Nec sua jam Phoebus foliis oracula mandat:
Antra subire licet: sua nunc oracula Phoebus
Voce refert clarâ: vocat ad sua castra maniplos
Qui sua Parnassi sunt per juga signa sequuti.
Fallor ni Aoniae tibi se, generose, Camoenae
REX JACOBE parant, citharam tibi magnus Apollo
Exornat: sed non sat habet si carmina cycni
Docta ferant, nomenque tuum super aethera tollant;
Verùm & inexpertam jam suadet ad arma juventam;
Arma, quibus sacri rumpant penetralia Pindi.
Celsa tibi Phoebus Parnassi culmina, & arcum
Amissosque tibi debere fatetur honores.
Pulsus enim coelo multos inglorius annos,
Ambrosiâque carens, Citharâ spoliatus & arcu
Delituit, multosque insomneis sub Jove noctes
Egit, dum Admeti sequeretur per juga tauros.
Tum primùm Phaëtonta suum laudare coegit
Aspera sors, rapidos solis qui maluit ignes,
Quàm ferre in Clymenen, & se, convitia matrem.
Ast illi fuerat multò sors durior, illi
Obfuit esse deo, quia sic finire dolores
Posse negaverunt occluso fata sepulchro.
Tu tamen amissos, fruitur queis laetus, honores
Restituis, soliumque illi, Citharamque, Iovemque
Concilias; tu reddis equos, noctisque tenebras
Tu removere facis: nunc Python delphica sentit
Tela ferus, totum turpi caligine coelum
Qui tenuit, cujus faedabat anhelitus auras.
Ergo tuum sublime ferant super aethera nomen
Pierides: utroque tuas in cardine laudes
A Cancro ad gelidos cantabit Apollo decembres.
At tu magnanimûm, tellus faecunda virorum
SCOTIA, quám felix tanto cunabula Regi
Quae dederas, quamvis mavortia pectora jactes,
Et genus & multos antiquo à stemmate Reges,
Nulla tamen major tibi gloria contigit vnquam
Quâm magni cunis JACOBI, gloria celsum
Quem supra extollit cunctos simul ardua Reges;
Debita virtuti verae si gloria merces;
Virt••ti, totum radiis quae illuminat orbem.