A commandement for Chio.
VObis, Beg & Cadi & Ermini, qui estis in Chio, significamus: quòd serenissimae Regineae Maiestatis Angliae orator, qui est in excelsa porta per literas significauit nobis, quod ex na∣uibus Anglicis vna nauis venis••ec ad portum Chio, & illinc Constantinopolim recto cursu vo∣luisser venire, & contra priuilegium derinuistis, & non siuistis venire. Hec praedictus orator sig∣nificauit nobis: & petiuit a nobis in hoc negocio hoc mandatum, vt naues Anglicae veniant & redeant in nostras ditiones Caesareas. Priuilegium datum & concessum est ex parte Serenitatis Caesareae nostrae: & huius priuilegij copia data est sub insigni nostro: Et contra nostrum priuile∣gium Caesareum quodita agitur, quae est causa? Quando cum hoc mandato nostro homines illorum ad vos venerint ex praedicta Anglia, si nauis venerit ad portum vestrum, & sires & mer∣ces ex naue exemerint, & vendiderint, & tricessimam secundam partem reddiderint, & res quae manserint Constantinopolim auferre velint, patiantur: Et si aliquis contra priuilegium & arri∣culos eius aliquid ageret, non sinatis, nec vos facite: & impediri non sinatis eos, vt rectà Con∣stantinopolim venientes in suis negotiationibus sine molestia esse possint. Et quicunque con∣tra hoc mandatum & priuilegium nostrum aliquid fecerit, nobis significate. Huic mandato no∣stro & insigni fidem adhibete. In principio mensis Decembris.