Page 198
AD REGEM ut qui Musis otia praestitit, etiam pauperiem levet.
NOn vocem intendit liquidis olor albus in vndis,
Ni spiret Zephyriblandior aura vagi.
Dum{que} errat picto sonipes securus in arvo
Suscitat auditâ membra animos{que} tubâ.
Ampla licet merces virtus sibi, calcar acutum
Spes lucri, & castae buccina laudis habet.
Nos, si grata tui circumsonet aura favoris,
Pangemus Clario carmina grata deo.
Non opus est rigido nobis accingier ense,
Mittere nec validâ spicula lenta manu.
Auspiciis Rex summe tuis sunt carmina curae,
Aonias recreant otia tuta deas.
Non nunc ancipitis rabies horrenda duelli,
Non pedes armatus, non metuendus eques.
Iamque diu populi discordia corda Britanni
Iunxisti, aeternae copulâ amicitiae.
Sed firmum nihil est & ab omni parte beatum;
Vnus adhuc superest hostis, & arma capit.
Pauperies malesuada, sacris infesta Camoenis:
Et grave quòd nimio pondere mergit onus.
Non gravior vasto moles imposta Typhaeo:
Sub tanto gemeret fasce stupendus Atlas:
Huic non certaret diram qui contudit Hydram
Alcides, quamvis dictus 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉:
Fortior Alcide, magno quoque major Achille,
Huc ades, inque hostem suggere tela gravem.
Nec sequere Augustum, quamvis potes, haud dedit au∣rum
Pensavit doctis carmina carminibus
Aurea sed par est nostrum dare munera Regem,
Secula qui nobis aurea restituit.