coniuncta leonibus alma, Regis ab Henrici numine lumen habent.

Insignia Eadueardi principis.

AVrea ter geminis ornata coronula plumis, Sidereo Eduardi vertice celsa nitet.

Ad Cygnum, de Ioanne Masono, Equ.

CYgne, decus montis Pymplaei, quaeris amore Masonum quali prosequar ipse meum. Illud quandoquidem studio tu poscis amico, Accipe syncera verba relata fide: Tali Masonum fidum complector amore, Qualem nulla tibi dicere lingua potest.

Eduardo principi Cambriae illustrissimo, Duci Coriniae & Comiti Palatino.

ESt mea Musa tuo vel deuinctissima patri, Cuius praecingit festa corona caput. Omnibus ergo modis studet inuigilátque modestis Te talem ac tantum demeruisse sibi. Ut desint vires, animo tamen ardet amico Eximias dotes concelebrare tuas. Praebuit exemplum nuper, cecinitque canoro Natalem illa tuum carmine laeta diem. Prodijt in lucem tum qualiscunque libellus, A doctis legitur, iudiciúmque subit. Non maiestatem potuit conferre Maronis, Nasonis fontes sed nec adire sacros. Candida sollicitè, potuit quod, praestitit omne Musa per argutos officiosa modos. Inq́ue tua ditione frequens demonstrat apertè Antiquas vrbes, flumina, castra, sinus.

Page 58

Quorum nigrârant ingrata silentia famam, Quae priùs emicuit, lumine clara suo. Nec contenta bonis studijs hanc addere metam, Ad solitum foelix Musa recurrit opus. En liber hic prodit referens Encomia laetus, Inclyta, Nobilibus dona parata viris. Mirificé{que} tuum cupit ille extendere nomen, Famam, virtutes, numen & omne decus Talia decantans de te, quae concinat aetas Praesens, quae adueniens posteritásque canat.

Ad sereniss. Elisabetham, Virginem in∣comparabilem, Henrici octaui, regis Angliae, &c. filiam.

SIc tua collucet virtus clarissima Virgo, Fulget vt in nitidis vecta Diana rotis. Atq́ue sibi laudes meritò deposcit opimas, Praemia in aterna viuere digna cedro. Quàm vellem me posse tuas extendere dotes, Luceres medio stella serena polo. Si mihi Castalius fons ora rigâsset abundè, Fudisset liquidum tunc mea Musa melos. Intereà possum testis pius ista referre, Quae te commendent, perplaceant q́ue mihi. Ardenti studio conflagrans ipse videndi Illustrem Eduardum, qui decus omne meum, Aunthullum petij felici sidere montem, Hic vidi fratrem percoluique tuum. Tempore quo Chaecus, Musarum cura, politus, Me commendauit voce fauente tibi. Vtq́ue salutares me tunc sermone latino Egit, vt hinc scirem quantus in ore lepos. De te concepi certè vel maxima quaeque, Candida iudicium vincis at omne meum: Quid referam hic aures qua tu dulcedine nostras Explêris, clarè Gallica verba sonans?

Page 59

Aut quid commemorem quos tu testudine sumpta Concentus referas, mellifluósque modos? Rectiùs insinuare tuum volo Nympha pudorem Virgineum, mores ingenuósque tuos. Ad cumulum accedet tua not a modestia laudis, Fortunae teres & circulus omnis erit. Perge hac ire via precor Heroina beata, Virtutém{que} tuam suspice laeta ducem.

Ad Ioannem Pollardium. Equ.

Quamuis nominibus tu multis clarior extes, Vtpote vir prudens, iudicióque valens, Et patrocinij collucens munere claro, Causidico feruet cum tua cura foro: Attamen eluces mage nullo nomine, quàm quòd Musarum fautor floridus ipse sies. Inde tibi a doctis est gratia plenarelata, Perfruere hac grata commoditate tua. Námque operis precium memor illa extenderit omne, Fulgebis medio Castalidúm{que} choro. Sim licet exiguus, Musas tamen excolo sacras, Et dotes possum tollere praeco tuas. Intereà tantùm quod posco, candide praesta, Musae & cantanti perge fauere meae.

Ad Io: Brennum, Equ.

SPlendida belligeri praeluxit gloria Brenni, Innotuit cuius nomen vtriq́ue polo. Militiae decus ille fuit, victórque triumphans Romulidûm pressit colla superba iugo. Illius hinc laudes Graeci & scripsere Latini, Certantes talem concelebrare ducem. Gallus erat, si Roma refert vera omnia verè, Et Senonum ductor strennuus ipse fuit. Illum ductorem Senonum cognosco fuisse, Pernegat at Gallum Musa fuisse mea. Notus erat Gallis per Martia facta, sed illum Protulit in lucem terra Britanna parens.

Page 60

Frater & huius erat Bellinus natus ad arma, Dulce Britannorum qui decus omne fuit. Talibus intentum sic me docuere priores, Contemptor patriae non ego laudis ero. Intereà pergas exemplo assurgere claro, At{que} tui foelix aemulus esse Ducis. Sic decet vt Brenno Brennus subseruiat alter, Uirtutis solidae gloria calcar habet. Ergò hic cum refer as nomen de nomine Brenni, Exhibeas forti Brennica facta manu. Italia edocuit te multa illustria foelix, Maxima pars famae creuit & inde tuae. Marte Caledonios Scottos fusos{que} fugatos{que} Aspexisti audax, tu quoque victor eras. Cum caderet multa vifracta Bononia, miles Tunc atrox aderas, tela cruenta gerens. Sed quid ego in bellis tantum nunc immoror istis? Spes mea sunt Musae, deliciae{que} meae. Candida pax regnat: Deponas tela molesta, Fac Musas repetas impiger at{que} tuas. Illae te statuent felicem in vertice summo Parnassi: precium nobile laurus erit.

De Hectore Boethio.

HEctoris historici, tot, quot mendacia scripsit, Si vis vt numerem, lector amice tibi: Me iubeas etam fluctus numerare marinos, Et liquidi stellas connumer are poli.

Delibro Hieronymi Vidae de S••••cchis.

MAeonides cecinit fera praelia, gessit Achiuus Quae cum Dardanio milite miles atrox. Ludicra sed Marcus cecinit Uida praelia, picti Que gessere duces, albus & inde niger. Ilias aeternum sublimi nomen Homero Contulit, at Marco ludicra bella ferent.

Page 61

Ad Polydorum Virgilium.

PRimus ego asserui nostrae sua nomina gentis Urbibus antiquis, ne Polydore neges. Et quae Cimmerijs obducta fuere tenebris, Accepere nouum (me referente) diem.

Ad Carolum Capellium, Oratorem Venetum.

Ipse tuos legi sermones docte Capelli, Eloquio claros, relligione, fide. Te quis in Hebraea sic profecisse putasset Lingua? Rabbinos vel superare potes. Expectare quidem potuissem talia Diuo Vel de Munstero, vel Capitone sacro. Sed tu iudicium voluisti fallere nostrum: Macte animo: ad superos haec via recta deos.

Ad Antonium Rossum.

SIc doctas habeam nouem puellas, Fautrices mihi Rosse, Apollinémque, Vt te tanquam oculos amem meos, qui Absentem studio colis sodalem Nullo inquam penitùs tuum minori, Quàm quo tempore singulis diebus Praesens tecum ad agros amoeniores Iret, sumpto aliquo in manus libello, Linguae non modò qui decus latinae, Sed virtutem etiam doceret ipsam.

Ad Ludouicum Viuem.

GEntis rarus honor decúsque Iberae Viues, qui patriam tuam serenas Claris artibus, eloquentiáque, Authores cupiens suo nitori Doctos reddere, quos molest a valdè Illa iniuria temporum repressit,

Page 62

Aspira resonos modos canenti Musae, quae vehementer ardet illas Virtutis solidae tuae nitelas Toto pectore consecrare famae, Ut te posterit as celebret omnis. Marcus Tullius vtriusque linguae Fons vel perpetuus, bonus{que} poscit: Orator Fabius minora nulla. Illius quoniam disertus aptus{que} Interpres, it a Scipionis alti Somnum discutis, vt vel elegantis Commentaria Macrobîlabore Pergrato superes, potens vel aeques. At{que} huius recolis frequenter artes Dicendi, probus artifex & ipse. Tantundem tribuit tibi seuerus Hispano Seneca eruditionis. Almum lumen & interim libellos Illustri calamo tuo notatos Foelices reputat suos: ouátque Augustinus Apher, sacratioris Scripturae pius, optimúsque certè Doctor, gaudet alacritate motus Qua tu restituis Deo supremo Oblatrantibus impijs, coronam Festam, munera summa Ciuitatis Coelestis, scholia aspicitque laetus, Queis illum niueis modis beâsti. Perge hàc comprecor ire: sic micantes Conscendes nitidi ad choros Olympi.

In Flores Terentij, à Nic. Odouallo illustratos.

CAndidus eximiam monstrare Terentius artem Eloquij nouit Roma diserta tui. Illius ex horto flores selegit amoenos Odallus, cupidae sedulus instar apis.

Page 63

Quóque labor pueris studiosis gratior esset, Transtulit in patrios, verba latina, sonos. Insuper & scholion, facundae munera linguae Addidit, aeterna viuere digna cedro. Vos igitur iuuenes Odallum ornate Britanni, Sic fluat è vestro comicus ore lepos.

Ad Eadueardum Foxium.

FLores gratia patriae Britannae Foxi, inter celebres tenens latini Sermonis meritò locum patronos. Te bis tér{que} tuus rogat benignè Lelandus, capias vt haec amici Laeta munerafronte, quae notauit Currenti teneris manu papyris: Nondum cincta quidem Camoena pulchrè Fulgentes hedera comas nitenti. Quod te non dubitat lubentiori Facturum studio, (vel hoc probato Inquam nomine) principem eruditum, Communem Dominum, fauente sorte, Quòd tecum deamet, colat{que} foelix. Cuius gloria vera sic coruscat Virtutum radijs, vt vnus ille Totum solnitidus serenet orbem.

Ad Augustinum Paitonum medicum.

NOn equidem possum satis admirarier, vnde Ista tibi in Musam laus sine fine meam. Forsitan expectas, alterno rursus amore Praedicet vt laudes nostra Camoena tuas. Rectiùs hoc facient Patauini, docta caterua, Inter quos olim tu quo{que} talis eras: Qualis erat Linacer, medica celeberrimus arte, Iudicio & lingua clarus vtra{que} meo. Des igitur veniam tenui Augustine Camoenae, Laudes si posset, dicerot illa tuas.

Page 64

In frontispicio Petronij Arbitri.

