Ubi praefatus esset disputationis Praeses, D Hovaeus; sic respondens Theses suas explicavit.
VT in futura 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 de Potestate Principis pleni∣or & evidentior sit status controversiae, tria sunt confideranda. Primum, quis sit finis politicae po testatis, & quae res circa quas versatur: Secun∣dum, quonam modo & qua ratione in rebus his versari debeat: Postremum numquid haec potestas summa sit & absoluta, an alteri subordinata. Quod ad pri∣mum attinet, pacem & bonum temporale tantùm finem esse po∣liticae potestatis contendunt adversarii; atque hoc nituntur funda∣mento argumenta penè omnia, quibus potestatem hanc sūmam & absolutam Principis impugnant. Ad hoc igitur tollendum, quo semel everso, labefactata simul omnia adversariorum firmamen∣ta corruunt; Nos fi••em Principi propositum non esse pacem tan túm & temporale bonum, sed spirituale & aeternum, argumentis necessariis, & rationibus firmissimis, paucis tamen & brevibus, e∣vincere conabimur. Etenim nec hominem creavit DEUS, nec per naturam homines consociavit, ut in pace tantum degerent; & vi∣tae hujus bonis fruerentur: verum, ut vitae hujus commodis tan∣quam subsidiis necessariis ad bene beatèque vivendum vterentur: est autem bene & beatè vivere, non in otio & voluptatibus vitā