Page 63
P. RAMI DIALECTI∣CAE LIBER SECVNDVS DE IUDICIO, G. TEMPELLI SCHO∣liis illustratus. (Book 2)
CAP. I. Quid judicium.
IUDICIUM est secunda pars Logicae de disponendis argumentis ad bene ju∣dicandum. Vt inventio tradit de in∣veniendis argumentis praecepta, sic judicium praecepta complecti∣tur de illis argumentis inter se conjungendis & disponendis quae inventa sunt. Inventio invenit causas, effecta, subje∣cta, Adjuncta, dissentanea, comparata, distributio∣nem, genus, speciem, definitionem &c. Iudicium di∣sponit & conjungit causam cum effecto, subjectum cum adjuncto, dissentaneum cum dissentaneo, com∣paratum cum comparato, integrum cum membris, genus cum specie, definitionem cum definito: &c. Atque haec omnia argumenta inter se disponun∣tur praeceptis vel enuntiati, vel syllogismi, vel me∣thodi: & ad hunc finem conjunguntur, ut bene ju∣dicetur.