The letters of Sinan Bassa chiefe counsellour to Sultan Murad Can the Grand Signior, to the sacred Maiestie of Elizabeth Queene of England, shewing that vpon her request, and for her sake especially, hee graunted peace vnto the King and kingdome of Poland.
GLoriosissima & splendore fulgidissima foeminarum, selectissima Princeps magnanimorum ••ESVM sectantium, regni inclyti Angliae Regina Serenis∣sima Elizabetha, moderatrix rerum & negotiorum omnium plebis & fa∣miliae Nazarenorum sapientissima; Origo splendoris & gloriae dulcissima; nubes pluuiarum gratissima, heres & domina beatitudinis & gloriae regni inclyti Anglie; ad quam omnes supplices confugiunt, incrementum omni∣um rerum & actionum Serenitatis vestrae beatissimum, exitusque foelicissi∣mos à Creatore omnipotente optantes, mutuáeque & perpetua familiaritate nostra digna vota & laudes sempiter••as offerentes: Significamus Ser. vestrae amicisimè; Quia sunt anni aliquot, à quibus annis potentissima Cesarea celsitudo bella ineffabilia cū Casul-bas, Principe nempe Persarum gessit; ratione quorum bellorum in partes alias bellū mouere noluit, ob eamque cau∣sam in partibus Polonie lat••ones quidam Cosaci nuncupati, & alij facinorosi in partibus illis ex∣istentes, subditos Cesaris potentissimi turbare & infestare non desierunt. Nunc autem partibus Persicis compositis & absolutis, in partibus Polonie & alijs partibus exurgentes facino••osos pu∣nire constiruens, Beglerbego Greciae exercitu aliquo adiuncto, & Principi Tartarorum manda∣to Cesaris misso, anno proximè preterito pars aliqua Regni Poloniae infestata, turbata & deua∣sta••a fuit, & Cosaci alij{que} facinorosi iuxtra merita sua puniti fuerunt. Quo rex Polonie viso duos legatos ad Cesareā celsitudinē mittens, quòd facinorosos exquirere, & poena perfecta punire, & ab annis multis ad portam Cesaree celsitudinis missum munus augere vellet, significaui••. Ce∣sarea autem celsitudo (cui Creator omnipotens tantam suppeditauit potentiam, & quae omnes supplices exaudite dignata est) supplicatione Regis Polonie non accepta, iterùm in regem Po∣lonie exercitum suum mittere, & Creatoris omnipotentis auxilio regnum eius subuertere con∣stituerat. Verum Legato Serenitatis vestre in porta beata & fulgida Caesareae celsitudinis re∣sidente sese interponente, Et quòd Serenitati vestre ex partibus Poloniae, fruges, puluis, arbores nauiū, tormenta, & alia necessaria suppeditarentur significante, & pacem pro regno & rege Po∣loniae petente, neu•• regnum Poloniae ex parte Caesareae celsitudinis turbaretur vel infestaretur intercedente, Serenitatisque vestrae hane singularem esse voluntatem exponente, Legati sereni∣tatis vestrae significatio & intercessio cùm Caesaree celsitudini ••ignificata fuisset, In ••auorem se∣renitatis vestrae, cui omnis honos & gratia debetur, iuxta modum predictum, vt Cosacifacino∣rosi exquirantur & poena perfecta puniantur, aut ratione muneris aliquantuli eorum delicta cō∣donentur, hac inquam conditione literae Cesareae celsitudinis ad Regem Poloniae sunt datae, Si autem ex parte Serenitatis vestre foedus & pax sollicitata non fuisset, nulla ratione Caesarea celsitudo foedus cum regno Polonie inijsset. In fauorem autem Serenitatis vestrae regno & Re∣gi Poloniae singularem gratiam Caesarea celsitudo exhibuit. Quod tàm Serenitas vestra, quàm etiam Rex & regnum Polonie sibi certò persuadere debent. Serenitatem vestram benè foeli∣cissiméque valere cupimus. Datum Constantinopoli in fine mensis Sabaum nuncupati, Anno prophetae nostri sacrati Ma••umedi nongentesimo, nonagesimo, octauo, IESV vero Anno mil∣lesimo quingentesimo nonagesimo, die duodecimo mensis Iunij.