Scylla rapax visa est, visa implacata Charibdis,
Demerguntque Ithacas impia saxa rates.
Visus & aetnaeo Siculus Polyphemus in antro,
Quem madidum multo perdidit ille mero.
Nobilis inde Lami veterem delatus in vrbem,
Antiphatae vidit regna cruenta feri.
Naufraga Campanae legit quoque littora terrae,
Dives vbi Circe filia Solis erat:
Sed non cum sociis, infamia pocula, stultis
Hausit, Acidaliae toxica grata deae:
Restabat fatis aliquid, speciosa Calypso
Visenda Ogygii gloria prima soli.
Fecit delicias, vsa est mille artibus, ampli
Non animum vertit consiliumque viri.
Adversos quoties causata est anxia ventos,
Et variâ longas nexuit arte moras.
Ah quoties dixit, quae te dementia caepit,
Qui praefers cultis aspera saxa locis?
Quae neque sunt planis spatiis porrecta, nec herbae
Prodiga; non Bacchus, non ibi flava Ceres.
Objecit populosque rudes, humilesque penates,
Penelopenque ream rusticitatis agit?
Addidit & dulcem vitae immortalis honorem,
Et saepe immensas jactat & auget opes.
Ille velut surdâ prudens avertitur aure,
Vt saxum tumidi quod ferit vnda sali.
Qui solitus fumum, & patriae laudare favillam,
Et laetâ patrios fronte videre focos.
O qui cordato magis es cordatus Vlysse,
Armipotens, divis proxime, cura deûm,
Ter quater est Phoebus sua per vestigia lapsus,
Perque polum celeres saepius egit equos
Ex quo longinquas vltro invitatus ad oras,
Caepisti imperii fraena tenere novi;
Non tamen innatum patriae sedavit amorem
(Quae saepe imminuit maxima) longa dies:
Non alios ritus, alosve ediscere mores,
Non facit insolito fundere verba sono.
Sed dicas Anglâ quidnam speciosius aulâ,
Hic Thamesis decus est vrbis, & orbis amor.