ERuit hic venas abstrusas diuitis auri, Quaerit Erythraei littoris alter opes. Nos veteres libros, linguae monumenta latinae, Sollicita asserimus térque quatérque manu. Ecce tibi lector studiose Petronius ille Prodit, & in niuea veste serenus ouat. Aurum temporibus cedet, gemmaeque, Petroni Perpetuus docti fama superstes erit.

Ad N. Bissum, Fontanum.

ESt tua perpetua probitas dignissima laude Multis nominibus cognite Bisse mihi. Et tua praeclaros titulos doctrina meretur, Seu te sacra vocet concio, siue forum. Addo quod & niueus candor morum ille tuorum Insignem ac meritò postulet vsque notam. Ergo ego fortunas vt raras osculor istas, Sic Fontanae omnis te chorus vrbis amet.

Calamus Niloticus, dono datus Guilielmo Blondo.

QVam mihi transmisit pro pignore Smythus amoris, En ad te exiguum munus, arundo venit. Sit licèt exiguum, ne spernas at tamen: Ingens Gratia vel paruis rebus inesse solet. Namque alia haec praeter quae secum plurima defert, Commoda, Niloticis venit arundo vadis. O quoties volucri depinxit carmina cursu, Officium praestans nocte diéque suum! Accola Niloticae ripae proferre susurros Edidicit, Zephyro & flante canora fuit. At mihi musaeum postquam excoluisset amoenum, Concinuit varijs carmina mista sonis. A dominóque aegrè diuelli passa, penates Quo fortuna vocat, suspicit illa tuos.

Page 65

Ad Thaliam, vt Eadueardum Ododunum medicum inuisat.

TVnune auriculis studes placere Si tersis, pete candidum Ododunum, Quo foelix Apium loco caterua Flores excutit, at suauiores, Et clarum celebra virum Thalia. Ille alto Siculi docet poetae Carmen iudicio. Explicat disertis Libros magniloqui modis Homeri. Tullî & Rhetoricos sui colores Orator vehemens venustat ipse. Cultor deniq́ue maximus Galeni Exercet medicas lubenter artes, Et nostris studijs fauet serenus. Natura locus est sacer Camoenis, Ibis gratior hospes, & redibis.

Encomium Rosae, ad Mariam, Regis F. Rosa loquitur.

GLoria quae clari virgo tèr maxima patris, Et patriae à cunctis diceris esse tuae: En rosa florigero (formosum munus) ab horto Adsum, lacteolo gemma locanda sinu. Id quod vt obtineam, paucis tibi, nympha serena, Narrabo generis nomina celsa mei. Est mihi (Diua) pater Zephyrus, qui flamine leni Temperat hortensis florida regna soli. Mater at eximia veniens ab origine Tellus, Omnifero cuius numine prata virent. Ubera prima mihi charae praebebat alumnae Flora, renascentis gratia veris ouans. Si patriam quaeris, pulchra est mihi patria Pestum, Appulicos inter fama superba lares. Si quoq́ue fragrantem triuit quis casus odorem Quaeris, & vnde mihi sanguinis iste color:

Page 66

Expediam. Phrygius Ganymedes nectaris olim Fortè ministrabat pocula plena Ioui. Dúm{que} ministraret, stellantis lumina coeli Miratus, fudit nectara dulce puer. Quod liquidi stillans sinuosaper atria coeli, Susceptum folijs diffluit vsque meis. Purpurcum magnae Veneri debemus honorem, Quae me prae cunctis floribus alma fouet. Illa per Idalios lucos dum quaerit Amorem, Sorte pedis dura vulnerat ima rubus. Unde ego pressa nouos lacero de vulnere succos Imbibi, & ex albo facta colore rubens. I am tibi si placeo Maria illustrissima, primùm Basia da folijs tér{que} quatér{que} meis. Tum quo{que} cum nares sragor demulserit ardens, Iste sinus niueus me gerat vs{que} tuus. Sic decet vt foueas praestantior omnibus vna Me florem, generis participém{que} tui.

Ad Antonium Cocum nobilem.

CVris tota mihi iacebat atris Languens Musa, lyrae nec vlla curuae Mansit gratia, cum tua obseratas Pulsauit digito fores Thalia Nostras, puniceis decora sertis: Et docta cit haram manu canoram Pulsans vsquè adeò suauiter, me Captum vt mirisicis modis simúlque Delectaucrit, excitauerit que Desuctam ad resonas sides Camoenam. Nunc Amphiona prouocasse credo Dulci carmine saxa delibuta, Thebanas facili labore ad arces. Nunc Arioniam lyram secutum Credo pinnigerum fuisse piscem. Nam tu qui adnumeros vocare nostram Tam tardam potes erudite Musam

Page 67

Antoni, minimo labore, saxa, & Pisces aequoreos potes mouere.

Ad Gloriam.

GLoria, tu celebris semper stas vertice summo Parnassi, iuuenes ad tua sacra vocans. Inter quos fateor quondam me thura dedisse, Vota{que} cum preculis ingeminasse pijs. Gloria, vis verum dicam? & quae sentio? vulgi Non moror applausus, iudiciúmue leue. Intereà potero laudes agnoscere, sed quas Doctorum tribuet calculus ille virûm.

Ad Thomam Roncornum.

Foelix cum teneas linguam Roncorne latinam Iudicij rara dexteritate boni: Cur sibi non partem studiorum vendicat vnam Carmen, & effusis miscet amara iocis? Incipe Maeonio vates praeludere versu, Adueniet coeptis dexter Apollo tuis. Ipse ego praeterita peterem cum nocte cubile, Clausissét que mihi lumina fessa sopor, Laurigerum vidi Phoebum, vidique sorores Ex hedera facili texere serta manu. Cum quibus ornârant post quam tua tempora, dixit Delius: Auspicijs cresce poeta bonis. Omina ne spernas sacri foelicia Phoebi: Est magnum, talem demeruisse deum.

Moriades.

Charitaea corona. DEsine facundas nimiùm laudare diserti Natas Hortensî (maxima Roma) tui. Candida tres Charites nam Mori cura politi, Obscurant multis nomina vestra modis. Non illis studium Milesia vellera dextra Carpere, non facili ducere fila manu. Sed iuuat eloquij crebrò monumenta latini Versare, & doctis pingere verba notis.

Page 68

Nec minus authores Graecos euoluere, Homerum Et quem dicendi gloria prima manet. Vt nec Aristot clis dicam quo pectore libros Scrutentur, Sophiae mystica dona deae. Turpe viris post hàc erit ignorare Mineruae Artes, grex adco quas muliebris amet.

Ad Ludouicum Dubringum.

CArmen quo Ludouice me salutas Post longos reducem scholae labores, Arridet varia mihi figura: Non tam quòd sacilem chorum sororum Secum magnisicè afferat, deique Sacrum Laurigeri gregem poetas, Quàm quòd sic animi ferat benigni Candorem niueum, fidémque certam Inter nos similes suturi aemoris, Quam nunc accipio, lubensque: non quas Tu laudes calamo incalente scribis Accepturus: habent enim altiora, Nostra haec quàm tenuis Minerua possit Fronte agnoscere maximè pudica: Sed tu, inquam, facile id facis, quod vltrò Et semper sacis illici fauore: Hoc est, laudibus euchis frequenter Omnes magniloquis Dubringe, saltem Addictos sophiae sacris seuerae. Ergò carmine reddimus Phaleuco Laudem, quam tribuis canorus ipse Praeco, Sic etenim decet, iuuátque Par munus numeris tuis dedisse.

Ad illustrissimum Henricum, Ducem Richomontanum.

QVo Romana modo maiuscula littera pingi, Pingi quo possit littera parua modo, Hic liber ecce tibi signis monstrabit apertis, Princeps, Aönij spes & alumne gregis.

Page 69

Qui tibi si placeat, quod certè spero futurum, Maxima pro paruo munere dona dabis.

Ad inuictissimum Regem Henricum octauum, De Hippomachijs.

SPlendida quis nescit veteris spectacula saecli Quot titulis vatum tollat in astra chorus? Quae collata tuis, Rex inuictissime Regum, Frigent: nunc liceat dicere vera mihi. Praemia nam pugnae quoties decernis equestri, Ipse sedens Scythico conspiciendus equo, Flaminij longè vincis miracula circi, Et quicquid campus Martius ille tulit. Testis erit magnus Caesar, mihi testis & ipse, Gallica qui fortirobore regna tenet. Hi vel saepè tuos coràm videre triumphos, Et visis palmam numen vtrum{que} dedit. Quis valet applausus hic connumerare tuorum, Quos dant, cum sonipes verberet acer humum? Quis valet insultus satis admirarier altos, Cum ferit alipedis calcar vtrum{que} latus? Artificés{que} manus, illos fortes{que} lacertos, Quis valet emeritis condecorare notis? Clamat iô populus, quoties cum laude reportaes Concusso fractam victor ab hoste trabem. Scinditur intereà procerum sententia latè, De virtute ferunt iudiciúm{que} tua. Omnes magniloqui: certantes fortiter omnes, Insignes titulos accumulare tibi. Unus contendit, domitor quòd Castor equorum Talis erat, qualem te tua turba videt. Alter, laetitia perfusus pectora dulci, Haec dicit: Talis Troicus Hector erat. Tertius, aepplaudens consert tibi nomen Achillis, Virtutis similem sortem in vtróque notans. Deniq́ue vt excrescat factorum fama tuorum, Non desunt, hac te qui ratione probant:

Page 70

Belliger horrisonis quantus Mars fertur in armis, Henricum tantum sentit arena ducem.

In laudem Desiderij Erasmi.

ORatore bono tumeat Demost hene Graecus, Et celebret Marcum turba Latina suum: Dummodo collaudet magnum Germanus Erasmum, Eloquij cuius fons et in ore sluit.

Ad Rob. Aldrigum.

SIscires penitùs meae Camoenae Erga te studium, benignis illam Ulnis acciperes, tuóque dignam (Nifallor modò) diceres fauore. At quî scire meae (rogo) tacentis Affectum potes intimum Camoenae? (Ut sis ergo sciens) lubenter in te Testatos faciet suos amores, Attingétque tuas canora laudes Doctrinae solidas, iubente Granta: Quae te quae iuuenem bonas docebat Artes ingenuum, elegantiam{que}: Illo tempore, quo beat a Erasmum Ingentis pretij virum fouebat, Non magno sine commodo suorum Omnium, & tulit vt quidem secundus Casus, praecipuè tuo. Assidebas Nam Desiderio laboriosê Exemplaria docta conferenti, Castae relliquias latinitatis. Nunc Aldrige tibi suas Camoena Partes praestitit, additura metam Succincti hendecasyllabis Phaleucî.

Page 71

Acclamatio ad illustrissimum Henricum oct. Angliae regem, Isidis vadum reuisentem.

