The principal nauigations, voyages, traffiques and discoueries of the English nation. [vols. 1-3] made by sea or ouer-land, to the remote and farthest distant quarters of the earth, at any time within the compasse of these 1600. yeres: deuided into three seuerall volumes, according to the positions of the regions, whereunto they were directed. The first volume containeth the worthy discoueries, &c. of the English ... The second volume comprehendeth the principall nauigations ... to the south and south-east parts of the world ... By Richard Hakluyt preacher, and sometime student of Christ-Church in Oxford.

De forma & habitu & victu eorum. Cap. 4.

*MOngalorum autem siue Tartarorum forma ab omnibus alijs hominibus est remota. Inter oculos enim, & inter genas, ati sunt plus caeteris, genae quo{que} satis prominent à maxillis. Nasum habent planum & modicum, oculos etiam paruos, & palpebras vs{que} ad supercilia ele∣uatas, ac super verticem in modum Clericorum coronas. Ex vtra{que} parte frontis tondendo, plus∣quam in raedio crines longos faciunt,* reliquos autem sicut mulieres crescere permittunt. De quibus duas cordas faciunt, & vnamquam{que} post aurem ligant. Pedes quo{que} modicos habent.* Vestes tam virorum quàm mulierum vno modo formatae sunt. Pallijs vel cappis vel caputijs non vtuntur. Tunicas verò miro modo formatas portant de buc caramo, vel purpurato, vel bal∣daquino.* Pellicium habet pilos exterius, sed apertum est à posterioribus. Habet tamen çaudu∣lam vnam vs{que} ad genua retrò. Vestes suas non lauant, nec lauari permittunt, & maximè à tem∣pore, quo tonitrua incipiunt, vsquequo desinat illud tempus. Stationes habent rotundas in modum tentorij de virgulis & baculis subtilibus praeparatas.* Supra verò in medio rotundam habent fenestram, vnde ingrediatur lumen, & fumus exire possit: quia semper in medio faciunt ignem: parietes autem & tecta filtro sunt operta. Ostia quo{que} de filtro sunt facta. Harum que∣dam subitò soluuntur, & reparantur, & super summarios deferuntur: quaedam verò dissolui non possunt sed in curribus portantur. Et quocun{que} siue ad bellum siue aliâs vadunt, semper illas secum deferunt. In animalibus valde diuites sunt, vt in Camelis & bobus, capris & ouibus. Iumenta & equos habent in tanta multitudine,* quantam non credimus totum mundi residuum habere. Porcos autē & alias bestias non habent. Imperator ac Duces ar{que} alij magnates in auro & argento ac serico & gemmis abundant. Cibi eorū sunt omnia, quae mandi possunt. Vidimus eos etiā manducare pediculos.* Lac bibūt animaliū, & in maxima quantitate, si habent, iumen∣tinū. Porro in hyeme, quia nisi diuites sint, lac iumentinū non habent, millium cum aqua deco∣quunt, quod tam tenue faciunt, vt illud bibere valeant. Vnde quilibet eorū scyphum bibit vnū vel duos in mane, & quando{que} nihil amplius manducant in die. In sero autem vnicui{que} datur de carnibus modicū, & bibunt ex eis brodium. Porro in aestate quando satis habent de lacte iu∣mentino, carnes comedunt rarò, nisi fortè donētur eisdē, aut venatione bestiā aliquam ceperint velauem.