Page 229
Gulielmus Regius descendere iussus in arenam, hâc usus est praefatione.
NEminem spero mihi spontè iratum f••re, si de spontaneo & Ira disceptavero. Vix spontè hanc provinciam suscepi: quippe conscius infirmitatis meae. Sed Regio mihi, & Academico obsequen∣dum est REGI, & Academiae. REGIS ego iram deprecor juxtà & Academiae, si nec Regis, nec Academiae expectationi satisfecero. Quid iram deprecor regiam? imò Sacratissimae tuae Majestatis singularis in bonarum literarum cultores humanitas confidentiam mihi imperat, favorem pollice∣tur. Dabo itaque operam, Augustissime MONARCHA, ne vel in longum protrahatur disceptatio, vel, quod minùs ad argumen∣tum faciat, afferatur. Obnixè rogans Majestatem tuam, qui ho minum merita non tam ex opere pensitas, quàm ex animo, ut quod à me hîc praestabitur, aequi bonique consulas: et quemad∣modum, quicquid id futurum est, ab animo in omne officium propenso proficiscitur; sic obviis benevolentiae vlnis amplecti velis.
☞ In omnibus ferè disputationibus REX est interfatus ubi quis nodus incidebar perplexus & planè Herc••le••••, quem tamen REX non dissecabat, ut Alexander Gordium illum nodum, sed explicabat & e••odabat aptissimè. ••ta verò disserebat, ut eorum, qui aetatem in liten•• consumserunt, vix cuiquam cedere videretur, vel acumine in inveniendo, vel prudentiâ in judicando, vel in explicando quaesentiret copiâ, facili∣tate, gratiâ.