VEnisti princeps expectatissime rerum, Ut tandem (radijs veluti sol aureus orbem) Isidis illustres sedem numerúmque sophorum? Vlnis te meritò Charis, & complectitur Isis, Quósque fouent placido gremio tua nomina, dulce Cantantes excelsa ferunt ad sidera Cygni. Perge precor doctis sua praemia reddere princeps, Qui te virtutésque tuas sic vasta per orbis Climata distendent, videaris vt omnibus instar Vnus multorum victor ter maximus esse.

De quibusdam nostri saeculi poetis.

HIc inter vates, quos saecula nostra tulere, Si quaeris, quis me iudice primus erit: Inuidia dicam posita, quod sentio planè: Vngues nec metuet nostra Thalia nigros. Splendida collucet Pontani gloria primi, Nasonis cultor maximus ille fuit. Proximus a primo Graeca de gente Marullus, Ad numeros natus mellifluósque modos. Actius aeterno Synceri nomine dignus, Florem virginei tollit ad astra chori: Mantua quem genuit Baptista canorus eandem Concinuit Mariam: clarus vtérque nitet. Angelus ad numerum venit immortalis eorum: Diuinus vates subsequitúrque Vida. Nobilis est Hessi Musa, illustrissima testis Ilias in Latijs conspicienda scholis. Nicoleos noto dictus cognomine Valla, Candidus interpres hac quóque parte micat. Aetas nostra sales, ac Mori laudat acumen, Gratior haec eadem posteritasq́ue canet.

Page 72

Borbonij Nugae nostri vel seria ducunt. Sunt alij quorum carmina digna cedris. Non ego Sedigitus: mihi qui volet, vsque reclamet: Iudicium per me stet modò cuique suum. At sinunc sciolus vel confidentior vnus Pontani miuat dona beata mei: Praesto est quod referā (nec enim metuo mihi ab vmbris) Vnde operis precium censor & ipse feret. Quicquid Cecropij proceres docuere: Latini Quicquid & eloquij Roma diserta tulit: Eximium quicquid Dea prudentissima Pallas Praestitit, ingenij fertilitate sui: Excoluit quicquid Phoebus, doctaeque, sorores, Quicquid in Aonijs praenitet at q́ue iugis: Et Ueneres quicquid, Charitésque, salesque, lepôres{que} Ac Pithô niueis exhibuere notis: Vt mittam Vranien, caeli stellásque micantes, Hesperidúmque hortos, munera laet a quidem: Adde antiquarum monumenta celebria rerum, In lucem è tenebris iam renocata nouam: Omninò edidicit, mente atq́ue recondidit alta, Intentus studijs nocte die{que} bonis. Haec me virtutis radiantia signa serenae, Tollere Pontanum sydera ad ipsa iubent.

Ad Eadmundum Bouerum.

NOn ego glandiferas possum deducere quercus Montibus, aut dulci saxa mouere sono: Non possum rapidos fluuiorum sistere cursus: Sectantes praedam nec retinere feras. Parua loquor paruus: forsan mulcere Thalia Auriculas poterit nostra Bouere tuas.

Ad Lud. Bedellium.

SUppeteret mihi si dicendi tanta facultas Olim quanta fuit Naso poeta tibi:

Page 73

Aut mihi si diues praestaret copia cornu, Virgilij quondàm quale fuisse canunt: Te vel in illustri tabula depingere vellem, Bedelli, Aonij candida fama gregis. Sed quoniam non ista meo dat curta supellex Ingenio, vati sit voluisse satis. Nec voluisse satis, repetat nisi paucula, quae te Commendent, laudes insinuént que tuas. Cantius ille suum te magni fecit alumnum Varramus, multae nobilitatis homo. Omnibus hinc doctis coepisti gratior esse, Praecipuèq́ue tuus magnus Erasmus erat. Qui fuit aequalis magno Grocinus Erasmo, Insigni coluit te pietate diù. Prima salutiferae medicinae gloria, Thomas Te Linacer noster fouit amore pari. Deniquè te longo dilexit tempore Morus, Morus amor Phoebi, deliciúmq́ue fori. Haec habui, cupidus te commendare perenni Famae. Nunc votis annuat illa meis.

Ad Tho. Har. Theologum.

TAlis nuper erat tua certè oratio foelix, Excoluit linguae quae decus omne sacrae, Qualis erat magni Demosthenis optima quondam, Atticus effluxit cuius ab ore lepos. Qualis & eximij Ciceronis floruit illa, Qua duce, securus constitit ipse Milo. Unde haec tam subitò creuit facundia diues? Aures, quae mentem detinuit{que} meam? An dulcis Pithô rorem tibi nectaris illum Infudit? vel apes mella dedere sua? Intulerit quaecunque tuis sors fausta liquorem Labris mellifluum, profuit illa quidem. Deniq́ue si tua me post hàc oratio lecta, Quantum audita semel, mulserit arte pari:

Page 74

Confirmator ero vel maximus ipse tuarum Laudum; praeterea praeco canorus ero. Et mea Musa tuum celebrabit carmine nomen, Cedro quo nullum dignius esse puto.

Liber Fr. Barbari, de re vxoria, D. Mariae, Regis filiae datus.

BArbarus hoc paruo, quid res vxoria, Libro Explicat egregiè (diua Maria) tibi. Accipies igitur plenis haec nubilis annis Munera, ab officijs non aliena tuis. Sed qua fronte solet turbae Regina pudicae, Cum vehitur niueis conspicienda rotis: Sic tibi contingat formosiis (Nympha) maritus, Quem facias laeta fertilitate patrem.

Instauratio bonarum literarum.

ECce renascentis doctrinae gloria floret, Linguarum floret cognitióque trium. Migrat in Italiam Graecus thesaurus, & artes Se reparaturum praedicat vs{que} bonas. Excolit eloquij viuos Hispania fontes, Gallia nunc studijs tota dicata nitet. Nutrit honorificè doctos Germania multos, Quorum sunt orbi nomina nota probè. Ingeniorum altrix & nostra Britannia, Phraeum, Tiptotum Uiduum, Flaminiúmque tulit. Lumina doctrinae, Grocinus deinde secutus, Sellingus, Linacer, Latimarúsque pius, Dunstallus, Phaenix, Stocleius at{que} Coletus, Lilius & Paceus, festa corona virûm. Omnes Italiam petierunt sidere fausto: Et nituit Latijs Musa Britanna scholis. Omnes in{que} suam patriam rediere diserti, Secum thesauros & retulere suos: Nempe antiquorum scripta exemplaria passim Graecorum, aeternas quae meruere cedros.

Page 75

Uiuat doctorum faelix industria, per quam Lux pulsis tenebris reddita clara nitet.

Ad Robertum Talbotum.

TU qui Castalio sitim liquore Musarum comes excutis beatus, At{que} in verticibus sacri duobus Parnassi, placido sopore faelix Languenteis oculos subinde mulces: Tu qui nunc he deram geris sequacens, Clari praemia consueta vatis: Arguta ad cytharam canisque voce Concentus melicos, Apollo quales, Quantúmuis deus, ipse comprobaret: Adsis oresonae modis Camaenae Talbote, Aonij chori nitela, Quae certè vehementer optat acre Istud iudicium tuum subire, Quo niltersius, elegantiúsue, Sed nec doctius, absolutiúsue, Vt sic vel cadat impotenter acta, Aut stet candida, calculo notata Insigni, tereti, vnionis instar: Et blattas timeat nihil, sitúmque. I am tandem videor mihi videre Crescentes facie in tuafauillas, Ignes quae benè suscitent amoris. Sic frons laeta quidem serenat ora, Mentis sic oculi indices fauentis Elucent radijs, benignus ipse Subrides etiam, titillat illud, Me tùm commonet, vt putem Camaenae Uel salua omnia iam esse, salua planè. Rumores igitur seueriorum Omnes vnius aestimabit assis, Et Codros (genus inuidum) malignos,

Page 76

Picos obstreperos, loquaciorem Illum denique psittacum, sinistra Et coruos crocitatione raucos Contemnet, clypeo valente freta: Ac rursus niueam benignitatem In charta memori tuam locabit.

Fauonius, instructor musicus.

QUis docuit Cygnum cantare? Fauonius ille, Cuius ab occiduo spiritus orbe venit.

Ad Henricum octauum, Regem potentiss.

ANtè suos Phoebus radios ostendere mundo Desinet, & claras Cynthia pulchra faces: Antè fluet rapidum tacitis sine piscibus aequor, Spinifer & nullam sentis habebit auem: Antè sacrae quercus cessabunt spargere ramos, Floraq́ue, sollicita pingere prata manu: Quàm Rex diue tuum labatur pectore nostro Nomen, quod studijs portus & aura meis.

Ad Timotheum Lucium.

LVci, Pieriae decus cohortis, Cum quo sum solitus iocis seueras Curas fallere maximè: obsecrator Ad te nunc venio: simúlque causa est, Vt Plauti numeros tui, salésque Deponas aliquot lubens ad horas: Noti & versiculos legas amici, Qui dotes faciles tuas celebrant: Qui te tam veterem mihisodalem Cantant, suspiciunt, colunt, adornant Pro candore tuo: suas putantes Partes esse quidem, benignitatem Collatis meritis parem referre.

Page 77

Ad Brienum Tuccam Equitem, cum ci Melam & Solinum offerret.

SI mores hominum multorum, vrbésque videre Conuenit ingenuo Tucca diserte viro: Si maris & terrae varios cognoscere tractus Tam gratum est, vt nil gratius esse queat: Occupet iste tuos oculos, animum{que} libellus, Qui tibi pro speculo totius orbis erit.

In reditum Guilielmi Guntheri.

PArua remitte mihi nunc tempora dia Thalia, Tempora nunc studijs parua remitte meis. Haec modò festa dies, quae lucem protulit almam, Cretensi multùm more notanda mihi. En meus en redijt Guntherus laetus ab vrbe, Dulce decus, Musae praesidiúmque meae. Digna Panomphaeo reddentur vota Tonanti, Gaudia qui fausto sidere tanta dedit.

In frontispicio Libelli.

SI cupis antiquas rerum cognoscere causas, Quicquid & inscripti marmoris orbis habet: Huc mentem, huc oculos flectas, hic aurea pleno Ingentes cornu copia fundit opes.

Ad Franciscum Dinamum.

BEllisoni doctum degustas carmen Homeri, Exugens labris Attica mella tuis. Perge animo forti, coeptis audacibus olim Plenos successus pulcher Apollo dabit. Ipse sequar, mollis Zephyri cum lenior aura Extendet nauis vela secunda meae. Intereà vtaris faustis Francisce diebus, Nam sine litterulis quae fugit hora, perit.

Ad Cygnum, de Stella virgine.

O Qualis vultus, & quali dignus Apelle Praenitet in Stella, candide Cygne, mea?

Page 78

Rursus qui mores! animus quàm candidus illi, Pictor qui formet talia, nullus erit.

