Carta Lubecensibus ad septennium concessa. Anno 41. Henrici 3.
HEnricus dei gracia Rex Angliae, dominus Hiberniae, dux Normanniae, Aqui∣taniae, & Comes Andegauiae, omnibus Balliuis suis salutem. Sciatis nos ad instantiam dilecti & fidelis fratris nostri Ricardi Comitis Cornubiae in Re∣gem Romanorum electi,* 1.1 suscepisse in protectionem & defensionem no∣stram & saluum & securum conductum nostrum Burgenses de Lubek in Alemania cum omnibus rebus & mercandisis quas in Regnum nostrum deferent, vel facient deferri. Et eis concessimus, quod de omnibus rebus & mercandisis suis nihil capiatur ad opus nostrum vel alterius contra voluntatem corundem; sed libere vendant & negocientur inde in Regno praedicto, prout sibi viderint expedite. Et ideo vobis mandamus, quod dictis Burgensibus vel eorum nuncijs in veniendo in terram no∣stram cum rebus & mercandisis suis, ibidem morando, & inde recedendo, nullum inse∣ratis, aut ab alijs inferri permittatis impedimentum aut grauamen. Nec eos contra quie∣tantiam praedictam vexetis, aut ab alijs vexari permittatis. In cuius rei testimonium has lite∣ras nostras fieri fecimus patentes per septennium durantes:* 1.2 Dum tamen ijdem Burgenses in∣terim bene & fideliter se habuerint erga praefatum electum fratrem nostrum. Teste meipso apud Westmonasterium vndecimo die Maij Anno Regni nostri quadragesimo primo. Haec litera duplicata est, pro Burgensibus & mercatoribus Dacis, Brunswig, & Lubek.