MUsis REGEM suum, unicum Apollinis sui delicium quo∣tid••è demulcentibus, an Philosophiam praeclarè offi∣cio defunctam arbitrabimur, quòd eundem Regem, 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉, ad suos reversum, semel salutarit? absit, ab∣sit, inquam, ut foecundissima illa officiorum omnium mater phi∣losophia, ipsa tam segnis sit ad officium? quinimo ad pedes Au∣gustissimae Majestatis tuae officiosissimè advoluta, omni officio ju∣giter praestando promptam se sistit & paratam. Ideoque nos alum∣nos suos tuo jussu ex Academiâ Edinburgenâ huc accitos, in cla∣rissimam Majestatis tuae praesentiam pertraxit, ut qui priùs Nu∣mini tuo, ipso Apolline vatibus praesentiori, carminibus sacrifica∣vimus, nunc eidem 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 disquisitionibus philosophi∣cis litemus.
His me Antistitem sacris praeesse voluit mater Academia, cu∣jus apud me permagna semper erat, & esse debet authoritas. Iis igitur (praefatâ Dei, & Regis bonâ veniâ) praesidebo; sed ità, ut questiones omnes decidendi penes unicum Regem resideat arbi∣trium. In ejus vnius sententiâ acquiescemus omnes. Neutiquàm nobis provocatio erit ab illo judice, cujus est & summa potestas, et perspicacissimum ingenium, & rectissimum judicium. Talem alii exoptent; nos eo praesente felices pascimus oculos, & gloriamur judice, qui adinstar lineae rectae in rectam ad perpendiculum in∣cidentis angulos faciat utrinque rectos: nam in alterutram par∣tem inclinans judicis sententia angulum efficiet hinc minorem, in∣de maiorem recto.
Vos autem, juvenes, qui in hâc ingeniorum palaestrâ concer∣taturi estis coram Rege, iudice, agonothetâ, brabeutâ, fortibus estote & animis, & armis; fortiter quisque pro veritate contendi∣te; & utcunque quis vestrûm opinionem ratione mutans de sen∣tentiâ moveatur, si modò veritas obtineat, & illibata maneat, in lucro deputate. Vos, qui estis in procinctu in adversâ acie, nuda∣te enses; hastas non puras, sed praepilatas, &, si visum est, amen∣tatas totis lacertorum viribus vibrate: Nec enim vobis res est cū tyrunculo, sed cum veterano milite, cui ità cutis occalluit, ut le∣ves ictus non admittat. Sed quis primus pugnam lacesset? Tu qui ab Arenis nomen habes, Patrici Sandaee, primus in Arenam descendito.