Page 163
CATULI LEONIS, animalium omnium proximè secun∣dum hominem generosissimi, infirmi & informes nascuntur; bimestres vix moventur, non nisi semestres recto in∣sistunt talo, & gradiuntur: contrâ 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 illa apud Hypanim Scythiae Eu∣ropaeae fluvium, mane nascuntur, me∣ridie adolescunt, vesperi consenescunt & occidunt. Flores in Adonidis hortis vernantes ad auram quamvis, & flatum levissimum marcescunt & corrumpuntur, ita citò nata citò pereunt, & quae egregia futura sunt serò proveniunt, eorumque incrementa quia lentis & minutis con∣stant auctibus per intervalla tantùm sentiuntur. Enimvero si vn∣quam alias, hoc praesertim tempore opus erat oratione gravi, suavi, polita, erudita, liberali, admirabili; hoc materiae substratae digni∣tas poscebat, hoc civitatis hujus antiquissimae & celebertimae ho∣nos flagitabat: hanc autem inordinatam sylvam, & confusaneam farraginem neque labor expedivit, neque cura limavit; sine inge∣nii accumine, morae maturitate embryo crudus, partus vrsinus, aut magis viperinus, qui effractis uteri materni repagulis in lucem erumpit; illo scilicet cive, cui hae partes erant demandatae morte, sibi quidem opportunâ, nobis autem intempestivâ, e medio subla∣to, qui inclytae huic Civitati a scriniis fuit & epistolis; Certè haec una remora navem plenis velis concitatam retardare potuit, quòd coram SERENISSIMO & AUGUSTISSIMO REGE dicendum esset, qui ut imperii amplitudine, ita ingenii fascibus doctissimos quosque longissime submovet, apud quem (ut de Caesare dixit Va∣rius Geminius) qui dicere audent, ejus ignorant magnitudinem, qui non audent humanitatem. Illud tamen Plinij ad Vespasianum