Page 233
Iacobus Reidus in certamen vocatus, his verbis est praefatus.
QUem oculum lucidissimus ille mundi oculus i••radiando non perstringeret? Quam lucem Phoebei in ipsâ meridie radii non obfuscarent? dum splendorem sacratissimae M. T. intuemur, ecce tam resplendens, tamque divina Lux, & vultus, & animi tui subitò nos circumfulget; ut 〈…〉〈…〉 non sit, si nos in tenebris, aut certè in opaco, & sub um∣b••á priùs semper delitescentes, tantâ nunc circumfusâ luce, statim ante velitationem turbati & attoniti concidamus. Insolitus hic splendor M. T. quae in tam illustri Nobilium corona tanquam Sol inter sidera radiat & irradiat, lucet acilluminat, oculos Philoso∣phorum facilè praestringit: mentes tamen percellit magis jubar illud, & vis verè enthea mentis tuae, quâ in omnium rerum tam divinarum, quàm humanarum scientia ita praecellis, ut in Regiâ Majestate ipsa etiam Philosophia meritissimè primas obtineat. Qui igitur tantam lucem, Solis etiam multò illustriorem, tenuis haec nostra ferre potest? nam qui directo obtuitu Solem adspicere non sustineret, oculos avertere posset, aut umbram quaerere: sed lucem Matis tuae, quae in mentes vs{que} penetrat, nec aversio oculorum, nec ullius corporis umbra divertet. Actum igitur hîc nobiscum esset, nisi ab hoc metu Regis nostri, in quo omnia regiè insunt, liberaret humanitas, per quam, velut speculum bonitatis suae, om∣nia nostra intuetur: ut splendidissimus nunc Majestatis fulg••r non ampliús torreat, sed foveat; non terreat sed animet. Et certè ve∣reor, ne apud posteros tantae humanitatis fides laboret, quae tot su∣prà infra{que} seculis aemulum, & haeredem non invenit, non inve∣niet. Hic ita{que} jam triumphus est noster, haec gloria nostra, quòd optimus ac illustrissimus Princeps piae suorum temeritati annue∣re non dedignatus est: nobis haec Laurus omnibus trophaeis, tra∣beis, virgis, corollis potior
Quaestio celeberrima de fontium & fluviorum fonte ac scaturi∣gine Thesi VII determinatur. In illam autem scaturiginem & fontem nostrae disputationis rivuli primùm sese recipient.