Page 134
REGEM ALVMNVM DE∣CEDENTEM ALLOQUITUR Sterlinum.
ME miseram, quò vana feror? quò me impetus egit
Inconsultam animi? quid me fugitiva voluptas
Gaudia mente fovens evanida pascit inanem?
Haec verò, haec illa est spes ostentata? sed eheu
En praerepta priùs, quàm delibasse daretur:
Quid mihi primaevam prodest fovisse juventam
REGIS, & obsequiis provectum, (ignosce dolori)
Demeruisse piis (hic tu pars magna fuisti
Gentis Areskinae domus inclyta, te mihi testem,
Te testem apello) si demum vrgente senectâ,
Omnibus exhausta aerumnis, rerum omnium egena
Desror? beu expes, animi malè perdita quò me,
Quò vertam? miserae quis solamenque senectae
Subsidiumque feret? saltem super vlla fuisset
Regalis soboles, desiderio anxia corda
Demulcens, curas quae solaretur aniles,
Non equidem omnino vidua aut deserta viderer.
Siccine Majestas oris veneranda sereni
Cessit, honosque eheu augustâ fronte verendus?
Sic mea lux, mea vita abiit, sic optima nostrae
Pars animae, atque animâ si quid pote carius ipsâ?
Sic demum in tenues mihispes evanuit auras,
Proesiidium, decus, & rerum tutela mearnm:
Ergo eheu tetrâ illuvie, squalore, situque
Immundo, miserè video mihi tabescendum.
Enlachrymae rediere novae, jam tristis egestas
Obsessurafores, maciem Iejunia sordeis
Indicit, crudumque jubet reno vare dolorem.
Quod si nulla animum datur expugnare facultas,