subordinari facultates, vt subordinantur fines.
Secundo, Reges & Pontifices, Clerici & Lai∣ci,
non faciunt duas Respub. sed vnam, id est,
vnam Ecclesiam. Sumus enim omnes vnum
corpus. Rom. 12. & 1. Corinth. 12. at in omni
corpore membra sunt connexa, & dependentia
vnum ab alio: non autem rectè asseritur, spiri∣tualia
pendere à temporalibus, ergo temporali••
à spiritualibus pendent, illis{que} subijciuntur.
Tertio, si temporalis administratio impedis
spirituale bonū, omnium iudicio tenetur Prin∣ceps
temporalis mutare illum modum admini∣strandi,
etiam cum detrimento temporalis boni,
ergo signum est subiectam esse temporalem po∣testatem
spirituali. Haec ille.
Quibus vt ordine satisfiat, respondeo, fal∣sum
in primis esse, quod pro vero, certo, &
solido fundamento in hac prima ratione no∣bis
obtruditur: salsum inquam, ciuilem po∣testatem
subiectam esse spirituali, quando
vtra{que} pars est eiusdem reipublicae Christi∣anae:
nisi id ita intelligant, subiectam esse in
spiritualibus, & è diuerso hanc illi in tempo∣ralibus
obedire oportere. Siquidem hae duae
potestates ita sunt partes reipublicae Chri∣stianae,
vt neutri in alterum imperium sit,
vtpote quae cùm liberae & sui iuris essent,