〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉.
CAntet Io paean! nunc alta voce Britannus,
Nunc coëunt vltrò dilacerata diu.
Exoptata diu votis illa Unio venit,
Venit, Io! cantet Scotus, & Anglus Io!
Fracta diuturnis praeclara Britannia bellis,
Penè suo toties vulnere succubuit,
Cùm Pater aetherius populum miseratus vtrumque,
Ang licate jussit jungere regnatuis.
Anglos & Scotos discordes tempore longo,
Vnus ovans vnis, & sine caede ligas.
Fecisti gentem binis è gentibus vnam,
Quas Mars non potuit nectere, nectit amor▪
Invidiae nil nexus habet, coiêre sed vnum
Sponte sub Imperium Regna vetusta duo:
Nobiliùs permixta novo sub nomine, quod dat
Insula communis laude & honore pari.
Ite pares ergo, memores quòd numine MAGNI,
Nomina mutastis Scotus & Angligena:
Vivite felices juncti, quos omnia jungunt,
Lex, Nomen, Princeps, Insula, Lingua, Fides.