Finitis disputationibus sic peroravit Praeses.
NUnc ne feris bestiis, in quibus residet sensus ali∣quis gratae voluntatis, videamur nos deteriores (namut asserit Plautus, Non solum improbus est homo, qui beneficium scit sumere & nescit reddere. sed etiam Impius quia naturam vio∣lat) Nostrum est modo nostrum esse queat, (debemus si possimus) debitas pro benignitate hac tuâ (REX om∣nium benignissime) tibi gratias agere; Neque aliam permittit merce dem aut tua aut nostra conditio, Jllius eminentia respueret, hujus tenuitas subministrare non posset, Immo tibi fortunae bonis redundanti, ea & si nobis essent, offerre imprudentiae esset, quod teste Isocrate, qui Principi aurum argentumve dat, non velle dare sed mercari videatur. Nos cum Socratis discipulo AEschine non habentes unde persolvamus, gratiam habentes, nosmet ipsos dan∣do, cumulatiore quam arca posset capere, mensurâ reddituri su∣mus; Et non relatae tibi gratiae (REX optime) nulla esset excu∣satio, quandoquidem, vt dicit Hesiodus, Sicut superi omnia mor∣talibus largientes bona, parvotamen contenti sunt Thure: Sic ma∣xima Principum beneficia vel minimâ grati animi significatione rependunt Subditi, adeo faciles sunt vt Plurimum Principes, vt∣pote qui Dii humanis in corporibus hospites: Quare fidissima tuae Majestati, Filia Academia (quam & eo nomine dignati sunt Reges antecessores) quantas corde concipere potest, ore profundit gra∣tes, augente quam hactenus habuit spem fronte istâ serenâ, quâ disputationes hasce honoravit Augustissima tua Majestas, quod constantem te semper habiturae sint Musae tutorem & benefacto∣rem. Atque vt sacrae tuae innotescat Majestati, quam officiosam id∣circo