The principal nauigations, voyages, traffiques and discoueries of the English nation. [vols. 1-3] made by sea or ouer-land, to the remote and farthest distant quarters of the earth, at any time within the compasse of these 1600. yeres: deuided into three seuerall volumes, according to the positions of the regions, whereunto they were directed. The first volume containeth the worthy discoueries, &c. of the English ... The second volume comprehendeth the principall nauigations ... to the south and south-east parts of the world ... By Richard Hakluyt preacher, and sometime student of Christ-Church in Oxford.

Qualiter recedentes à Bathy per terram Comanorum & Kangittarum transierunt. Cap. 23.

*IN die porrò Sabbathi sancti ad stationem fuimus vocati, & exiuit ad nos procurator Bathy praedictus, dicns ex parte ipsius, quòd ad Imperatorem Cuyne in terram ipsorum iremus, retentis quibusdam ex nostris sub hac specie, quòd vellent eos remittere ad Dominum Papam, quibus & literas dedimus de omnibus factis nostris, quas deferrent eidem. Sed cùm redissent vs{que} ad Montij Ducem supradictum, ibi retenti fuerunt vsque ad reditum nostrum. Nos autem in die Pasche officio dicto, & facta comestione qualicun{que} cum duobus Tartaris, qui nobis apud Corrensam fuerant assignati, cum raultis lacrymis recessimus, nescientes vtrum ad mortem vel vitam pergeremus. Eramus tamen ta infirmi corpore, quòd vix poteramus equitare. In tota si∣quidem illa quadragesima fuerat cibus noster millium cum aqua & sale tantùm, & in alijs simi∣liter diebus ieiuniorum. Nec habebamus aliquid ad bibendum preter niuem in caldario lique∣factam. Ibamus autem per Comaniam equitando fortissimè, quoniam habebamus equos re∣centes quinquies aut pluries in die, nisi quando per deserta ibamus, & tunc equos meliores at∣que fortiores, qui possent continuum sustinere laborem, accipiebamus. Et hoc ab ineunte qua∣dragesima vsque ad octo dies post Pascha.* Haec terra Comania ab Aquilone immediatè post Russiam habet Morduynos, Byleros, id est, magnam Bulgariam, Bastarcos, id est, magnam Hungariam, post Bastarcos, Parositas & Samogetas. Post Samogetas, illos, qui dicuntur habe∣re faciem caninam in Oceani lictoribus desertis.* A meridie habet Alanos, Circassos, Gazaros, Graeciam & Constantinopolin, ac terram berorum, Cathos, Brutachios, qui dicuntur esse Iu∣daei, caput radentes per toùm, terram quo{que} Cithorum atque Georgianorum & Armeniorum & Turcorum. Ab occidente autem Hungariam habet atque Russiam. Et est Comania terra maxima & longa. Cuius populos, scilicet Comanos, Tartari occiderunt, quidam tamen à fa∣cie eorum fugerunt, & quidam in eorum seruitutem redacti sunt. Plurimi autem ex eis, qui fu∣gerunt, ad ipsos redierunt.* Post haec intrauimus terram Kangittarum, quae magnam habet in plutimis locis penuriam aquarum, in qua etiam homines pauci morantur propter aquae defe∣ctum. Vnde homines Ieroslai, Ducis Russiae,* cùm ad ipsum in terram Tartarorum per rexerunt, plures eorum in illo deserto prae siti mortui sunt. In hac etiam terra & in Comania multa inue∣nimus capita & ossa mortuorum hominum, super terram iacentia tanquam sterquilinium. Per hanc ita{que} terram iuimus ab octo debus post Pascha ferè vsque ad Ascensionem Dominicam. Huius{que} habitatores Pagani erant, & am ipsi quàm Comani non laborabant, sed tantùm de animalibus viuebant, ne domos aedificabant, sed in tabernaculis habitabant. Istos etiam Tartari deleuerunt, & habitabant in terris eorum, illi{que} quiremanserunt, redacti sunt in ser∣uitutem ipsorum.