In agilitatem schoenobatis.

SPlendida famosum coluit dum Roma theatrum, In precióque stetit fabula doctasuo: Detinuit populi fanambulus alipes vsquè Desixos oculos, fit strepit úsque frequens. Praestitit artisicis partes feliciter omnes, Tensa leui doctus stringere lina pede. Talia delectent sic cum spectacula plebem, Ars precium sperans exerit alta caput. Venit ad aequoreos animosa virago Britannos, Spectâclo certam praestituitque diem. Et quia cudebat nummos, vrbs inclyta visa est Londinum, cumulos posse referre nouos. Iámque dies aderat, numerus conuenerat ingens; Distenti funes, area tota calet: Ludit in extensis agili pede Gallica virgo, Nec timet occasum praecipitésue minas. Sed quocunque parat sese transferre, volucri Comprimit atque agitat lina retorta pede. Maeandros populus dum suspicit, adsonat ore Stentoreo, temeros foemina siste pedes. Illa volat, cur súque nouo perstringere lina Perstat, faestiuis alloquitúrque modis. Alligat indè pilas teretes dudacula plantis, Et calcat celeri cognita lina gradu. Mox spectatorum loculos vbisentit apertos: O cadat in casses praeda petita meos, Dixit. Et applaudens populus largè erogat, at{que} Virginis impigrae ludicra facta probat. Saecula quòd retinent veterum, spectacula nostra Collaudo planè, suspicióque lubens. Adsit laetitiae cumulus: crudelia prorsùs Damno, sanguineam, carnificémque manum. Qualia multa quidem violenta potentia quondam Urbis Romanae tristia, saepè tulit.

Page 79

Ad Georgium Golduinum.

COmmunis studiorum amicus ille Nostrorum Tomio, meis salutat Te verbis, rogitans tuae vt Camoenae Carmen tam lepidum, elegans, venustum Plenè carminibus meis probarem. Quod quanquam artificem petit peritum, Fontem ac ingenij, tamen rogatus Tali nec potui negare amico Quicquam, nec volui. Ergò vt imperitae Ignoscas rogo Goldüine Musae, Quam nunc languidulam propè & iacentem Hinc magnis Tomio excitauit ausis, Illinc Lentulus excitauit ausis.

In laudem Gallofridi Chauceri, Isiaci.

DVm iug a montis aper, frondes dum laeta volucris, Squamiger & liquidas piscis amabit aquas, Maeonides Graecae linguae clarissimus autor, Aonio primus carmine semper erit. Altisonúsque lyrae Phoebo applaudente, Latinae Gloria Virgilius maxima semper erit. Nec minùs & noster Galfridus summa Britannae Chaucerus Musae gratia semper erit. Illos quis nescit felicia saecla tulisse? Hunc, Aetas tantùm protulit illa rudis. Tempora vidisset quòd si florentia Musis, Aequâsset celebres vel superâsset auos.

Ad H. Colum.

Foelix Thespiadum comes diserte Cole, illo ingenuo calore mentis, Linguae qui recolis patres latinae, Miscens appositè latina Graecis: Si nunc à tetrica vaces Minerua Et non detineant ter occupatum Maiores animum tuum labores,

Page 80

Hoc carmen breue perlegas amici, Quo monstrare cupit suum benignus Erga te studium, elegantia at non Illa, qua niueus chorus renidet Hinc illinc Patauinus, at{que} dotes Insignes celebrat tuas canorus: Sed qua principio sacram poesin Crescentes iuuenes solent adire, Hoc est, pertenui & parùm sonora.

De Gallofrido Chaucero, Equite.

PRaedicat Aligerum meritò Florentia Dantem, Jtalia & numeros tota (Petrarcha) tuos: Anglia Chaucerum veneratur nostra poetam, Cui Veneres debet patria lingua suas.

Victoria Viennensis.

SIqua dies vnquam, meritò haec te fausta canoram Admonet vt sumas Calliopaea lyram. Nam pater omnipotens gentem miseratus ab alto Christicolûm, victo victor ab hoste redit. Cinxerat innumeris peditum{que} equitum{que} cateruis, Muros Turca ferox (pulchra Vienna) tuos. Hunc sensisse putes immanem elementa tyrannum, Illius in{que} sacrum tela vibrare caput. Danubius tumuit rapidis violentior vndis, Jntentans Scythico funera iusta duci. Toto (vera loquor) cecidit nix plurima coelo, Et gelidus coepit stringere cuncta rigor. Hinc etiam ciues telorum grandine densa, Millia Turcarum multa dedere neci. Barbarus haec sensit Solymannus, & vrbe relicta Corripuit turpem turpior ipse fugam.

De munificentissimo rege Henrico octauo.

NOn possum domino meo referre Grates promeritis parem suis: sed

Page [unnumbered]

Longam si dederint secunda nostris Vitam fata libris: futura clarè Aetas sentiet, atque praedicabit Demissum à superis fuisse lumen Illum conspicuum meis Camoenis.

Ad Richardum Ventamum Iuridicum.

DEsieram plectron digitis aptare suetis, Et chelys in theca condita nostra fuit: Candida cum tua me virtus Ventame iuberet Argutae neruis inuigilare lyrae. Quis mihi desueto dictabit carmina vati? Quis? nisi praecipuus fautor Apollo meus? Jlle probè nouit dotes, quas sacra Minerua Ingenij dederit iuditijque tibi. Ille etiam nouit tua sit facundia quanta, Quae vel dura quidem saxa mouere solet. Supprimat haec Clarius: nos nulla minora canemus: Sunt tua causidico fulmina notaforo. Fulmina cordatos terrentia saepè patronos, Cum partes nequeunt constabilire suas. Non ego nunc vanus iacto sine testibus ista, Carnaeus testes atque Ododunus erunt. Quos habet in precio querulorum turba clientum, Consiiium quoties ardua causa petit. Sit satis hic laudum partem cecinisse tuarum: Olim fortè meo carmine maior eris. Tunc canet alma parens nostros tua Cambria versus, Et docti, quotquot terra Britanna fouet.

Ad Ioannem Shepreuium.

INter candidulos meos amicos Shepreui loca qui tenes suprema Ob morum lepidam suauitatem Et musas etiam elegantiores: En nomen placuit tuum libellis Nostris inserüisse: non quòd ipse

Page 82

His vnquàm numeris putem futurum, Clara arride at vt sereniori Vultu fama tibi, sed vt benigni Cognoscas animum & probes amici.

Ad Thomam Maronem.

QVàm bene cum Zephyro violet is conuenit, & quàm Melliferis apibus cum redolente thymo: Coniuge cum propria viti quàm conuenit vlmo, T am mihi cum niueis moribus herclè tuis. Unanimes igitur synceri munus amoris Curemus, dextris candidè vtrinque datis. En mea dextra tuo promptè subscribit amori, Ne desit fidei syngrapha certa bonae. Fac tua (quod superest) subscribat dextera nostro, Impleat vt gratas charta notata vices. Sic tibi docte Maro, illustri virtutis alumno, Cum Musis faueat clarus Apollo, nouem.

Fama virtutis aeterna.

QVàm paruo fragilis marcescit tempore forma? Deserit & niueum corpora nostra decus? Ille ego cognoui puerum, qui viderat annos Bissenos, (sormae gloria prima suit.) Contigit hunc ipsum post paucos cernere menses, Heu nitidae formae gratia lapsa fuit. Uirginei decor est oris (ni fallor) amoeno Persimilis slori, nam citò vterque cadit. Retrogradi cum sol petit igneus atria Cancri, Florida puniceo spirat odore rosa: Deficiente statim vitalis munere succi, Purpure as moritur pallida facta comas. Sic modò quae pulchra resplendet fronte venustas, Languebit, spatio defluet at{que} breui. Fingite formam animi, virtutens, cordibus altis, Cultorem nunquam deseret illa suum. Conferet haec vitae fructus feliciter amplos Praesenti, pacem constu uét queratam.

Page 83

Et tandem à tenebris lucem perducet ad almam, Aeternùm vt videant atria celsa Dei.

De Io. Tuino.

INcipe nunc Erato nostrum laudare Tuinum, Doctorum meritò quem chorus omnis amat. Ille canit dextris Musis & Apolline versus, Quos habet in pretio Cantia totasuo. Insuper illustrat nostros ex ordine reges, Imperij sobolem, Dux Gulielme, tui. Denique scriptorum veterum monumenta polita Disquirit, studijs prosit vt ille bonis. Inuigilátque scholae, Dorouernae nomine, dictae, Quae Seruatori fana dicata tenet. Ista quidem sisunt minimè laudanda, Tuinum Desine tunc Erato concelebrare meum.

Ad Thomam Eliotam, Equitem ornatiss.

FOrsitan expectas Eliota diserte, venustum Vt transmittam aliquod munus ab vrbe tibi. Ut non expectes, mentis tamen intimus in me Promeruit candor munus at omne tuae. At ne quid temerè mittam, vel quod sit ineptum, Restat in officijs vnica cura meis. Non aurum mittam, longo nam temporis vsu Fulgidus est auri deperiturus honor. Non in Erythraeis crescentia munera conchis, Margaritarum gratia fluxa, breuis. Sed neque gemmarum radiantia sidera mittam: Tantùm oculos pascunt, caetera nuda quidem. Excutienda mihi quare sunt munera, quae non Corrumpant vllo saecula long a modo. Talia sed magno quaeruntur dona labore, Et poscunt animi fertilioris opem. Cum mea nil aliud possit praestare Caemoena, Praeter Castalijs carmina mista modis: Carmina fac igitur capias haec fronte remissa Munera, sed meritis inferior a tuis.

Page 84

Queis modò si annuerint stabilem fata optima vitam. Longè auro & gemmis splendidiora dedi. Sic te perpetuò victuros scribere libros, Aedere me iuuet & carmina digna cedro.

Ad Musam, de H. Dunouedo Equite.

QVantus erat, celebri cum Romaniteret honore, Mecoenas Flacco Virgilio{que} suo: Quantus erat lepido facundus Stella poetae, Quem iactat ciuem Bilbilis alta suum. Quantus erat satyrae scriptori Caius ille Bassus: in Ausonia cognita fama chely: Tantus Dunouedus tibi sit, mea Musa canora, Quo solido propior nemo in amore mihi.

Ad Nic. Ododunum, Ecclesiae Durouer∣nensis & Isurouicanae Decanum.

