Flos quoque fragrantem per inane refundit odorem,
Et Syrio nares mulcet odore sacras.
Nunc jucunda Ceres spicis onerata ferendis
Vernali tenerum pingit honore solum.
Et quae muta fuit glacialis frigore Brumae,
Dulce sonat tenui gutture carmen avis.
Regius expansum pennarum Pavo flabellum
Frigit, & pennas ad sua tergarotat.
Floribus instrepitans apis alto laeta susurro
Nunc mirâ flavos construit artefavos.
Luxuriant agni pratis, hoedique petulci,
Et gestit laetas dux gregis inter oues.
Omne genus pecudum, gaudet genus omne ferarum,
Squamigerumque salit, te redeunte, pecus.
Ipsaque Phoebaeos dum lympha reverberat ignes,
Fulget, & applausu laeta tremente salit.
Atque aetas multis quos ferrea presserat annis,
Aurea nunc nobis, te redeunte, redit.
Nec tantùm quae Terra tenet, quae Pontus, & Aêr,
Gaudia seposito plena dolore novant;
Ipsa sed exultat stellantis machina Coeli,
Spirant que influxus sidera clara no vos,
Cynthia, Mercurius, Cythereïa, Cynthius, & Mars,
Juppiter, & gelidi plumbea stella Senis.
Nam simul ac Patriae tetigisti limina terrae,
Cynthia laetitiam lumine plena probat.
Teque salutatum descendit ab abside summâ
Orbis, & in Cyclo fit perigea suo.
Vnde tuae dulcis fluxit facundia linguae,
Mercurius superâ laetus ab auge venit.
Auspiciis que tuis adspirans deserit Austrum,
Et tenet Arctoi signa benignapoli.
Vtque alacris laeto testetur gaudia plausu,
Ecce Venus radio splendidiore micat.
Phoebus ut optatam, REX, te comitetur ad Arcton,
Verticis ad punctum, te redeunte, redit.
At Mars, pacifici quia non fert lumina Regis,
Directo fugiens tramite signa subit.
Dumque petit rapidi tecum SOL sidera Cancri,
Horribili subiit Virginis astrae metu.