CONCLUSIO.
CARMINA gratantur quae te, Rex Magne, reversum,
Haec qui nostra velut niminum temeraria dam nat,
Quòd se deliciis nudataque diuite cultu
(Quo nituisse decet Regis subitura verendos
Aspectus, toto radiat qui maximus orbe)
Dent oculis lustranda tuis, consideret idem
Te procul a nobis jam per tria lustra remotum,
Enthea qui praesens rapiebas pectora Phoebus
Tempore quo foecunda priùs praecordia marcent,
Priscus & ingenii penitùs deferbuit ardor.
At verò vt superis devotâ mente litatur
Pleniùs, ac si mille Boum pinguedine opimâ
Fumidus excelsum conscendat in aethera nidor:
Tu quoque qui summum clara pietate Tonantem
Ft bonitate refers, animi haec exilia grati
Pignora, nulla tenet nostras dubitatio mentes
Quin animo accipias facili, vultuque sereno.
Gratia ne meriti pereatve evanida tanti,
Nos sine fine piis onerabimus aethera votis
Excubet vt sacrum Numen tibi pervigil vsque;
Nestoris & longos clemens indulgeat annos:
Tot que tuum cinxêre caput quae insigne coronis
AEternam in coelis addat post fata coronam.
FINIS.