Page 42
Qualiter ab hominibus caninis repulsi, Buri∣thabethinos vicerunt. Cap. 11.
CVm autem per deserta redirent, in quandam terram venerunt, in qua, sicut nobis apud Imperatoris curiam per clericos Ruthenos, & alios, qui diu fuerant inter ipsos, firmiter as∣serendo referebatur,* 1.1 monstra quaedam, imaginem foemineam habentia, repererunt. Quas cùm per multos interpretes interrogassent, vbi viri terrae illius essent, responderunt, quòd in illa terra quaecun{que} foemine nascebātur, habebant formā humanam, masculi vero speciē caninam. Dum∣{que} moram in terra illa protraherent, Canesin alia fluuij parte conuenerunt. Et cùm esset hyems asperrima omnes se in aquam proiecerunt. Post haec incontinenti sponte in puluerē volueban∣tur,* 1.2 sic{que} puluis admixtus aque super eos congelabatur, & vt ita pluries secerunt, glacie super eos depressa••a, cum impetu magno contra Tartaros ad pugnam conuenerunt. At verò cum illi sagittas super eos iaciebant, ac si super lapides sagittassent, retrò sagittae redibant. Alia quo{que} arma eorū in nullo eos laedere poterant. Ipsi verò Canes insultum in Tartaros facientes, mor∣sibus vulnerauerunt multos, & occiderunt, sic{que} illos de suis finibus eiecerunt. Vnde adhuc in∣ter illos est prouerbium de hoc facto, quod dicunt ad inuicem ridendo: Pater meus vel frater meus à Canibus fuit occisus. Mulieres autem illorū, quas ceperant, ad terrā suā duxerunt, & vs{que} ad diē mortis eorū ibidē fuerunt. Cùm autē exercitus ille Mongalorum rediret, venit ad terram Burithabeth,* 1.3 cuius habitatores pagani sunt, & hos Tartari bello vicerunt. Hi consuetudinem habent mirabilem, imò potius miserabilem. Cùm enim alicuius pater humanae naturae soluit debitum,* 1.4 congregant omnē parentelam, & come dunt eum. Hi pilos in barba non habent, imò ferrum quoddam in manibus, sicut vidimus, portant, cum quo semper barbam, si forte crinis ali∣quis in ea crescit, depilant. Multum etiam deformes sunt. Inde verò ille Tartarorum exercitus in terram suam estreuersus.