Page 86
Augustissimo, ter felici, IACOBO MAGNAE BRITANNIAE, FRANCIAE, ET HIBERNIAE MONARCHAE: Fidei Defens. &c.
SIPRO TUIS IN HOC AEVUM meritis, & ingenitâ illâ virtute, quae non alibi altio∣res egit radices quàm in isto pectore, Augustissime Monarcha, paria à Musis retribuerentur praemia: aut si de se hoc polliceri posset Apollo, ut egregii Principis egregi∣as laudes stylo satis digno, & encomiis non intermorituris, ab omni oblivionis vindicare injuriâ auderet: immemor ego omnino mei essem, & propè jam Libitinae hostia, si non in hanc arenam lubentissimo a∣nimo primus descenderem. Verùm quum in ipso statim conatuum meorum limine, expectationi huic nihil respondere vidissem, spem penitus omnem abjeci; & insolito virtutum tuarum fulgore confusus, Harpocraticum mihi planè silentium ad praesens indixi: qui si quid in me virium comperissem, non stimulis ad hoc urgendus, sed potius sufflaminandus fuissem. Interim, ne prorsus 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, illurn ad S. Tm. Mm. mit••o, qui desiderium meum in hoc ex aliquâ parte impraesen∣tiarum leniat; & quod ego vix sperare ausim, effectum planissimè reddat, NEMINEM intelligo, qui solus apud omnesinvenitur tanto oneri subeundo non ineptus. Ille enim unus te digna canet; ille pec∣tus illud omnibus pervium Gratiis, & ipsâ humanitate humanius, usque ad Invidiae ringentis dolorem apertissimè delineabit, Nec est quod Reipublicae curam excuses, aut quòd
Tu tot sustineas & tanta pericula soius:
NEMO enim pro te illud onus quantumvis maximum humeris suis subibit. Quid, quòd huic semper & ubique vaces? nec unquam excluseris, aut à conspectu, & amabili tui amplexu abduxeris; Intem∣pestivum fortallis Augme. M. dixeris, absit. Ecquis enim quaeso hanc illi infamiae notam inuisit? quum mitis, placidus, magnanimus, genero∣sus, & ut 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 dicam, verus ••it omnium virtutum Antistes, tuique so∣lius simillimus. Accipe ergo S. P. quâ, & alia soles, fronte, NEMINEM hunc inopem (crede mihi) sui, sed cu••tu si favere dignabere, nec corpo∣ris, nec animae expertem futurum. Ita quidem venturum certissimè ha∣riolor▪ nec unquam aliud a tam Musis favente Apolline expectavero.