Foelix Caesarei fori Ododune Lumen conspicuum, sereniores Extende hic radios tuos: ocellisque Laetis aspice candidum libellum In lucem modò prodeuntem apertam, Ut doctos celebret viros, tuásque Laudes eximias canat sonorus. Hoc vnum rogitat, velis fauere Nunc authori operis laboriosi. Cuius sedulitate conualescens Tandem sic didicit loqui disertè. Fausto sydere praenitente primùm Te gens libera, Cantij videbant, Natum ex nobilium domo virorum, Diuina indole praedit úmque, cuius Magno munere litteras politas Degustâsti etiam domi forisq́ue. Vnde & Parrhisios, chorum eloquentem, Germancsque, gregem venustiorem, Postremò ac Italos decus latinae

Page 85

Linguae principuum, inclytám{que} Romam Inuisisti alacer, tulisti & amplos Fructus, tunc precium laboris altum. Sic tandem repetens tuos penates Intrâsti medium forum, clientésque In rebus dubijs suum patronum Collaudant, recolunt, probant, amántque. Auctus denique Regio fauore, Legati officium omne praestitisti. Noster concinuit tuas libellus Laudes: concine tu illius vicissim, Alternos numeros amant Camoenae.

Ad Thomam Motershedum.

DOctarum niueum decus sororum Mi Thoma, patriam tuam serenas Qui virtutibus vndequáquè claris: Ad te nunc proper at gradu secundo Vel laetissima Musa nostra, sperans Pro candore tuo futurum id, optat Quod vel mirificis modis, benignum Nempe vt te sibi comparet patronum; Quo tandem duce cognito, probatóque Insigni Clario, petat celebres Montes Aonios, petát{que} festum Parnassum, ac Heliconios liquores Pleno combibat ore perbeata. Hanc tu sifacili manu lu benter Nunc perduxeris vsquè eò venire Quò contendit, it a illa comprobabit Erga se beneficium tuum omne Collatum, vt resonet modis canoris Te natum studia ad politiora: Nam clarissima Caesarum tuorum Facta & Laurigeros canet triumphos,

Page 86

Tum Mauros domitos, ferúmque Turcam Deuictum resonabit & fugatum.

In laudem Hugonis Visiduni.

VIsidunus crit mea candida cura, celebris, Qui Christum, sacram personat at que fidem. Is cum suggestum conscendit candidus altum, Aeterm vt reseret mystica verba Dei, Docta caterua virûm, sluuius quà labitur Isis, Conuolat, ac aures arrigit vs{que} silens. Edocet intereà magni miracula Christi, Auditor solem iustitiaeque colit. Maiori nullus studio pia Themata dictat: Orator dulcis, sedulus atq́ue sagax. Quàm pius hic tractat partes seliciter omnes Quas vel iure suo concio sacra petit? Audiui claros dicendi saepiùs arte, Eloquio quorum raptus & ipse fui. Hactenus at non est certè mihi cognitus alter, Qui, Visidunus fulget vt ille meus. Quid referam multis vultúmque habitúmque decorum Illius? aut quod mel profluat ore merum? Aut quibus exemplis diuinae lumina legis Illustret, rara dexteritate sua? Sedulitatem apium prudens imitatus Hyblaeam, Delibat veterum tot monumenta patrum. Quiduè loquar morem quo, denique, numine fretus, Ad Christum alliciat mitia corda suum. Hàc rectà pergat pius, & duce flamine sancto, Conscendet magni culmina celsa dei.

Ad Richardum Schellaegum.

SAlue delicium merum Britannae Gentis, qui celebres tuos parentes Uirtute alta animi celebriores Reddis, restituisque vtránque linguam Antiquo facilis suo nitori:

Page 87

Momentum breue temporis remitte, Excultis sophiae libris seuerae. Tullî & Rhetoricos tui colores Pone, hic dum Pharia not at papyro Dulcis versiculos Camoena paucos. Quae stare in numero cupit tuorum, Si tu si modò splendida relucens Fortuna, tenuem benignitate Admittas solita, quod ipse non te Facturum dubito: vir es modestus, Candoris niuei & lepôris almi. Nunc Schellaege vale, manúque fausta Artes assere, litterasq́ue doctas.

Causa Cygneae cantionis non aeditae ab Erasmo.

QVid fuit in causa, moriens quòd nuper Erasmus, Cygnaeum tacito presserit ore melos? Quae solet argutos cantores reddere Cygnos, Non flauit zephyri lenior aura sui.

Ad erudissimum virum D. Thomam Smythium, Equ.

DOctorum celebras (Smithi) monumenta virorum Ardenti studio & dexteritate pari. Unde tibi accreuit virtutis nomine, fama, Iudice me, nullo deperitura die. Granta venusta tuas collaudat, cantitat, ornat Eximias dotes, ingeniúmque tuum. Quicquid in Aonijs speciosum montibus olim, Quicquid in Italicis praenitet at q́ue iugis: Est tibi tam notum, quàm quod notissimum: abundas Artibus & rara cognitione vales. Fontibus eloquij sitientia labra rigâsti: Atticus ille tuo regnat in ore lepos. Instaurare bonas pergas feliciter artes, Laudabit factum posteritásque tuum.

Page 88

Ad Thomam Tidringtonum.

TE nunc per Charites rogo benignas, Et te per faciles rogo Camoenas, Te per Castaliae ducem cateruae, Et numen rogo per sacram Mineruae, Quaeso per Genium tuum, venustas Et per litterulas tuas quidem illas, Ut munus solidè meum perornes Verbis ac stimulis nouis subinde: Si torpet, memor excites Roaeum. Quàm tu sis probus artifex, simúlque Noui quàm vchemens sies Pericles. Extendas igitur velim valentes Neruos ingenij tui expediti. Sic stabit mea causa te patrono, Tu laudem officij feres perennem.

In frontispicio libelli, cui titulus Antiphilarchia.

ME iussit pietas amórque veri, Iussit relligio, fidésque pura, Christus deni{que} iussit ipse, stricto vt Diuini impeterem mucrone verbi, Hostem Euangelij ferocientem. Lectores, mea cura, candidi, nunc Aequum si petimus, nouo libello Linguis ac animis fauete dextris.

Ad libellum de D. Io. Checo.

SI vis Thespiadum choro probari, Fac vt consilio libelle nostro, Facundo studeas placere Checo, Quem Pandioniae colunt Athenae, Et quem Roma colit diserta multum. Quem Rex maximus omnium, supremús{que} Henricus reputans virum probatum Spectatum{que} satis, reconditae{que}

Page 89

Censorem solidum eruditionis, Eduardum bene filium, suúmque Haeredem, puerum, illi ad alta natum, Sic concredidit, vtriúsque linguae Flores vt legeret venustiores, Exercens facili manum labore, Et Christi imbiberet suaue nectar. Foelicem arbitror hunc diem fuisse, Tanto discipulo dedit magistrum Quae talem. Unde suo venusta alumno Granta assurgit, & excitata plaudit. Quod iussi, facias velim libelle, Checum concilies tibique amicum, Is si te niuea manu tenebit, Perlustrans oculo tuos sereno Uersus, ô facilè inter eruditos Expectare potes locum poetas, Et famam domini tui per orbem Latè extendere. Perge quò parabas.

Ad Thomam Leghum, Armigerum, Adlingto∣nensem, de D. Richardi Coxij fide & integritate.

CVm fucis adeò laboret orbis Totus, me rogitas amice narrem Ore vt veridico tibi petenti, Si dum reppererim, omnibus fidelem Quem possem numeris virum probare. Talem me volo repperisse credas: Albo rarior est ac ille coruo. Nouisti benè Coxium pium illum, Sacri Euangelij tubam sonoram: Quem clarus patriae pater Britannus Dilectum refouet, suóque nato Inseruire iubet probum tenello. Is vir iudicio omnium piorum Omni ex parte fidelis integérque.

Page 90

In effigiem Henrici oct. Regis Angliae.

SIqua manus pinxit viuos in imagine vultus, Haec operis pretium verna tabella tulit. Sidereos sic rex oculos frontémque serenat Splendidus Henricus, sol sine nube micans.

Ad Thomam Cranmerum, Cantiorum Archiepiscopum.

ESt congesta mihi domi supellex Ingens, aurea, nobilis, venusta, Qua totus studeo Britanniarum Uero reddere gloriam nitori. Sed fortuna meis nouerca coeptis, I am felicibus inuidet maligna. Quarè ne pereant breui vel hora, Multarum mihi noctium labores Omnes, & patriae simul decora Ornamenta cadant, suúsque splendor Antiquis malè desit vs{que} rebus, Cranmere, eximium decus piorum, Implorare tuam benignitatem Cogor: fac igitur tuo sueto Pro candore, meum decus, patronúm{que} Vt tantùm faueat, roges, labori Incoepto: precium sequetur amplum. Sic nomen tibi litterae elegantes Rectè perpetuum dabunt, suósque Partim vel titulos tibi receptos Conceder memori Britannus ore. Sic te posteritas amabit omnis, Et fama super aether a innotesces.

Ad Henricum Houertum illustriss. Regnorum Comitem.

QUot sunt sidera candicante coelo, Et quot saltibus arbores in ipsis

Page 91

Quot sunt pinnigerifreto Britanno Pisces, & Lybicis lapilli arenis: Quot sunt collibus Italis racemi, Et quot Niliacis agris aristae: Tot Lelandus agit tibi benigno, Toto pectore gratias amico Regnorum Comiti, tibi coronas Texens lauriger as, perenne munus, Quae festum caput implicent triumphis.

Castos esse decet poetas.

LEsbia lasciuo placuit formosa Catullo, Lesbia fulgentes candida pexa comas. Collaudant alij teneros Uarronis amores, Formosam & noto nomine Leucadiam. Qui cecinit molles elegos resonante Camoena, Calui Quintiliam tollit ad astra sui. Delitiae Galli docti clarique poetae, Eximium nomen pulchra Lycoris habet. Lactea Peligni floret Nasonis amica, Materiem numeris sueta Corynna dare: Cynthia laudatur detersi nympha Propertî, Et Cynara est Flacco nota puella suo. Talia molliculi cantabant carmina vates, Ignari vitae qui melioris erant. Christicola at castos castus decantet amores, Et sacros resonet Musa pudica thoros. Sic in siderea coeli spatiabitur aula, Laetitiae que nouos concinet ille modos.

Ad libellum, de Io. Bechensano.

TU cum prodieris pictus fuligine praeli In lucem, doctos extulerisq́ue viros: Bechensanus erit, tibi vel tutela politus, Artes qui didicit, perdocuitque bonas. Quà celer ancipiti decursu profluit amnis Isis, dicta est vrbs Isidis vnde Vadum.

Page 92

Et quà Parrhisios collambit Sequana flumen, Valle vagus media, nobilis vrbis honor. Te decet, excultum multa impertire salute Illum, nam studijs annuit atq́ue fauet. Vtpote qui certet praest antes fortiter artes Splendorem ad solitum iam rcuocare suum. Lectio multa quidem, linguarum & gratia foelix Illius hic causam promouet, auget, agit. Officio quarè ne desis chare libelle, Candoris niueo & munere clarus eris.

