SCOTIAE CVM ANGLIA 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 CERTAMEN.
HOstibus hostis ego quondā pugnātib▪ Anglis
Pugnavi, in{que} truces trux fera telatuli:
Opposui{que} odiis odia infesta: ignibus ignes:
Arma armis▪ factis & fera factaferis.
Atque tuli, & retuli belli damna omnia; praedae
Actae, versae arces, oppida, stratae acies.
Iam vastos pofuere animos: sequor; ipsaque vastos
Pono animos: ponunt praelia; pono & ego.
Armaque depono dextra, atque atrocia lingua,
Cumque armis, armis deteriora odia:
Quin prior officiis certo, amplexorque sororem;
Et prior in verum foedus amore voco.
Communisque patris, patriae communis honorem:
Haec mihi sint, haec sint maxima votatibi.
Ergo agito; & vel me dulci hoc certamine vince:
Vel vincam longe teque tuosque, Soror.
Hoc mihi certamen superest; certare sorores
Sic fas, sic vinci & vincere, dulce mihi.
DAVID HUMIUS, Theagrius.