Page 204
ORATIUNCULA QVAM ANTE disputationes habuit Praeses.
MIremini fortè, & a plurimis murmuratum iri non dubito; quòd respondens iste, & ego, audeamus non mentibus confusi prodire, inque arenam de∣scendere, cum a deo multis, iis{que} exercitatissimis ••thletis in arduà hâc philosophiae palestrâ con∣gressuri; in spectatissimo doctorum virorum, im∣mo 〈…〉〈…〉 Serenissimi PRINCIPIS Praesulumque ac Proce∣rum Illustrissimorum ei assistentium conspectu; quum noluerit, nec, ut est in Adagio, potuerit & ipse Hercules cum duobus in certamen ire; & justas temeritatis poenas luerit Icarus, quòd ni∣miùm sublimia aff••ctarit. Verum tamen nos solatur dispar facto∣rum ratio: Herculi enim cum feris crudelissimis, coram novercâ Junone, coram immanissimâ Barbarie, coram infestissimo Rege Eurysteo; nobis cum mansuetissimis collegis, coram matre Aca∣demiâ, coram humanissimis Doctoribus ac studiosis, & coram cle∣mentissimo Principe IACOBO Prae••ules ac Proceres benignissimos habente comites confl••gēdum est. Robore corporis Herculi, mentis acumine Nobis contendendum: vitae aleam Hercules, doctrinae modò periculum nos subituri: non itaque sine summâ jacturâ Her∣cules, cum commodo etiam possumus nos superari, quod omni∣no nobis ignotum nos docentibus, quod obscurè cognitum est il∣lustrantibus victoribus; ita, ut cum tantâ vtilitate victi, nos quo∣dam modo & victuri simus. Quod ad Ica••um, à ruinâ sibi non sa∣tis caventem, caeratas illius alas torridus, aestivusque liquefecit Sol; temperata hîc sunt nostra luminaria: Neque enim ad supremam lucem illam inaccessam, cujus nos confunderet gloriosa corusca∣tio, curiosâ inquisitione aditum facere conabimur: Deinde sic sta∣tuimus opportere aliquid audere, ut laudis aliquid consequamur; Audendum est (inquit Poëta) timidi nunquam statuêre trophae∣um. Quin & tuae Majestatis Rex platonice pu••à qui philosopha∣ris, tuae, inquam, Majestatis, quae tantâ omnium tam Intellectua∣lium sublimitate, quâm Moralium virtutum excellentiâ vsque ad miraculum nobilitatur, exigit extraordinaria haec in hoc loco 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, ut vel cum periculo nostro experiamur, quàm sit hoc ve∣rum