Quod Nestorini et Saraceni sunt mixti & Idolatre.
* 1.1PRimi sunt Iugures, quorum terra contiguatur cum terra praedicta Organum inter montes il∣los versus Orientem: Et in omnibus ciuitatibus eorum sunt mixti Nestorim & Saraceni. Et ipsi etiā sunt diftusi versus Persidem in ciuitatibus Saracenorum.* 1.2 In predicta ciuitate Cealac ha∣bebant etiam ipsi tres Idolatrias, quarum duas intraui, vt viderem stul••itias eorum. In primain∣ueni quendam, qui habebat cruciculam de atramento super manum suam. Vnde credidi quod esset Christianus: quia adomnia quae quaere bam ab eo, respondebat vt Christianus. Vnde que∣siui ab eo: Quare ergo non habetis crucem & imaginem Iesu Christi? Et ipse respondit, non habemus consuetudinem. vnde ego credidi quod es••ent Christiani: sed ex defectu doctrine omitterent. Videbam enim ibi post quandam cistam, quae erat eis loco altaris, super quam po∣nunt lucernas & oblationes, quandam imaginationem habentem alas quasi Sancti Michaelis: & alias quasi ipsorum tenentes digitos sicut ad benedicendum. Illo soro non potui aliud inue∣nire. Quia Saraceni in tantū inuitant eos, quod nec etiam volunt loqui inde eis. Vnde quan∣do quaerebam a Sararcenis deritu talium, ipsi scandalizabantur. In crastino fuerunt kalendae & pasch•• Saracenorum & mutaui hospitium: ita quod fui hospitatus prope aliam Idolatri••m. Homines enim co••ligunt nuncios, quilibet secuudum posse suum vel portionem suam. Tunc intrans Idolatriam praedictam inueni sacerdotes Idolorum. In kalendis enim aperiunt tem∣pla sua, & ornant se sacerdotes, & ofterunt populi oblationes de pane & f••uctibus. Primò ergo describo vobis ritus communes omnes Idola••rarum:* 1.3 & postea istorum Iugurum; qui sunt quasi secta diuisa ab alijs. Omnes adorant ad Aquilonem complosis manibus: & prosternentes se genibus flexis ad terram, ponentes frontem super manus. Vnde Nestorini in partibus illis nul∣lo modo iungunt manus orando: sed orant extensis palmis ante pectus. Porrigunt templa sua ab Oriente in Occidentem: & in latere Aquilonari faciunt cameram vnam quasi eorū exe∣un••em: vel aliter, Si est domus quadrata, in medio domus ad latus aquilonare intercludunt v∣nam cameram in loco chori. Ibi ergo collocant vnam arcam longam & latam sicut mensam vnam. Et post illam arcam contra meridiem collocant principale idolum: quod ego vidi apud Cara••arum,* 1.4 ita magnum sicut pingitur Sanctus Christopherus. Et dixit mihi quidam sacerdos Nestorinus, qui venerat ex Cataya, quod in terra illa est Idolum ita magnum, quod potest vi∣deri à duabus dietis. Et collocant alia idola in circuitu, omnia pulcherrime deaura••: Super ci∣stam illam, quae est quasi mensa vna, ponunt lucernas & oblationes. Omnes portae templorum sunt apertae ad meridiem contrario modo Saracenis. Item habent campanas magnas sicut nos. Ideo credo quod orientales Christiani noluerunt habere eas. Ruteni tamen habent & Graeci in Gasaria.