De Saraceno qui dixit se velle baptizarj, et de homi∣nibus qui apparent leprosi.
INdie pentecostes venit ad nos quidam Saracenus, qui cum loqueretur nobiscum, incepimus exponere fidem. Qui audiens beneficia dei exhibita humano generi in incarnatione Christi, & resurrectionem mortuorum, & iudicium futurum, & quod ablutio peccatorum es••et in bap∣tismo: dixit se velle baptizari. Et cum pararemus nos ad baptizandum eum, ipse subito ascen∣dit equum suum, dicens se iturum domum & habiturum consilium cum vxore sua. Qui in cra∣stino loquens nobiscum, dixit quod nullo modo auderet accipere baptisma, quia tunc non bibe∣ret cosmos. Christiani enim illius loci hoc dicebant, quod nullus verus Christianus deberet bi∣bere: & sine potu illo non posset viuere in solitudine illa. A qua opinione nullo modo potui di∣uertere illum. Vnde noueritis pro certo quod multū elongantur à fide propter illam opinionem quae iam viguit inter illos per Rutenos, quorum maxima multitudo est inter eos. Illa die dedit nobis ille capitaneus vnum hominem, qui nos deduceret vsque ad Sartach: & duos qui du∣cerent nos vsque ad proximam herbergiam; quae inde distabat quinque dietas prout boues poterant ire. Dederunt etiam nobis vnam capram pro cibo & plures vtres lactis vaccini, & de cosmos parum: quia illud preciosum est inter illos. Et sic arripientes iter rectè in aquilonem, visum fuit mihi quod vnam portam inferni transissemus. Garciones qui ducebant nos, incipie∣bant nobis audacter furari, quia videbant nos parum cautos. Tandem amissis pluribus vexatio dabat nobis intellectum. Peruenimus tandem ad extremitatem illius prouinciae, quae clauditur vno fossato ab vno marivsque ad aliud: extra quam erat herbergia eorum apud quos intrasse∣mus: videbantur nobis leprosi omnes:* 1.1 quia erant viles homines ibi collocati, vt reciperent tribu••um ab accipientibus sal a ••alinis superius dictis. Ab illo loco, vt dicebant, oportebat nos ambulare quinde cim diebus, quibus non inueniremus populum. Cum illis bibimus cosmos: & dedimus illis vnum veringal plenum fructibus & panem biscoctum. Qui dederunt nobis octo boues,* 1.2 vnam capram pro tanto itinere, & nescio quot vtres plenos lacte vaccino. Sic mutatis bobus arripuinus iter, quod perfecimus decem diebus vsque ad aliam herberglam: nec inueni∣mus a quam in illa via nisi in fossis in conuallibus factis, exceptis duobus paruis fluminibus. Et tende bamus rectè in orientem ex quo exiuimus praedictam prouinciam Gasariae, habentes mare ad meridiem & vastam solitudinem ad aquilonem: quae durat per viginti dietas alicubi in latitudine: In qua nulla est sylua, nullus nions, nullus lapis. Herba est optima. In hac so∣lebant pascere Comani, qui dicuntur Capchat. A Tentonicis verò dicuntur Valani, & pro∣uincia Valania. Ab Isidoro vero dicitur à flumine Tanai vsque ad paludes Meotidis & Danu∣bium Alania. Et durat ista terra in longitudine a Danubio vsque Tanaim; qui est terminus Asiae & Europae,* 1.3 itinere duorum mensium velociter equitando prout equitant Tartari: Quae tota inhabitabatur à Comanis Capchat, & etiam vltra à Tanai vsque ‖ 1.4 Etiliam: Inter quae flumina sunt decem dietae magnae. Ad aquilonem verò istius prouincie ••acet Russia,* 1.5 que vbique syluas habet, & protenditur à Polonia & Hungaria vsque Tanaim: quae tota vastata est à Tartaris, & adhuc quotidie vastatur. Praeponunt enim Rutenis, quia sunt Christiani, Saracenos: & cum non possunt amplius dare aurum vel argentum, ducunt eos & paruulos eorum tan∣quam greges ad solitudinem vt custodiant animalia eorum. Vltra Russiiam ad aquilonem est Prussia,* 1.6 quam nuper subi••gauerunt totam fratres Te••tonici. Et certe de facili acquierent Russiam, si apponerent manum. Si enim Tartari audirent, quod magnus sacerdos, hoc est, Papa faceret cruce signari contra eos, omnes fugerent ad solitudines suas.