Ad Helium Eobanum, Hessum.

HEsse tuos libros vatum celeberrime legi, Et lecti summè perplacuere mihi: Sentio Nasonis venam facilémque fluentémque Ingenij fontes nunc subijsse tui. Mentior, haec eadem nisi tota Britannia nostra Quanta est (& meritò) praedicet atq́ue canat. Non opus est in re manifesta testibus vllis, Testibus hîc quanquam nec mea verba carent. Vnus erat Burgratus, erit{que} Micocius alter, Testis Bombergus tertius esse potest. Quos oratores a Chatto & Saxone missos, Splendida iam nostri principis aula fouet. Misimus ecce tibi versus ex tempore natos, Delitias musae quaeso remitte tuae.

Ad Antonium Denegum, Equitem.

ANtoni, eximios qui flores inter amicos, Quos dedit Henrici regia clara mihi: Te mea contendit iustis celebrare Camoena Laudibus, & nomen tollere aed astra tuum. In teneris annis iuncti conuiximus ambo, Qua docuit tersus Lillius ipse schola. O quoties audita mihi tua verba ferebant Assiduósque iocos, assiduósque sales!

Page 93

Ingenio nec te quisquam felicior acri, Perpetuúsque tuo fluxit ab ore lepos. Tum desiderio captus peregrina videndi, Acceleras votum, duxque Briennus erat. Cognitióque tibi linguarum hinc floruit alta, Perplacuit que oculis Gallica terra tuis. Senserat hoc regum qui prudentissimus vnus, Te famulum fautor constituitque suum. Quanta apud illum sit tua nunc vel gratia slagrans, Testatur resonis aula canora modis. Illa quidem vt sileat, sum testis certior ipse: Commendas regi munera nostra tuo. Hinc me conspicuo collustrat lumine Phoebus, Promouet & causam gratia blanda meam. Quas tibi nunc referam pro tali pectore grates? Dicêris musae gloria magna meae.

De Gallofrido Chaucero.

CVm viuum teres Atticus lepôrem Inuenisset, & vndecùnque Graecam Linguam perpolijsset, insolenter Audebat reliquos, rudes vocare. Cuius iudicium impiger Quirinus Intenso studio sequens, latinum Sermonem quoque reddidit venustum, Et cum Graeco, alios rudes vocauit. At quanto mihirectiùs videtur Fecisse officium suum disertus Chaucerus, breuitate primus apta Linguam qui patriam redegit illam In formam, vt Venere & lepôre multo, Vt multo sale, gratiáque multa Luceret, velut hesperus minora Inter sidera: nec tamen superbus Linguae barbariem exprobrauit vlli Genti: tam facilis fuit, benignúsque. Ergo vos iuuenes manu Britanni

Page 94

Laeta spargite nunc rosas suauè Spirantes, violásque molliores: Et vestro date candido poetae Formosam ex hedera citi coronam.

Ad Richardum Maurisonum, Equitem.

TRadidit Isiacis tua carmina candidus hospes, Herôum iusto quae pede facta canunt. Iudiciúmque meum quaerebat sedulus idem, Ascribens Musis non tribuenda meis. Haec cui pauca quidem dixi pro tempore: non sum Inter Aristarchos dignus habere locum. Quin alacri potiùs test abar gaudia vultu, Ansam me numeris fortè de disse tuis. Unde quod ipse rudi cecinissem carmine, quodque Scripsissem, irato tèrque quatérque Deo: Tu melicis plenus numeris & Apolline plenus Cantares, hederae praeriperésque decus. Sic amet Henricus doctos (tua munera) libros, Octauus, nostri maximus orbis honor. Perpetuò certa nostram superare canendo Musam, grandisonae quae minùs apta tubae est.

Promissis diues.

REddere si quenquam ditem promissa valerent, Attalicas loculus noster haberet opes.

Ad Tho. Danetium.

CAndide nostrarum musarum praeco Daneti, Qui veteris sêcli tempora docta refers: Dispeream si non tàm sis mihi charus, vt vllo Nil prorsùs possit charius esse modo. Cuius & indicium monstrabo paratus amoris, Obtulerit quoties se tua causa mihi. Intereà nostrum hoc, quod nec leue munus, amicè Imparibus capias carmina mista sonis. Carmina quae Phoebo doctisque fauentibus, olim Ausonij venient forsan ad ora chori.

Page 95

Et tua seruabunt florentia nomina, libris Ille meis genius si modò fautor erit.

Ad Thomam Caium.

CAius, imperij dum gloria floruit am pli, Inter Romanos nobile nomen erat. Magnificúmque refert quiddam vox illa canora, Ausonij sic me perdocuere patres. Tu per se clarum, contendis reddere nomen Clarius, eloquio iudicióque nit ens. Tu celebras sophiae mysteria magna seuerae, Et colis Aonij lumina clara gregis. Túque laboranteis Musas, qua nescio clade, Erigis atque leuas, subsidiúmque refers. Si nunc praestiteris deducto temporis vsque Cursu te talem, parta corona tibi est.

Ad D. Eduardum Phyttonum, illustrem Equ.

ERigit insignes volucris Iunonia plumas, Auricomus medio cum nitet axe Deus. Spectat opes hinc inde suas, spectando tumescit, Postponens formae caetera quae{que}suae. Donec ad incuruos vngues deflectit ocellos, In{que}suum recidunt lumina picta locum Exemplum cunctis est hoc Phyttone not andum, Et certè est multis vtile nominibus: Elati vt fastum deponant pectoris omnes, Cum spectant terrae debita membra putri.

De Georgio Daio, Episc. Ceicastren.

DAius est Musis commendatissimus ipsis, Nec calamo foelix indiget ille meo. Attamen hic cupio veteris meminisse sodalis, Ingenuum iuueni quem mihi Granta dedit. Praecipuè cum sit talis, qualem vtra{que} Pallas Approbat, & melicis tollit ad astra logis. Et cum sit talis, qualem Suadela, Charis{que} Certârunt mammis supposuisse suis.

Page 96

Non loquar vlteriùs quicquam: virtutibus eius Impensè eximijs languet auena mea.

In effigiem Eaducardi principis incomparabilis.

INtentis quoties oculis vultúmque colorémque Aspicio laetum diue Edoar de tuum: Expressam toties videor mihi cernere formam Magnanimi patris, quo nitet ore, tui.

Ad D. Audoenum, medicum Regium.

MVsis Isiacis Audoene notus Es, quas tu recolis seueriori Intentus studio frequenter illo, Fructum hinc inde refers opimiorem: Naturae excutiens potentioris Vel mysteria magna, quae fauente Illustrisophia, tuo labore Nunc pulsis tenebris nitent serenùm. Hinc & tu medicam celebris artem Exerces: niuea manu volumen Antiqui Hippocratis ratum, ac Galeni Versas conspicui libros probatos. Haec persensit apex, decúsque regum Henricus, statuitque te venusti Eduardi medicum, deinde & almae Reginae Catarinulae, sibique. Viuat Nestoreos valens at ille Annos, praesidium tuum, meúmque.

Ad Eadueardum Northaeum, Equitem.

DOctorum meritò generosa caterua virorum Me planè ingratum diceret atque rudem, Si mihi cessaret calamus cunctator iniquus, Nec iust as laudes scriberet ille tuas. Inclyta Londinum vrbs genuit nos sidere fausto, Imbibimus laeti litterulásque simul.

Page 97

Tu puero in studijs mihi coniunctissimus: ipsos Suspexi mores, ingeniúmque tuum. Et me felicem, fortunatúm que putabam, Te socium nactus, praesidiúm que mihi. A superis petij supplex, votóque faue bant, Nos vt perpetuus cresceret inter amor. Causidici tu iura sori celebrare parabas, Applausit studijs Granta beata meis. Tempore sic longo disiuncta ita corpora nostra: Praesentes animi conualuere tamen. Confectis studijs affulsit laetior hora, Disiunctos rursus quae sociare queat. Quid nunc commemorem, quo tu candore beâsti Exiguas Musas, vel sine fine, meas? Hactenùs à te nil petij, quod non tuus in me Contulerit prompt us munificúsque fauor. Testis erat factorum erga me Tucca tuorum, Legius, & testis, noster amicus erat. Coxius & superest aeterno carmine dignus, Te qui patronum praedicat esse meum. Pingere si possem, viuisque coloribus vti, Effigiem exprimeret dextera nostra tuam. Splenderésque foro medio, velut hesperus alter, Signáque iustitia conspicienda dares. Hanc ego cum nequeam praestare venustiùs artem, Id faciam certè quod mea cura monet. Nempe vt posteritas noscat, serique nepotes, Virtutes semper me coluisse tuas.

Ad Henr. 8. regem.

QVinti nunc opera loquens latinè Dictys Septimij venit, rogat{que} Princeps maxime, vt erutum duelli In lucem Priamaeij libellum Verses, qui referet tibi tuorum Virtutes celeberrimas auorum.

Page 98

Ad Guilielmum Henricum, nobilissimum Comitem Ostrosaxonum.

ME tua nobilitas qua non illustrior vlla, Prouocat ad Cytharam, clarisonúmque melos. Perge fauere tuas laudes Gulielme canenti Vati, quo cert è nomine maior eris. Te genuit scitum borealis Auonia, tellus Eximie omnigena fertilitate scatens. Té{que} adolescentem facundo Pindarus ore, Ingenuum docuit verba latina loqui. Mellifluos modulos quisquis fuit ille deorum Quite perdocuit contremulos{que} tonos, A te discipulo praeconia lucida sumpsit, Cuius concentus pulsat vtrúm{que} polum. Crediderim Phoebum sic te instruxisse canorum, Carmina tam melicis concinis vsquè sonis. Non te conuincit fama celeberrimus Orpheus, Ut nec Arioniae st amina laeta lyrae. Nec te conuincit resonis philomela querelis. Nec qui, cum moritur, concinit albus olor. Fulmineo caderet cum sracta Bononia bello, Et Morinos premerent Martia tela truces, Talia personuit dulci tua cantio vocc, Qualia vel Musae concinuisse velint. Non melior a quidem Dantes dedit inclytus ille, Aut qui Petrarchae nomine notus erat. Sed ne{que} Chaucerus resonanti musicus ore, Aut meus, arguta voce, Viatus, amor. Saepè es doctorum numeros laudare suetus, Emeritis tribuens praemia digna viris. Deniq́ue tu punctum facilè hi c sic omne tulisti, Impar vt videar laudibus esse tuis.

Ad Helium Eobanum Hessum.

EXiguos elegos nuper transmisimus ad te, Cultorem Phoebi Cast alij{que} chori.

Page 99

Reddita nulla tamen nobis peruenit ab Hesso Littera, quae posset grata reserre vices. Prouocat en iterum calamos Burgratus ineptos, Da veniam nugis magne poeta meis.

