QUalis Hyperboreis semestri nocte grauatis
Laetitia exoritur Sole oriente nouo:
Cujus ab Oceano radiis surgentibus altae
Diffugiunt tenebrae, frigora canaliquent:
Sensim vita redit longùm languentibus herbis:
Incipiunt ••ylvaefronde virere novâ:
Sydera vanescunt furva fulgentia nocte:
Apparent tenebris corporatecta priùs:
Rebus adest cunctis caecâ sub nocte sepultis
Et vigor, & vivus, qui fuit ante color.
Talia confectos incessunt gaudia Scotos
Deliquio Phoebi per tria lustra sui.
Cum tuus affulget vultus, Ter Maxime Princeps▪
••t lucem patriae reddis, Apollo, tuae.
Nam quibus ater erat vultus, mens nubila, fuscus
Corde dolor tristi pellitur, ore nigror:
Queîsque impacatis odiis fera cordarigebant,
Mutuo amicitiae foedere juncta calent:
Incipiunt que nouâ subitò revirescere vitâ
Membra vietorum cassa vigore senum:
Aurea jamque tuaefuscat praesentia lucis
Supra alios multum qui micuere priùs.
Quae loca senta situ, vel quae squalore latebant
Corpora, purpureo cuncta colore nitent.
Cynthie ad occiduas currum ne flectito metas,
Ducatut aeternum SCOTIA laeta diem.
Quod si fata vetant, si non juvat usque morari:
Si patriam tristi condere nocte libet:
At saltem Eoas alternè pandito portas,
Ne ruat aeternùm Scotia cassadie.
Andreas Stephanides.