Page 216
Robertus Baronius qui Theses propugnavit, ante ini∣tum certamen hanc orationem habuit.
MUlti adsunt hodierno die, quibus audaculus & inso∣lens homuncio videbor; quòd in celebri nobilium vi∣rorum coronâ, in publico Philosophantium consessu, &, quod omnium caput est, in conspectu Ter maxi∣mi, Ter doctissimi Imperatoris, ego rudis & obscurus Philosophus haec spinosa problemata vltro citroque agitanda susceperim. Quis enim est, qui non verebitur audiente illo PRINCIPE, disserere, qui statim à teneris vnguiculis caepit antiquorum Doctorum sententias agitare & perpendere, & quasi alter Hercules quaecunque occurre∣bant errorum monstra nodosâ suae rationis clavâ ferire? Quis est cui non difficile videbitur illius Solis fulgorem perferre, qui non in vno mundi angulo, non in vno hemisphaerio, sed simul apud nos & Antipodas nostros, supremum coeli verticem occupans su∣pera inferaque omnia quasi aureï jubaris splendore circumfundit? Profectò illi norunt, qui me norunt, & in quorum gremium hunc animum frequenter effundo, me nunquam voluisse ad spei tam ancipitis auram antennas solvere, nisi omni exceptione major almae matris Academiae auctoritas, me multoties et frustra reclamantem, in hanc arenam, nullâ meae aetatulae ratione habitâ, protrusisset. Po∣tuerunt quidem illi quibus hujus Reip. literariae onus incumbit, ex tam frequenti studiosorum coetu multos deligere, me & annis & eruditione grandiores, quibus hanc periculosam provinciā deman∣darent. Verùm quoniam respondentis partes magis quadrare vide∣bantur in adolescentem aliquem, quàm in Veteranos & palma∣rios philosophos: Ideo in amplissimo hoc theatro sociorum meo∣rum plagis, omniumque admirationi exposuere. Quoniam igitur alea jacta est, & in hac palaestra pedem posui, vnde revocare non possum absque indelebili infamiae nota, ad te confugio (REX semper Auguste) tehujus causae judicem appello, te meae tenuitatis vindicem imploro atque obtestor. Verùm dum in sinum tuum convolant meae Musae, obstupescunt, haerent, non immeritò dubi∣tantes quos titulos tibi tribuerent, quo nomine, quo elogio com∣pellarent. Si tibi igneum Aristotelis ingenium, si Tullianae fa cun∣diae torrentem, si pulchras & venerabiles Maronis Musas tribuero;