De Tartaris & domibus eorum.
NVsquam habent manentem ciuitatem, sed futuram ignorant. Inter se diuiserunt Scy∣thiam, quae durat à Danubio vsque ad ortum solis. Et quilibet Capitaneus, secundum quod habet plures vel pauciores homines sub se, scit terminos pascuorum suorum, & vbi de∣bet pascere hyeme & aestate, vere & autumno. In hyeme enim des••endunt ad calidiores regiones versus meridiem. In aestate ascendunt ad frigidiores versus aquilonem. Loca pascuosa sine aquis pascunt in hyeme quando est ibi nix, quia niuem habent pro aqua. Domum in qua dormiunt fundant super rotam de virgis cancellatis, cuius tigna sunt de virgis, & con∣veniunt in vnam par••ulam rotam superius, de qua ascendit collum sursum tanquam fumi∣gatorium, quam cooperiunt filtro albo: & frequentius imbuunt etiam filtrum calce vel terra alba & puluere ossium, vt albens splendeat, & aliquando nig••o. Et filtrum illud circa collum superius decorant pulchra varietate picturae. Ante ostium similiter su••pendunt filtrum opere polimitario variatum. Consumunt enim filtrum coloratum in faciendo vites & a••bores, aues & bestias. Et faciunt tales domos ita magnas, quod habent triginta pedes in latitudine. Ego enim mensuraui semel latitudinem inter vestigia rotarum vnius bigae viginti ped••m: & quando domus erat super bigam excedebat extra rotas in vtroque latere quinque pe∣dibus ad minus. Ego numeraui in vna biga viginti duos boues trahentes vnam do∣mum: Vndecem in vno ordine secundum latitudinem bigae, & alios vndecem ante illos: Axis bigae erat magnus ad modum arboris nauis: Et vnus homo stabat in ostio domus super bigam minans boues. Insuper faciunt quadrangulos de virgulis fissis attenuatis ad quantitatem vnius arcae magnae: & postea de vna extremitate ad aliam eleuant testu∣dinem de similibus virgis, & ostiolum faciunt in anteriori extremitate: & postea coope∣riunt illam cistam siue domunculam filtro nigro imbuto seuo siue lacte o••ino, ne possit penetrari pluuia: quod similiter decorant opere polimitario vel plumario. Et in talibus arcis ponunt totam suppellectilem suam & thesaurum: quas ligant fortiter super bigas alteras quas trahunt cameli, vt possint transuadare flumina. Tales arcas nunquam deponunt de bigis. Quando deponunt domus suas mansionarias, semper ver••unt portam ad me∣ridiem; & consequenter collocant bigas cum arcis hinc & inde prope domum ad dimidium iactum lapidis: ita quod domus stat inter duos ordines bigarum quasi inter duos muros.