enim & genas plusquam alij homines sunt lati. Genae etiam satis prominent a maxillis. Graciles sunt generaliter in cingulo exceptis quibusdam paucis. Pene omnes sunt mediocris stat••••ae. Barba fere omnibus minime crescit. Aliqui tamen in inferiori labio & in barba modi∣cos habent crines, quos minime tondent. Super verticem capitis in modum clerico••um habent coronas, & ab aure vna vsque ad aliam, ad latitudinem trium digitorum similiter o••es radunt. Quae rasure coronae predictae iunguntur. Super frontem etiam ad latitudinem duorum digito∣rum similiter omnes radunt. Illos autem capillos qui sunt inter coronam & praetaxatam ra••u∣ram crescere vsque ad supercilia sinunt. Et ex vtraque parte frontis tondendo plusquam in medio crines faciunt longos: reliquos vero crines permittunt crescere vt mulieres. De quibus faciunt duas cordas, & ligant vnamquamque post autem. Pedes etiam modicos habent. Vxo∣••es vero habet vnusquisque quot potest tenere. Aliquis centum, aliquis quinquaginta, ali∣quis decem, aliquis plures vel pauciores: & omnibus parentibus generaliter iunguntur, ex∣ce••ta matre, filia, vel sorore ex eadem matre, sororibus etiam ex patre: tamen & vxores patris post mortem ducere possunt. Vxorem etiam ••ratris al••er frater iunior post mortem vel alius de parentela iunior ducere tenetur. Reliquas mulieres omnes sine vlla different a ducunt in vx∣ores, & emunt eas valde pretiosè a parentibus suis. Post mortem maritorum de facili ad se∣cunda coniugia non migrant, nisi quis velit suam nouercam ducere in vxorem. Vestes autem tam virorum quàm mulierum sunt vno modo formatae. Pallijs, cappis vel capputijs vel pelli∣bus non vtuntur. Tunicas vero portant de Bukeramo, purpura, vel Baldaquino in hunc mo∣dum formatas. A supremo vsque deorsum sunt scissae, quia ante pectus duplicantur. A latere vero sinistro vna, & in dextris tribus ligaturis nectuntur, & in late••e & in sinistro vsque ad bra∣chiale sunt stissae. Pellicia cuiuscunque sunt generis in eundem modum formantur: superius tamen pellicium exterius habet pilum, sed a posterioribus est apertum. Habet autem caudu∣lam vnam vsque ad genua retro. Mulieres vero quae sunt maritatae habent tunicam valde am∣plam & vs{que} ad terram ante scissam. Super caput vero habent vnum quid rotundum de vimini∣bus vel de cortice factum, quod in longū protenditur ad vnam vlnam, & in summitate desinit in quadrum: & ab imo vsque ad summum in amplitudine semper crescit, & in suminitate ha∣bet virgulam vnam longam & gracilem de auro vel de argento seu de ligno, vel etiam pennam: & est as••utum super vnum pileolum, quod protenditur vsque ad humeros. Instrumentum pre∣dictum est tectum de buccaramo, siue purpura vel baldaquino: sine quo instrumento coram hominibus nunquam vadunt, & per hoc ab alijs mulieribus cognoscuntur. Virgines autem & iuuenes mulieres cum magna difficultate a viris suis possunt discerni: quum per omnia vesti∣untur ut viri. Pileola habent alia quàm aliae nationes, quorum formam intelligibiliter descri∣bere non valemus. Stationes rotundas habent in modum tentorij praeparatas, de virgis & ba∣culis subtiliter factas. Supra vero in medio rotundam liabent fenestrā vnde ••umen ingreditur, & vt possit fumus exi••o: quia semper in medio ignem faciun••. Parletes autem & recta filtro sunt cooperta. Ostia etiam de filtro sunt facta. Quaedam stationes sunt magnae, quaedam par∣uae, secundum dignitatem & hominum paruitatem. Quaedam soluuntur subito & reparan∣tur, & super somarios deferuntur. Quaedam dissolui non possunt, sed in curribus deferuntur. Minoribus autem in curru ad deferendum vnus bos; maioribus tres vel quatuor, vel et••am plu∣res, vel quod est magis, sufficiunt ad portandum. Quocunque vadunt siue ad bellum, siue ali∣às, semper illas deferunt secum. In animalibus sunt diuites valde: in camelis, bobus, ouibus, capris, & equis. Iumentorum tantam habent multitudinem, quantam non credimus habere totum mundum. Porcos & alias bestias minime habent.