De ipsorum Imperio. Cap. 5.
DIcto de eorum consuetudinibus, dicendum est de eorum imperio. Et primò de ipsius principio. Secundò de principibus eius. Tertio de dominio Imperatoris & princi∣pum. Terra quaedam est in partibus Orientis, de qua dictum est suprà, quae Mongol no∣minatur. Haec terra quondam quatuor populos habuit. Et vnus Yeka-Mongol, id est, magni Mongali vecabatur. Secundus Sumongol, id est Aquatici Mongali. Ipsi autem se∣ipsos Tartaros appellabant, à quodam fluuio, qui currit per terram eorum, qui Tartar no∣minatur.* 1.1 Alius appellatur Merkat, quartus Metrit. Hij populi omnes vnam formam per∣sonarum,* 1.2 & vnam linguam habebant: quamuis inter se per principes & prouincias eslent di∣uisi. In terra Yeka-Mongol fuit qui vocabatur Cyngis.* 1.3 Iste incepit es••e robustus venator co∣ram Domino, Didicit enim homines furari, rapere, praedari. Ibat autem ad alias terras, & quos∣cunque potuit capere, & sibi associare non demittebat: homines verò suae gentis ad se inclina∣bat, qui tanquam ducem ipsum sequebantur ad omnia male facta. Hic autem incepit pugna∣re cum Sumongal, siue Tartaris, postquam homines aggregauerat sibi, & interfecit ducem eo∣rum, & multo bello omnes Tartaros sibi subiugauit & in suam seruitutem redegit. Post haec cum omnibus his pugnauit, cum Merkat, qui erant positi iuxta terram Tartarorum, quos eti∣••m bello sibi subiecit: Inde procedens pugnauit contra Metritas, & etiam illos deuicit. Audien∣tes itaque Naymani,* 1.4 quod Cyngis erat taliter eleuatus, indignati fuerunt. Ipsi enim habuerunt Imperatorem, qui fuerat strenuus valdè, cui dabant tributum omnes nationes praedictae. Qui debitum vniuersae carnis exsoluens, filij eius successerunt loco eius; sed iuuenes erant & stulti, & populum nesciebant tenere: sed inuicem diuisi erant & scissi:* 1.5 vnde medio tempore Cyngis erat taliter exaltatus, nihilominus insultum faciebant in terras superius annotatas, viros & mulieres, & pueros occidebant, & capiebant praedam eorum. Cyngis hoe audiens, omnes sibi fubiectos homines aggregauit. Naymani & Kara Kitai,* 1.6 id est, nigri Kitai, exaduerso in quan∣dam vallem strictam inter montes duos, per quam nos euntes ad imperatorem eorum transiui∣mus, similiter conueniunt: & commissum est praelium, in quo Naymani & Kara Kitai a Mongallis sunt deuicti, & maior pars eorum occisa: & alij qui euadere non potuerunt in serui∣tutem redacti sunt. In terra autem praedictorum Kara Kytaorum Occaday can filius Cyngis can,* 1.7 post quam positus fuit imperator, quandam ciuitatem aedificauit, quam‖ 1.8 Omyl appellauir. Propè quam ad meridiem est quoddam desertum magnum, in quo syluestres homines pro certo habitare dicuntur,* 1.9 qui nullo modo loquuntur, nec in cruribus habent iuncturas: & si quando cadunt, per se surgere sine adiutorio aliorum minimè possunt, aliquantam tamen ha∣bent discretionem. Mongali autem in terram eorum reuertentes se contra Kytaos in praelium praeparauerunt, qui castra mouentes terram eorum intrauerunt. Imperator autem Kytaorum hoc audiens venit contra eos cum exercitu suo;* 1.10 & commissum est praelium durum; in quo prae∣lio Mongali fuerunt deuicti:* 1.11 & omnes nobiles Mongallorum qui erant in praedicto exercitu fuerunt occisi vsque ad septem. Cyngis verò & alij qui remanserunt in terram suam fugerun••. Et quum aliquantulum quieuisset Cyngis, praeparauit se rursus ad praelium & contra terram Huyrorum processit ad bellum. Isti homines Christiani de secta Nestorianorum erant, quos etiam bello deuicit, & eorum literas acceperunt. Nam prius scripturam aliquam non habe∣bant.* 1.12 Nunc autem eandem literam Mongallorum appellant. Inde processit contra ter∣ram Saruiuorum,* 1.13 & contra terram Karauitarum,* 1.14 & contra terram Voyrat,* 1.15 & contra terram Comana, quas terras omnes deuicit. Inde est in terram suam reuersus. Et cum aliquantulum quieuisset, conuocatis omnibus gentibus supradictis, contra Kytaos ad bellum processit, & cum diu contra eos pugnasset magnam partem terrae Kytaorum vicerunt: Imperatorem autem eo∣rum concluserunt in sua ciuitate maiori: quam cum tam diu obsiderunt, quod exercitui defe∣cerunt expensae, & cum non haberent quod manducarent, praecepit illis Cyngis can, quod de decem hominibus vnum darent ad manducandum. Illi autem de ciuitate pugnabant viriliter contra illos sagittis & machinis: Et cum deficerent lapides, pro lapidib••s proiecerunt argentum,* 1.16 & maximè liquesactum. Ciuitas enim haec multis diuitijs erat plena. Et cum diu pugnassent, & eam bello vincere minimè possent, fecerunt vnam magnam viam sub terra ab exercitu vsque ad mediam ciuitatem, & aperientes subitò ter∣ram,