〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉.
DVm, Rex Magne, tui fidissima pectora Scoti
AEmula in adventu testari gaudia certant;
Ille tuos vultus spiranti excudit in aere,
Atque alius vivo ducit de marmore, & al∣ter
In tabulâ fingit te animosâ, aurove loquaci:
Hic rursum eloquio pollens, vel divite venâ
Castalii fontis, calido cui sanguine Titan
Corda animat, dotes animi quoque dicere versu
Tent••t, & audacem tractus se praepete penna
Librat in aerios, vt te sublime volantem
Sectetur, superisque tuos componat honores.
Omnes solerti ingenio & mirà arte, sed omnes
Ni temere, at vanis forsan conatibus audent
Tantae molis opus: nam plurima lucis imago
Divinae, & coeleste tuo quid splendet in ore.
Est & inaccessae mentis vis ardua, nulli
Pervia; tot laudum tituli; tot sunt monumenta
Ingenii; tot virtutes, tua nomina, Regis;
Omnia supra hominum captum, mentemque manumqu••.
Te quoque naturae, te nos virtutis, & artis
Mirum opus, atque operum metam{que} apicem{que} supremum,
(Quo Dii nil melius terris majusve dederunt)
Dum canimus: fulgore tui vis languidam••ntis