De itinere Fratris Iohannis de Plano carpini vsque ad primam custodiam Tartarorum. Cap. 19.
NOs igitur ex mandato sedis Apostolicae cùm itemus ad Orientis nationes, elegimus pri∣us ad Tartaros proficisci: quia timebamus, ne perillos in proximo Ecclesiae Dei pericu∣lum immineret.* 1.1 Ita{que} pergétes, ad regem Boëmorū peruenimus: qui cum esset nobis familiaris, consuluit, vt pet Poloniam & Russiam iter ageremus. Habebat enim consanguineos in Polo∣nia, quorum auxilio Russiam intrare possemus. Datis{que} literis & bono conductu, secit & ex∣pensas nobis dari per curias & ciuitates eius,* 1.2 quo vsque ad Ducem Slesiae Bolezlaum, nepo∣tem eius, veniremus, qui etiam erat nobis familia••is & notus. Hinc & ipse nobis similiter secit, donec veniremus ad Conradum, Ducem * 1.3 Lautifciae, ad quem tunc, Dei gratia nobisfauente, venerat Dominus Wasilico, Dux Russiae, à quo etiam plenius de facto audiuimus Tartaro∣rum: quia nuncios illuc miserat, qui iam redierant ad ipsum. Audito autem, quòd oporteret nos illis munera dare, quasdam pelles castorum & aliorum animalium fecimus emi, de hoc, quod datum nobis fuerat in eleemosynam ad subsidiū viae. Quod agnoscentes Dux Conradus & * 1.4 Ducissa Cracouiae, & Episcopus & quidam milites, plures etiam nobis dederunt huiusmo∣di pelles. Denique Dux Wasilico à Duce Cracouiae, & Episcopo atque Baronibus pro nobis attentè rogatus, secum nos in terram suam duxit, & vt aliquantulum quiesceremus, aliquot di∣ebus nos in expensis suis detinuit. Et cùm rogatus à nobis, feciffet Episcopos suos venire, legi∣mus eis literas Domini Papae,* 1.5 monentis••cos, ad sanctae matris Ecclesie vnitatem redire. Ad idem quoque nos ipsi monuimus eos, & induximus, quantum potuimus, tam Ducem quàm Episco∣pos & alios.* 1.6 Sed quia Dux Daniel, frater Wasiliconis praedicti, praesens non erat, quoniam ad Baty profectus erat, non potuerunt eo tempore finaliter respondere. Post haec Dux Wasilico transmisit nos vsque in Kiouiam metropolin Russiae, cum seruiente vno. Ibamus ramen in pe∣riculo capitis semper propter Lituanos,* 1.7 qui saepè faciebant insultum super terram Russiae, & in illis maximè locis, per quos debebamus transire. At per praedictum seruientem eramus securi à Ruthenis, quorum etiam maxima pars occisa vel captiuata erat à Tartaris. Porrò in Danilone vsque ad mortem tunc infirmati fuimus. Nihilominus tamen in vehiculo per niuem & frigus magnum trahi nos fecimus. Cùm ergò Kiouiam peruenimus, habuimus de via nostra consili∣um cum millenario ac caeteris ibidem nobilibus. Qui responderunt nobis, quòd si duceremus equos illos,* 1.8 quos tunc habebamus, ad Tartaros, cùm essent magnae niues, morerentur omnes: quia nescirent herbam fodere sub niue, sicut equi faciunt Tartarorum, nec inueniri posset ali∣quod pro eis ad manducandum, cùm Tartari nec stramina nec foenum habeant, nec pabulum. Itaque decreuimus eos illic dimittere cum duobus pueris, deputatis eorum cu••todiae. Ideo{que} nos oportuit millenario dare munera, vt ipsum haberemus propitium, ad dandum nobis equos subductitios & conductum. Secundo igitur die post festum Purificationis cepto itinere, veni∣mus ad villam Canouae, que sub Tartaris erat immediatè. Cuius praesectus nobis dedit equos & conductum vsque ad aliam, in qua reperimus praefectum Micheam,* 1.9 omni malitia plenum. Qui tamen acceptis à nobis muneribus secundum velle suum, duxit nos vs{que} ad primam custo∣diam Tartarorum.