pudicitia earum inter eas aliquid auditur. Ve••ba tamen quaedam ex eis in ioco satis habent tur∣pia & impudica. Seditiones verò inter easrarò vel nunquam audiuntur. Et quamuis multum in∣ebrientur, in ebrietate sua tamen v••rbis vel facto nunquam contendunt. Nuncde malis mori∣bus eorum est supponendum. Superbissimi alijs hominibus sunt, & despiciunt omnes: ideò qua∣si pro nihilo reputant, siue nobiles sint, siue ignobiles. Vidimus enim in curia Imperato••is no∣bilem virum Ieroslaum, magnum Ducem Russiae, filium etiam Regis & Reginae Georgiae, & Soldanos multos, duces etiam Soldanorum nullum honorem debitum recipere inter eos. Sed Tartari qui erant eis assignati, quantumcun{que} erant viles, antecedebant eos, & semper primum locum & summum tenebant: immò saepè oportebat eos post eorum posteriora sedere. Iracun∣di multum & indignantis naturae sunt: & etiam alijs hominibus plus sunt mendaces, & ferè nul∣la veritas inuenitur in eis. In principio quidem sunt blandi, sed in fine pungunt vt scorpio. Sub∣dolt sunt & fraudulenti, & si possunt astutia circumueniunt omnes. Homines sunt immundi, su∣mendo cibum & potum, & alijs factis suis. Qui cum volunt aliquid mali facere alijs hominibus, miro modo occultant, vt praeuidere non possint, vel contra eorum astutias remedium inuenire. Ebr••etas honorabilis est apud eos: & quum multum quis bibit, ibidem reijcit, nec propter hoc dimittit quin iterum bibat. Valdè sunt cupidi & auari, exactores maximi ad petendum: tenacis∣simi retentores, & parcissimi donatores. Aliorum hominum occisio pro nihilo est apud illos. Et, vt breuiter dicam, omnes mali mores eorum propter prolixitatē in scripto rediginon possunt. Cibi eorum sunt omnia quae mandi possunt. Come dunt canes, lupos, vulpes, & equos; & in ne∣cessit••te carnes humana••. Vnde quando pugnauerunt contra quandam ciuitatem Kytaorum, v∣bi morabatur imperator ipsorum; eam obsederunt tam din, quod defecerunt ipsis Tartaris om∣ninò expensae. Et quia non habebant quòd manducarent omninò, tunc accipiebatur de decem hominibus vnus ad manducandum. Abluuiones etiam quae egrediuntur de iumentis cum pullis manducant. Imò vidimus etiam eos pediculos manducare: vidimus ••tiam ••os comedere mures. Mensalibus & manutergijs non vtuntur••panē non habent, nec olera, nec legumina, nec aliquid ali••d nisi carnes: & tam paucas habent, quòd aliae nationes vix inde viuere possent. Cum pin∣guedine carnium multum polluunt manus: quando verò comederunt, tunc manus ad ocreas suas, vel ad gramina, vel ad aliquid talium tergunt. Solent etiā honestiores habere aliquos pan∣niculos paruos, cum quibus vltimo tergunt manus, quando carnes manducarunt. Cibum vnus eorum incidit, & altus accipit cum puncto c••ltelli morsellos, & vnicui{que} prebet, quibusdā plus, quibusdam minus, secundum quod plus vel minus volunt eos honorare. Scutellas non lauant, & si aliquando cum brodio lauant carmum, iterum cum carnibus in olla reponunt. Ollas etiā vel caldaria, vel alia vasa ad hoc deputata si abluunt, simili modo lauant. Apud eos est magnum pec∣catum, si de cibo vel potu perire permittatur aliquid. Vnde ossa, nisi priùs extrahatur medulla, dari canibus non permittunt. Vestes etiam non lauant, neclauari permittunt, & maximè quo to∣nittua ab illa hora incipiunt donec desinant. Lac iumentinum bibunt in maxima quantitate si habent: bibunt etiam ouinum, caprinum, vaccinum, & camelorum. Vinum, ceruisiam, & me∣donem non habent, nisi ab alijs nationibus mittatur, vel donetur eisdem. In hyeme, nisi diuites sint, lac iumentinum non habent. Milliū cum aqua decoquunt, quod tā tenue faciunt, quòd non comedere sed bibere possunt. Et vnusquis{que} ex eis bibit cyphum vnum vel duos in mane, & ni•• plus in die māducant. In ••ero vnicui{que} parum de carnibus datur, & brodium de carnibus bibunt. In aestate autem, quia tunc habent satis de lacte iumentino carnes rarò māducant, nisi fortè do∣nentur eis, aut venatione aliquam bestiam ceperint, siue auem•• Legem etiam siue consuetudinē habent occidendi virum & mulierem quos in adulterio inuenerint manifestè. Similiter & virgi∣nem si fornicata fuerit, mulierē occidunt & virum. Si aliquis inuenitur in praeda vel in furto ma∣nifesto in terra potestatis eorū sine vlla miseratione occiditur. Item si aliquis eorum deundat cō∣silium, maximè quando volunt ire ad bellum, centū plage dantur super posteriora, quanto ma∣iores dare cum baculo magno vnus rusticus potest. Item quando aliqui de minoribus offendunt in aliquo à suis maioribus non parcitur eis, sed verberibus grauiter affliguntur. Item inter filium concubinae & vxoris nulla est differentia, sed dat pater vnicui{que} eorum quod vult, et si est de ge∣nere ducum, ita est dux filius concubinae, sicut filius legitimus. Et cum vnus Tartarus habet mul∣tas vxores, vnaquae{que} per se suam stationem, & familiam habet: & cum vna comedit, & bibit, & dormit vna die, & altera die cum alia. Vna tamen exipsis maior est inter alias, & srequentius cum illa quam cum alijs commoratur. Ex cum tam multae sint inter se tamen de facili non contendunt. Viri nihil operantur omninò exceptis sagittis: & etiam de gregibus aliquan∣tulam habent curam, sed venantur, & exercent se ad sagittandum: Omnes enim à paruo vs∣que ad magnum sagittarij sunt & boni. Et statim pueri eorum, cum sunt duorum annorum vel trium, incipiunt equitare. Equos eorum regunt & currunt in eis: & dantur eis arcus se∣cundùm suam aetatem, & instruunt ad sagittandum. A giles enim sunt & audaces valdè. Vir∣gines