Page [unnumbered]
¶ Ad reuerendissimū dn̄m suum dn̄m Iohannem morton Cantuarien̄. archipresulem / totius{que} Anglie primatem et titulo sancte Anastasie cardinalem Io¦hannes holt Epigramma.
Hoc operis quodcun{que} pater dignissime cernis
Holtiades domino dedicat omne suo
Autor vt instituit tantillum opus edere primum
Et tibi non tactas dedere primitias
Incussit validos tanti censura timores
Patris: ab incepto me tua pena trahens
Sed tamen in miseros pietas quam suggeris om̄es
Et michi presentem plus pius ipse facis
Abscidit a pauido vanos michi corde timores
Quod michi mentis erat / perfice / perge / iubens
Ergo faue lingue censor venerande latine
Tameito vix natum ne moriatur opus
Quicquid erit placido supplex precor excipe vultu
Ingenium arbitrio das{que} rapis{que} tuo
Hec equidem in varium breuiter collecta moretum.
Ex multis rapui furta pudica locis
Unde tui causam pater alma dedere nepotes
In sibi perpetuas vtilitatis opes
Edideram celebri Lamithe pie presul in aula
Digna volens pueris commoda ferre tuis.