De bestijs quas comedunt, & de vestibus, ac de venatione eorum.
MAgni domini habent casalia versus meridiem, de quibus afferunt eis milium & farinam contra hyemem. pauperes procurant sibi pro arietibus & pellibus commutando. S••laui etiam implent ventrem suum aqua crassa, & hac contenti sunt. Mures cum longis caudis non comedunt & omne genus murium habens curtam cauda••••. Sunt etiam ibi multae marmotes, quas ipsi vocant Sogur: quae conueniunt in vna fouea in hyeme 20. vel 30. pariter, & dor∣miunt sex mensibus: quas capiunt in magna multitudine. Sunt etiam ibi, cuniculi habentes longam caudam sicut cati; & in summitate caudae habent pilos nigros & albos. Habent & multas alias bestiolas bonas ad comedendum: quas ipsi valde bene disce••nunt. Ceruos non vidi ibi. lepores paucos vidi, gaselos mul••os. Asinos syluestres vidi in magna multitudine, qui sunt quasi muli. Vidi & aliud genus animalis quod dicitur Artak, quod habet recte corpus arie∣tis & cornua torta, sed tantae quantitatis, quod vix pot••ram vna manu leuare duo co••nua: & faciunt de cornibus illis ciphos magnos. Habent falcones, girfalcones, & herodios in magna multitudine: quos omnes portant super manum dexteram: & ponunt semper salconi vnam conigiam paruulam circa collum, quae pendet ei vsque ad medie••atem pectoris: per quam cum proij••i••nt ••um ad predam, inclinant cum sinistra manu caput & pectus ••alconis, ne verberetur à vento, vel ne feratur sur••um. Magnum ergo partem victus sui acquirunt ven••tione. De vestibus & habitu eorum noueri••is, quod de Cataya & alijs regionibus Orientis, & etiam de Perside & alijs regionibus au••••ri veniunt eis panni serici & aurei,* 1.1 & telae de bambasio, quibus induuntur in ae••••ate. De Russia, de Moxel, & Maiore Bulga••ia & P••scatir, quae est maior Hungari••, & Kers••s: (que omnes sunt regiones ad Aquilonem & plenae syluis:) & alijs multis regionibus ad latus a∣quilonare, quae eis obediunt, adducuntur eis ••eiles pr••cio••ae multi generis: quas nunquā vidi in partibus nostris: Quibus induuntur in hyeme. Et faciunt semper in hyeme duas pellice••s ad minus: vnam, cuius pilus est ad carnem: aliam cuius pilus est ••xt••a contra v••n••um & niues, quae multoties sunt de pellibus lupinis vel vu••pibus vel papionibus. Et dum sedent in domo habent aliam delicatiorem. Pauperes faciunt illas extcricres de canibus & capris. Quum volunt venari feras, conueniunt magna multitudo & circundant r••gion••m in qua s••iu••t feras esse, & paulatim appropinquant sibi, donec concludani fe••ás inter 〈◊〉〈◊〉 qu••si infia circulum, & tunc sagitant ad eas•• faciunt etiam braccas de pellibus. Diuites etiam furrant vestes suas de stupa setae, quae est supra modum mollis, & leuis & calida. Pauperes surrant vestes de ••ela de bambasio, de delicatio•• lana quam possunt extrahere: de gr••ssiori f••ci••nt filtr••m ad coo∣periendum demos suas & cistas, & ad lectisternia. De lana etiam & te••tia parte pilo••um ••qui admixta, faciunt cordas suas. De filtro etiam faciunt pauellas sub ••ellis, & ••••pas contra pluuiam. Vnde multum expendunt de lana. Habitum virorum vicis••••s.* 1.2