AD ACADEMIAM EDIN∣BVRGENAM DE DIE & NO∣mine, quibus à REGE illustrata est.
PRima tribus Regis fulgens lux aurea natis
Mensis ab undecimâ bis ea quarta fuit.
Hâc Rexipse pater dias in luminioras
Prodiit. Heroas tot dedit vna dies!
Quattuor una dies mensis, secli unius omnes,
Stirpis & unius protulit una dies!
Hâc quoque jam patriae stiteras te, Academia, patri;
Regia & est laudis conscia facta tuae;
Dum Regalis apex, submissis fascibus, altùm
Extulit eloquio teque, tuosque suo.
Quò te fata vocant? quò certas tendere? Regis
An quoque tu natis, annumeranda venis?
Ambitiosa nimis molimina tanta videri
Iure queant, Regis ni velit almus amor.
Sed praevenit amor: Rex charam charus adoptans
In Natam nomen jussit habere suum.
Te tanto dignam studeas praestare parente;
Vtque decet nomen te officiosa geras;
Vt Regale ornat te, vates spondeo, nomen;
Nomini & ornanti consona quaeque feres;
Regis & ut mensem tuus excipit ordine mensis,
Regali à sorte & sors tibi laeta fluet.