communiter cedant, omnes qui fugiunt, occiduntur. Et si vnus aut duo, vel plures ex decem audacter accedunt ad pugnam, alij verò ex illo Denario non sequuntur, simili••er occiduntur. Sed etiam si vnus ex decem vel plures capiuntur, socij eorum si non eos liberant, ipsi etiam oc∣ciduntur. Porrò arma debent habere talia. Duos arcus vel vnum bonum ad minus. Tres{que} pha∣retras sagittis plenas, & vnam securim & funes ad machinas trahendas. Diuites autem habent gladios in fine acutos, ex vna parte tan••••m incidentes, & aliquantulum curuos. Habent & e∣quos armatos, crura etiam tecta, galeas & loritas. Verùm loricas & equorum cooperturas qui∣dam habent de corio, super corpus artificiosè duplicato vel etiam triplicato. Galea verò supe∣rius est de chalybe, vel de ferro: sed illud, quod in circuitu protegit collum & gulam, est de co∣rio. Quidam autem de ferro habent omnia supradicta, in hunc modum formata. Laminas multas tenues ad vnius digiti latitudinem & palmae longitudinē faciunt, & in qualibet octo fo∣ramina paruula facientes, interius tres corrigias strictas & fortes ponunt. Sic{que} laminas, vnam alij•• quasi per gradus ascendendo, supponunt. Ita{que} laminas ad corrigias, tenuibus corrigio∣lis per foramina praedicta immissis, ligant, & in superiori parte corrigiolam vnam ex vtra que parte duplicatam cum alia corrigiola consuunt, vt laminae simul benè firmiter{que} cohaereant. Haec faciunt tam ad cooperturas equorum, quàm adarmaturas hominum. Adeo{que} faciunt illa lucere, quod in eis potest homo faciem suam videre. Aliqui veròin collo ferri lanceae vncum habent, cum quo de sella, si possunt, hominem detrahant. Sagittarum eorum ferramenta sunt acutissima, ex vtraque parte quasi gladius biceps incidentia, semper{que} iuxta pharetram porrant limas ad acuendum sagittas. Habent verò scuta de viminibus, aut de virgulis facta. Sed non credimus, quòd ea soleant portare, nisi ad castra & ad custodiam Imperatoris ac principum, & hoc tantùm de nocte. In bellis astutissimi sunt: quia per annos xlij. cum caeteris gentibus dimi∣cârunt. Cùm autem ad flumina peruenerunt, maiores habent rotundum ac leue corium, in cuius summitate per circuitum ansas crebras facientes, funem imponunt a•• stringunt, ita quod in circuitu quasi ventrem efficiunt, quem vestibus ac rebus caeteris replent, fortissime{que} ad in∣uicem comprimunt. In medio autem ponunt sellas & alias res doriores: ibi quoque sedent ho∣mines. Huiusmodi nauim ad equi caudam ligant, & hominem, qui equum regat, pariter nata∣re faciunt; vel habent aliquando duos remos, cum quibus remigant. Equo igitut in aquam impulso, omnes alij equi sequuntur illum, & sic transeunt fluuium. Pauperior autem quilibet vnam bursam vel saccum de corio be••è consutum habet, in quo res suas omnes imponit, & in summitate fortiter ligatum, ad equi caudam suspendit, sic{que} modo predicto transit.