Andreas Iunius in palaestram prodire jussus, sic praefatus est.
DIsceptaturus de motu & quiete in bivio est ani∣mus utrum ante initam disceptationem moveri debeam, an quiescere; eloqui, an silere: quiesce∣re & silere suadent timor, pudor, conscientia in∣fantiae; moveri et eloqui officium. Et quidni om∣nia postponenda sunt officio in Patrem Patriae, & matrem Academiam? et quem officium urget ad loquendum, nonne ei silentium displicere necesse est? certum est ergo loqui, non silere. Sed dum meloquuturū polliceor, nemo arbitretur mihi in animo esse Milesiâ illâ, delinificâ, & ad aures compositâ oratione audientiam captare. Loquentiam spondeo, non eloquentiam: Lo∣quentiam dico, non loquacitatem: malo enim in me eloquentiā desiderari, quâm loquacitatem reprehendi. Loquentiam, inquam, spondeo Dialecticorum, pugno contractam & concisam illam; nō Declamatorum, explicatam & perpetuam: nam, quod muneris nostri est, disputationes dialecticae, non oratoriae declamationes à nobis expectantur, expetuntur. At, ut ineptientis est, inquies, Al∣cinoo poma offerre, & Croesum teruncio ditare velle; sic hominis parùm consulti videtur philosophicis velitationibus REGEM ob∣lectare velle totius philosophiae consultissimum, in quem & Na∣tura & Sophia omnes suas vires certatim effuderunt. Sed qui me∣minerit etiam summo Iovi, quem penes sunt omnia, modico far∣re vel molâ salsâ litari, mihi aequior futurusest; & cui perspecta est REGIS optimi benignitas, apud qué obedientia sacrificio praepon∣derat, videbit hîc nihil praeter decorum prestari, & officium. Dis∣puto igitur, & adversus sextam Thesin, quae est de Motu, disputo. Et quamvis Philosophi uno ore omnes profiteantur, Omne quod movetur super immobili moveri, argumenta mea omnia super motu movebuntur.