REGIS EFFIGIES.
NOn Auro ex rutilo Gemmisve aut Marmore Imago
Est te dignasatis, nec satis apta tibi:
En majus molitur opus tibi fama perennis,
Effigiem pingens nobiliore modo.
Pro tabulâ est orbis, pro penna temporis omnis
AEterni fasti, qui tua facta notant:
Proque auro & gemmis, & mille coloribus, vnà
Agmina virtutum, & nomina mille ruunt.
Gratia, Majestas, solidae quoque gloria laudis
Sunt operi nitidum lumen, & vmbra decens.
Tum tabula inscripta est, Ter-magni Nomina REGIS,
Qui meruit summo proximus esse Deo.
Qui solus titulus mirafeliciter arte
Et mensem, & tanti Principis ora refert.
Haec vbi perfecit, tabulamque hanc rite sacrauit,
Admiratur opus fama superba suum.
Tutam••n hoc famae, quo non praestantius ullum,
Vincis opus major, victaque fama stupet.
H•••• quoque, rara licet, nec talis tantaque Imago
••st te digna satis, nec satis aptatibi.
JACOBUS SANDILANDIUS.