Page [unnumbered]
¶ Diuisio operis & modus procedendi per ordinem.
Ne ve tamen possis dubitare quis ordo libelli
Huius erit paucis accipe versiculis
Hoc opus in ternas libuit distinguere partes
Quarum ex qua{que} trium quid doceare loquar
Sermonum partes parti{que} cadentia cui vis
Digerit in numeros pars tibi prima suos
Tum numerata prius diffinit que{que} secunda
E{que} sua quod vis proprietate notat
Iungere terna docet sublata fasce duarum
Concordanciolis verba latina tribus
Multa tamen varios & verba & nomina casus
Diuerso{que} regunt imperiosa modo
Subdit hec etiam neu quic{quam} deesse queraris
Quod verbis decuit te didicisse tuis
Huc puer ad doctas o qui modo cun{que} lituras
Es rudis et velles non rudis esse / veni
Quā satis in laudem es / longe magis esse fatere
Diues et ingenii diuitiores opus.