Page 256
HOSPITIS CUM ACADE∣miâ Glasguensi dialogus.
FAre age quae teneros extendis virgo lacertos
Quis genitor? tellus quae tibi, quaeve parens?
Sum nova Pieridum soboles, me natatonan∣tis
Fovit, & vberibus gratia terna suis;
Optimus at Regum genuit primusque Britannûm,
Flumina Glasguiaci proptèr amoena soli.
Quis tantus trepidâ motus tibi cor••is in aulâ?
Spes agitant amplae, spei malè grata quies.
Ac quae tanta tibi spes primis crescit ab annis,
Quá duce Laurigerum tollis in astra caput?
Parva quidem cernis fateor fundamina nostri,
Sic fuit in cunis Roma minuta suis,
Haec tamen ô quantus teret olim limina coetus,
Flos juvenum, Phrygius quot neque cepit equus.
Hos ego dum passis blando modulamine palmis
Convoco, Threiciae pulsor vt antè Lyrae,
Ecce ruunt hinc inde novas Heliconis ad vndas,
Et levat anxiferam gens studiosa sitim,
Ast ubi Scotigenas volitabit fama per vrbes
Nostra, Caledonii gloria magna soli,
Tum renovanda mihi sunt moenia, protendenda
Atria, nec modico bulliet olla foco.
Nec balbos mirare sonos, primordia linguae
Talia, bullatus tu quoque talis eras,
Nubilis edam alias cano de pectore voces,
Nunc rudis, at quondam virgo trilinguis ero.
Est vagire meum, tibi sed rutilare Süada
Fulgenti eloquio praebuit alma, vale.
Alexander Bodius.