Ad Georgium Ferrarium.

SImodò Verlamum, vetus vrbs victoribus olim, Cognita Romanis, tota niteret ouans: Te niueis certè insigniret grata lapillis, Texeret ac facili florea serta manu: Queis tua congaudens redimiret temporafesta Quòd Musas deamet, Castalium{que} gregem. Concidit antiquae sed gloria funditùs vrbis, Albani fanum quod reparauit opus. Fortunae scandens alta ad fastigia summae, Cromuellus sibi te vir catus asseruit. Deinde animo leges patrias euoluis, & illas Sedulus inseruis, causidicóque foro. Patronum veterem repetis patronus & ipse, Ac lepidis dictis, laetitiae{que} studes. Gloria at illius cecidit, magnámque ruinam Passa est: sic versat sors malè fida rotas. Aulica vita tibi placuit, mox regia magni Te Henrici gremio fouerat ampla suo. Horrida bella sonant, Martis foetura coruscat, Et Scotti & Morini tela cruenta vibrant. Fortior occurris, gladio clypeó{que} resumpto, Bellator prodis, Martius, at{que} minax. Vidisti Scottos victor Morinosque sugatos, Et patuit virtus amplior inde tua. Perge vt coepisti magnum te ost endere factis Ferrari, & nostro carmine maior eris.

Ad Guilielmum Pagettium, Henrico oct. Regi, A secretis.

ILLustrare tuum Pagetti candide nomen Percupio, niueis & celebrare notis

Page 100

Lucidus aspiret Phoebus mihi grata canenti, Incoeptum facilis promoueátque meum. Sic ego magnificum potero deducere carmen, Et tua per resonos dicere facta modos. Sentio nunc venisse Deum: virésque ministrat, Perscribam laudes ingeniose tuas. Te puerum in lucem Londinum protulit almam, Est vrbs haec eadem, patria clara mihi. In qua tu studijs operam cum fruge dedisti, Sed nec ego à studijs tunc alienus eram. Grammatici enituit quo tempore gloria Lilli, Notior ille tibi, notior ille mihi. Cuius tu partes fautor certante Gonello Tutatus calamo es, non sine laude, tuo. Intereà excreuit vitae maturior aetas, At{que} puellares praeteriere dies. Ecce petis viuos fontes, Grantana fluenta, Nectar eo{que} rigas labra liquore tua. Ast ego praecessi: nec segniter ipse secutus, Vicisti sortis muncra parua meae. Tu Gardineri petijsti tecta, diserti Eloquij sedem, Pierij{que} chori. Sors vel ad obstreperos me duxit iniqua sophistas, Tale quidem potui non ego ferre iugum. Suffugio quodam sed honesto, Gallica regna Inuisi, schola quà Parrhisiana viget. Quò magnis & tu properâsti passibus, ardens Linguarum nitida cognitione frui. Confecta tandem causa feliciter omni, Tu patriam repetis ciuis amicus humum. Gardinerum etiam recolis de more patronum; Vritislegi & nomina chara tibi. Per quos coepisti commendatissimus esse Henrico Regi, nobilibúsque viris. Scriba Palaetinas coluisti hinc sedulus aedes, Exercens calamos dexteritate noua.

Page 101

Quo tibi coniuncta est Presdunia tempore virgo, Qualis in aethereis Cynthia vecta rotis. Faelicem quae te generosa prole parentem Reddidit, & casto praenitet vsque thoro. Principis arrisit tandem tibi gratia flagrans, Legati ac Gallum munere functus adis. Deinde & Caesaream fortunatissimus aulam Prudens orator conspicuúsque petis. Affulsere tuis meritis hinc praemia digna: Ditescis, cumulos possidet arca suos. Tantum est munifico domino seruire: beauit Te Rex, excelso constituit{que} loco. Hic ego pro veteri vel consuetudine nostra, Optarem studijs proximus esse tuis, Ni tuus atque meus cultor Masonius ille Iam persuasisset, me satis esse tuum. Addidit hoc etiam, per me te velle videre, Quae Burgiduni gloria, fama, decus. Talia siqua inuant, possum describere ad vnguem, Oppidum & antiquis irradiare notis.

Insignia Regia.

CIrculus imperij vastum qui circinat orbem, Atq́ue coronato collucet vertice celsus, Excolit Henrici multis insignia votis; Magnanimos illos noctu{que} diúque leones, Eximiè & vernos candentia lilia flores. Quid sibi vult lauri, quid oliuae festa corona? Illa suum Phoebum, colit haec faecunda Mineruam.

Insignia Ianae Reginae.

PHoenix nuper eram venusta pennas, Ortum non Arabes mihi dedere, Sed gens clara quidem Seueriana: Henricum colui serena solem, Pullum cui facilis meum sacraui, Fausto & sydere praenitente natum.

Page 103

Rosarum vnio.

REttulit illa dies Anglis spectata salutem, Qua rosa purpureis candida iuncta rosis.

Cataracta, Ducum Somersetensium symbolum gentilitium.

HAec cataracta, Ducis, fuluo quae praenitet auro, Somurotrîgum tessera nota fuit.

Lilia.

LIlia quis nescit caelo demissa supremo, Imperio Henrici succubuisse sui.

Pluma, Principis Eaduardi Insigne.

CAndida gemmiferae cultrix haec Pluma coronae, Principis Eduardi tollit ad astra caput.

Ad Gualterum Heueddunum, Ciceronianum.

HEueddune tibi fauet caterua (Grantae fluminis accola) erudita, In ripis puer ipse cuius olim, Laeto pectore lusitare sueui, Et cannas resecare concinentes Cum flaret Zephyri fauentis aura. Tu Marco benè Tullio diserto, Cura sollicita faues benignus, Dicendi genus illius colisque Facundum, teres, elegans, venustum, Tersum, conspicuum, fluens, amoenum, Elimatum etiam, & suis decorè Pictum floribus vndecúmque vernis Illis vsq adeò, vt nitente quadam Maiestate styli Atticum lepôrem Graecis fontibus exprimas petitum. Foelicem puto te beatulúmque, Haec qui sic meditaris, vt perornes Tàm doctis studijs tibi fauentem

Page 102

Grantam, cuius amor mihi profectò Tantùm crescit, opaca praeuirénsq́ue Quantum vere nouo illa alumna Phoebi Laurus vimina subijcit tenella. Incoeptis igitur tuis secundis Vela extende manu valentiori: Ventus mox aderit Fauoniúsque: Tu portum inuenies, tibi paratum Optatumque, vbi commodè quiescas,

Ad Thomam Vriteslegum Tichofeldensem, Angliae Archigrammateum.

PHoebus adest, Musisque nouem comitatus amoenis Secum laetitiae signa serena refert. Ac me subtristem solatur carmine tali, Quale vel Aonijs concinit ille iugis. Te decet imperio nostro parere, sorores Suauisonas ist as suspicere at q́ue meas. Vriteslegum titulis & nomine clarum, Extolles dignis, me monitore, notis. Ingenium, cuius mores, virtúsque modesta, Iudicio semper sic placuere meo, Vt terris dignum vel caelo rectiús, illum Optârim comitem perpetuum esse mihi. Nolo tamen radium talem subducere terrae, Fulgeat, obscuris restituátque diem. Imperium hoc nostrum vates extende canorè, Ne timeas: vires, eloquiúmque dabo. Dixerat: applausum resonando dedere Camoenae, Et subitò sedes reppetiere suas. Impulerit quò nos Vriteslege beate Imperium Clarij, certior ipse vides. Tu, quoniam iuuenis mihi vel per cognitus olim, Aspira, & coeptis inclyte plaude meis. Est Deus in nobis, agitante calescimus illo, Ardor & inde mihi dicere facta tua.

Page 104

Vrbs mea Londinum genuit te clara puellum, Et tuus indubiè nobilis in de pater. A teneris annis coluisti pectore toto Musas, sic Genius iusser at ipse bonus. Argutae resonos neruos test udinis apta Curâsti eximiè sollicitare manu. Et Fortuna parens sic te promouit alumnum Illa suum, vt medio lux tua notaforo. Grantanásque scholas petijsti sidere fausto, Gardinerus crat fautor & ille tibi. Vróque vicanum te docta caterua vocabat, Contulit hoc nomenfunctio clara patris. Forma venusta quidem tua sic in fronte reluxit, Auricomus vertex sic nituitque tuus, Lumen & ingènij tibi sic affulsit acuti, Tum virtus sic te condecorauit ouans, Unus multoram certèsis visus vt instar: Tu mihi melfragrans deliciúmque mcrum. Quid nunc commemorem, quo te Comaedia Plauti Accepit plausu, miles & ille tumens? Si mihi iudicium solidum perfloruit vnquam, Aures, si aut oculi praeualuere mei, Dispeream si non fueris tam lucidus actor, Quàm qui maximè, & hic dicere vera libet: Sic oculos, sic ille manus sio ora gerebat, Sic quóque personuit, quisquis & ille fuit: Vt dici possit, Romani cura theatri, At q́ue operis precium rettulit omne sui. Gardinerus homo fortunas natus ad amplas, Se Voluesaego consecrat at q́ue dicat. Maxima tu spirans, Grantana sorte relicta, Principis Henrici splendida tecta petis. Thesaurósque manu nocturna, saepe diurna Uersas, & curis prospicis vsquè tuis. Pecchamus haec cernens, sic ora resoluit amicus, Iudicio crescet candidus iste meo.

Page 105

Legati munus tum Gardinerus obibat, Te comitem lateri iunxerat at q́ue suo. Hinc creuit magnis certa experientia rebus, Etfama enituit latiús indè tua. Cromuellúsque potens sic delectatus amoeno est Flore tui ingenij & dexteritate rata, Ut te crediderit naturae dona sagacis Hausisse'ex Sophiaefontibus irriguis, Senserat haec princeps, quo non cordatior alter, Hinc te sublimi collocat inque gradu. Orator celebris Batauos, Belgasque potenteis Dum petis, eximiè munere functus, ouas. Caesaris inde tibi soror ac Regina beata Plausit, et officium comprobat omne tuum. Floreat Henricus, regni tutela Britanni Qui te pro meritis extulit vs{que} tuis. Imperio Phoebi monitus haec qualiacúnque Carmina personui: viue, valéque diù.

In Richardum Crokum, calumniatorem.

MEsatuum Crokus fatuorum maximus ille, Imperio quodam praedicat esse suo. Ut sim, me furiae non torquent: illius vrgent Clade Mathematicum nocte diéque caput.

In fronte libelli, cui titulus, Genethliacon.

TArdiùs in lucem charissime prodeo lector, Causa fuit Domini languida Musa mei. Dafacilis veniam iust a ratione petenti, Et tibi decedet conditione nihil. Exeo nunc multò limatior, at{que} Britannis Primus ego antiquum reddere curo decus.

