dedit: unde nata Mathildis DAVIDIS Regis conjunx, cujus jure Nor∣thumbria SCOTORUM facta fuit, quae res multorum, & inagnorum bellorum causa exstitit. Ita tum ressopita. Sed spes ad suam diti∣onem addendi SCOTIAM non tum deleta. Haec non semel refulsit: Sed Edwardo primo penè emicuit. Omnes enim iste SCOTOS, praeter Vallam, & paucos privatos homines, qui à Regis fide nulla vi possent co∣gi, armis, & minis, & malis domuit. Nam Ioannem Balliolum regni quā honoris cupidiorem spe regni in verba sua adegit: & deinde contumeliâ à se alienatum armis vicit, Londinum traxit, & regno exuit. Quis jam pu∣taret unquam fore, ut sceptrum SCOTIAE ad legitimas manus rediret?
Nam ROBERTUS BRUSIUS, quicum Baliolo regnum petebat, Ed∣wardi sententia, cui communi competitorum voluntate judicium per∣missum est, victus, omnem spem regni abjecerat, & Edwardi partes con∣tra Baliolum summo studio sequebatur. Sed hîc divinae voluntatis consi∣lium, sicubi unquam, luculenter apparuit. Nam primùm à Valla moni∣tus, & post à Cuminio in fraudem illectus, coactus est Edwardum relinque re. Sed contra tantum hostem adeò infirmus, ut primis aliquot annis ad eas redactus esset miserias, unde nemo crederet emersurum; in sylvis sa∣lutem quaereret, & tandem apud nescio quem amicum sepultus lateret, us{que} dum amici simul sperare, & inimici metuere desinerent; penitus pe∣riisse putaretur. Hinc tanquam ex nebula ••rumpens, aliquot arces secu∣riores, quàm tutiores occupavit: & ad famam rei confluente populo, Cuminio, quem Anglus rebus Scoticis praefecerat, tantum terroris injecit, ut non auderet fortunam experiri. Ad hos motus reprimendos dum Ed∣wardus se parat, moritur. Reliquit Edwardum filium, & regni & belli haeredem. Hîc per Angliam, Galliam, Flandriam, quàcunque ejus nomen patebat, edicit se SCOTORUM nomen deleturum, & sequentibus se eo∣rum agros, & opes daturum. Unde ingens ad eum tanquam ad prae∣dam, non ad praelium, multitudo undique confluit. ROBERTUS provi∣ribus se contrà comparat. Infirmitatis conscientia cautum facit. Locum ne circumveniatur deligit; adeoque foeliciter pugnat ut ingentem illam multitudinem funderet, Regem fugaret, cogeretque, qui tantas copias duxerat, in cymba piscatoria salutem petere; SCOTIS pristinam liber∣tatem restituere, & omnijure, quod pater in eos arrogaverat, cedere.
Haec ego non ideò tantùm commemoro, ut homines videant, quàm ratum DEO fuerit foedus nostrum cum majoribustuis: sed etiam, ut, si qui volunt nobiscum de pietate inte contendere, intelligant, nos, qui tanta fortitudine majoribus tuis operam navavimus, non minorem tibi, cui majorem debemus, navaturos. Illi bella fortissimè gesserunt, & ma∣la minantia optimo consilio, pertinacilabore, & foelici eventu propule∣runt.