Page 237
PRO REGIIS PROFESSORIBUS AD REGEM.
QVicquid homo statuat, statuunt quod Numina fiet.
Testis Edineae gymnasis ista schola.
Dicta dies alia est; vetuere at numina; natae
Regis Regalem constituere diem.
Dictus & est locus alter; & hîc constantia, nata
Regis Regalem constituere locum.
Nomine dumque alio gaudes, Academia, Rex te
Nominis illustrem fecit honore sui.
REGIA te exornant, nomen, tempusque, locus{que};
An desit cathedris Regia lingua tuis?
Doctorumque hominum vox professoria, dono
Regali in seros continuanda dies?
AEterno primi cum fundatoris honore
Qui seclo accendens lumina clara suo,
In seros curans quoque transmittenda nepotes
Cum praesente simul secla futura beat.
Quâ pietate cluis te obtestor, maxime Princeps,
Nominis ut placeat sic meminisse tui;
Sic natae meminisse novae, cui pignus amoris
Indulsti hoc patrii nomen habere tuum.
Nomine ut ornasti, da caetera: supplicat ipsa,
Vt natam agnoscis Dote beare velis.
Gloria sit primae se IACOBI nomine primi
Claram esse; attollatque hoc patre in astra caput.
Tu pater es nobis (IACOBEÔ numine major,
Et prior) & nostrae gloria prima Scholae
Quo cluat usque dedit tua nomen amabile lingua:
Da & linguas, nomen queis cluat vsque tuum.
Auxerat ille opibus natam, non nomine: nomen
Tu dederas natae: fac comitentur opes.
Vt primo quantò prior es tu, numine, tantò
Major alat Natam gloria, Magne, tuam.