Page [unnumbered]
HENRICI PRINCIPIS JVSTA.
DExtra Patris; Matris decus; Amborum alma voluptas,
Amborum obseruans, Natus pius; & pius idem
Frater, fratris honos; Amor idē, honor at{que} fororis;
Post patrem patriae fulcrum columenque Britannae
Vnitae, seu diuisae, Scotae, Angligenaeque;
Scotis natum, Anglisque datum; satis Aequns vtrisque,
Charus vtrisque adeo; nec fas componere, nec sit
Hos praeferre, aut hos; vrget ratio acris vtrinque:
Conspiratio cunctorum, quaesitaque multum
VNIO, communi hoc compacta in pignore amoris;
VNIO, communi hac causa compacta doloris,
Plebisque, Equitum{que} & magni cura senatus,
Et stupor, & pauor, & dulcis reuerentia: Mundi
Expectatio rara per omnia saecula: rara
Spesque bonis, terrorque malis; Tanaique, Tybrique,
Formidatus, quam merito, tam gaudia Rheni,
Tam Ligeris; forte, atque Tagi; tam gloria magni
Deliciae que orbis, magni admiratio & orbis;
Siue eques exercet belli simulachra sub armis,
Siue pedes, quatit hastam, aut fulmineum rotat ensem
HENRICVS, certo seu fulmina dirigit ictu,
Ingens Martis honos, ingens Manortis alumnus.
Magni animi, at mitis tamen; excelsae indolis, atqui