Page 177
DE BIBLIOTHECA A SERENISmo. REGE JACOBO ANDREAPOLI erecta, variisque selectissimorum au∣thorum monumentis Locupletata. AD REGEM.
Nobilitata fuit quondam Pharos insula, vasto
Circumscripta mari (priscum sed pontus & aestus
Mutavere situm) saxis fundata cavatis
Turris ubi celsas aequabat culmine nubes.
Fulgebant illic rutilantis sideris instar
Lumina, noctivagis procul aspicienda carinis:
Sed non hic dubiis nautarum cursibus ignis
Gratior in saevo direxit lintea ponto,
Quàm quae conspicua Ptolemei fulsit in arce
Bibliotheca, chori Pharos & cura unica docti,
Vnde per immensum dispersa volumina mundum
Praeclaram ingeniis lucem exeruere benignis.
Nunc Pharos absorpta est, sunt diruta culmina turris
Nullaque Musaei remanent vestigia tanti.
Sed pia cura pii REGIS disjecta coegit
Saxa Phari, atque novum Musis sacravit honorem,
Erexitque lares sacros augustaque tecta,
Invideat Pharii queis Bibliotheca tyranni,
Instruxitque libris, quos mirarentur Athenae,
Romaque Gothorum nondum pede pressa superbo:
Ergo Pharo Pharos assurgat Memphitica Scotae,
Et cedant sceptris AEgyptia sceptra Britannis.
Andreas Brusius Philos. Prof.