Insignia Eadueardi principis.

FEst a coronatae sunt hac insignia Plumae Principis Eduardi diuino numine cuius

Page 106

Splendor, honos, tituli, nomen, laudés{que} manebunt, Dum niuei liquido gaudebunt flumine cygni, Lactea dúmque hortis nascentur lilia cultis.

Pluma Eadueardum principem alloquitur.

ADsum, candidior (Princeps) niue, lacte, ligustro, Imperij{que} tui laeta subibo iugum. Paciferam dextra quoties gest abis oliuam, Pileolo stabo conspicienda tuo. Impleat optato Zephyrus mea carbasa vento, Sole sub ar denti taedia nulla feres. Inclyta si laur us te fortè ad bella vocârit, In galeae cono st abo superba tuae. Unica nobilium puerorum gloria, Princeps, Uiuas: perpetuum tu mihi numen eris.

Allusio ad etymon nominis Eadueardi.

OVisquis Eaduerdum Romano expresserit ore, Custodem fidei dixerit esse sacrae. Hoc ego crediderim puero feliciter orto Asuperis nomen caelitus esse datum. Est pater antiquae fidei defensor amicus, Degener & nullo tempore natus erit.

Applausus H. 8.

VIue pater patriae, rex inuictissime: viuat Ascaniúsque tuus, phoenicis filius albae.

Ad D. Guilielmum Seisillium.

DIcêris meritò gallinae filius albae, Sic te suspiciunt fata secunda suum. Non modò suspiciunt, commendant rectiùs almo Te Phoebo totum, Pierióque choro. Prouenit inde quidem successus laetus, & ille, Qui tibi promittit praemia digna cedro. Candidus erudijt noster te Chaecus amicus, Chaecus Cecropij gloria prima gregis.

Page 107

Cognitione nites linguae exuberante Pelasgae, Et misces Graecis verba latina sonis. Inuigilas studijs foelix noct ésque diésque, Sic quo{que} per Musas parta corona tibi: Illa dies niueo est semper signanda lapillo, Quae tibi Milaredam iunxit amore pari. Foemina nulla magis doctas amplectitur artes, Graecula te Graecum diligit illa suum. Illa tibi vitis, túque vlmus candidus illi, Coniugio fausto gaudet vterq́ue suo. Uinite felices, Musarum cura perennis Uosseruet, summo constituatq́ue loco.

Ad D. Harlegum.

VIrtutes animi sic te redimire videntur, Vt redimit festum verna corona caput. Deposcunt igitur dignas sua praemia laudes, Praemia in aeternis conspicienda libris. Fonte caballino siquandò labella rigâssem, Virtutes alacer tollerem ad astrasacras, Et te virtutis cultorem Harlege probatum Laudaret resonis haec mea Musa modis. Repit humi tenuis, metuens & subsidet imo, (Absint vt vires) officiosa tamen. Nomine quo, strictim laudes attinget amica Qualiscunqne tuas, fila canora mouens. Omne genus sophiae gustâstiperuigil, atq́ue Hausisti eloquij vina fluenta pij. Tu quóque facundi Ciceronis magnus amator: Et tibi maiest as Virgiliana placet. Profluuiumque colis Nasonis, versibus vnde Illius assurgis gratior eximijs. Nulla poetarum, veterum monumenta supersunt, Florigero es quorum non spaciatus agro. Hinc vates celeber, lepidus, multúm que venustus, Concinis argutis carmina laeta sonis.

Page 108

Posteritati quae te vel feliciter omni Commendent, nomen percelebrent{que} tuum. Ecce suum officium mea praestitit omne Camoena, Applausúmque tuum vendicat illa sibi.

Ad Richardum Godericium.

MAgnisicum retines Goderici candide nomen, Quod vel Saxonicum rectè idioma probat. Sic Bonus ac Diues dicêris iure latino: Moribus hoc nomen conuenit omne tuis. Nominis illa tui tam bella notatio, non te Constituit ditem, constituitue bonum. Splendida felicem te virtus reddidit vna: Macte hac virtute, & dona beataferes: Causidico sic fama foro tua, laúsque nitebit, Et te patronum percolet ipse cliens. Nec sic contentus virtuti imponere finem, Suspice doctrinae lumina clara piae. Illa tuas possunt ad coelum tollere laudes, Te quoquè per niueas condecorare not as.

Prosopopoeia Boloniae expugnatae.

ME Gessoriacum veteres dixere coloni, Raráque sors nostrae nobilitatis erat: Ast vbi Caesareos subijssem victa triumphos, Romanas acies, imperijque iugum: Creuit ab Italica mihi voce Bononia nomen, Littora quà Morinûm turba refracta colit. O quoties cladem, & sum magnas passaruinas, Me Francus domuit, Danus & Anglus atrox. Romani valeant, Franci, Danique valete, Anglus crit vitae spésque salúsque meae. Concussit (fateor) duro mea moenia bello, Pectoris & medio viscera rupta mihi? Non secus ac terrae cum motu voluitur Ossa, Horrisonis crepitans dissiliénsque minis.

Page 109

Quid tum? restituct mihi culmina Martius heros Henricus, Regum gloria, palma, decus. Nunc ego vicino discam seruire Britanno, Et Rutupina frequens littora not a petam. Vos fugite intereà Galli, nam fulminat Anglus, Victor, & iratus fortia tela quatit. Gallia quid speres? fidei defensor auitae Imperium repetit fortiter omne suum.

Henricum oct. victorem, Bononia alloquitur.

ROmani rerum domini Rutupina petentes Littora, traiectus me coluere ducem. Quid mihi cum victis Romanis? palma Britanne Inclyta me totam vendicat illa tua. Officiúmque meum (quod Gallo displicet) omne In tua transfudit nomina celsa lubens. Floreat aeternùm felix victoria patris, Filius Eduardus sustineátque parem.

In fronte libelli, cui titulus Bononia Gallomastix.

Bononia lectores alloquitur. GAllica tota fui, nunc sorte, Britannica, Martis, Perplacet eximium coniugiúmque mihi. Audiat applausus vestros Octauius ille Victor, iô viuat, dicite, viuat iô.

Ad Henricum Collinum.

Foelicem genuit te Atrebatum patriafelix, Quò vel peruenit Caesar & ipse potens. Isidis indè Vadum dulcem te fouit alumnum, Urbs antiqua, decens, docta, venusta, nitens. Et te perdocuit linguam benè candida vtramque, Unde tibi solidè gloria parta fuit. Senserat haec seniorque tuus fraterculus ille Ingenij & cernens lucida signa tui,

Page 110

Ad studia intentus se totum vertit amoena, Esse tui similis sollicit éque cupit. Frugiferi tandem laus sloruit alta laboris, Et meruit doctos inter habere locum. Vos in amore pares studijs contendite magnis Fratres, doctrinae vt luceat almus honor.

Ad Io. Ponetum, virum in vtraque lingua eruditiss.

ABsentem toties tuum Qui claris resonans vndi{que} laudibus Lelandum, facilis mihi Commonstras animi signa nitentia, Et mores niueos simul. Quos verbis modò si pingere pluribus Vellem, dicere non ego Aut tu audire quidem hoc tempore commodè Posses. Intereà ne videar tibi Spectati officij mei Erga te solidum forsitan immemor, Grates en referam libens: Sic Ponete iubet nostra Camoenula. Me quòd magnificè tuis Verbis extuleris, immeritum tamen: Iure nam liquido mihi (Ni verum pigeat dicere cognitum) Non certè potero probus Qualem tu tribuis candide gloriam Salua agnoscere fronte nunc. Noui quàm vehemens Rhetor amiculi In causa eniteas tui. Indulges nimium: sed mea longiùs Ne te verba trahant, loquar Hic quid veridico pectore sentiam. Laetor non mediocriter Hoc candore tuae mentis: & integras Laudes quas tribuis mihi Contentus refero nam tibi splendido.

Page 111

Ad Georgium Henedrigum.

TAma tibi applaudit fluuius, facunde Georgi, Natalém{que} tuum percolit ille diem. Quà paret oppidulum fama{que} foro{que} renidens, Quod capit illimi nomen ab amne suum. Lucidus vtq́ue sies totus, contendit amicus Isiden hinc fratrem conciliare tibi. Tu nunc fluminibus me consultore secundis Vtere: fortunaesors erit amplatuae. Isidis inq́ue vado doctas alacerrimus artes Extende, & meritis praemia digna feres. Scripsisti inuenis multa cum laude libellos, Qui Regi eximiè perplacuere meo. Aede igitur coctos annis maturior illos, Assurget Musis docta caterua tuis.

Inscriptiones murorum Castri fani Mauditi.

Imperio Henrici naues submittite vela.

Ad inuictissimum regem Henricum octauum, vt classem in Gallos promoueat.

PErge precor Zephyris Princeps dare vela secundis, Hoc pater Oceanus, Neptunus poscit & ipse Nereidúmque chorus. Victoria laeta triumphos Promittit summos, precium immortale laboris. Macte animo victor foelix: hàc itur ad astra.

Ad Iacobum Botlerum.

TE Maridunenses, facunda caterua celebrant, Quà Charis Isiacas vitreus intrat aquas. Tu Maridunenses merito recolisque disertos, Officij grata sedulitate pij. Crescit amor, doctas virtus extendit & artes: Eximiè hac totus tu quoque parte nites. Incrementa videns laetus Camerarius ampla, Vir probus & medicus regius, arte vigens:

Page 112

Te sic munisicus fusê exornauit amicus, Vt tua principibus cognita fama viris, Vndique luceret: tandem hoc, velut omine, tactus Splendore, Italiam non sine laude petis. Vnde tibi accreuit titulo virtutis honesto Nomen victurum, conspicuumque decus. Naturas vbi tu rerum fontésque perennis Irriguos sophiae dexteritare iugi, Excussisti alacer, iustum preciúmque tulisti, Artibus ingenuis eloquioque valens. Sidera te in patriam reuocabant fausta serenam: Occurris laetus, delictásque refers: Quales exhibuit pleno cum copia cornu, Ostentans flores, dona beata, suos. Italiam repetis suscepto munere foelix, Tempore quo visa est regia Roma tibi. Indè domum rediens Henrico gratior esse Regi incepisti munificoque tuo. Mox à secretis Reginae doctior almae Es designatus: functio grata placet. Nuncius hinc ad Germanos transmissus amicos, Imperium comples principis omne tui. Haec me cantantem sic Musa est candida odorta, Consona versiculis talibus ora mouens: Te memorem officij collaudo térque quatérque, Qui sic Botlerum concinis vs{que} tuum. Iudicio nostro est hederis dignissimus ipsis, Praemia quae vatum conspicienda virent.
FINIS.
Do you have questions about this content? Need to report a problem? Please contact us.