De Insula Ceilan, & de monte vbi Adam planxit Abel filium suum.
* 1.1TRansini per aliam insulam vocatam Ceilan, quae habet in ambitu plusquā duo millia mil∣liaria, in qua sunt serpentes quasi infiniti, & maxima multitudo leonum, vrsarum, & omni∣um animalium rapacium, & siluestrium, & potissimè elephantū. In illa contrata est mons ma∣ximus, in quo dicunt gentes illius regionis quòd Adam planxit Abel filium suum 500 annis. In medio illius montis est planici•••• pulcherrima, in qua est lacus paruus multum habens de a∣qua, & homines illi dicunt aquam illam fuisse de lachrymis Adae & Euae, sed probaui hoc sal∣sum esse, quia vidi aquam in lacu scaturire: haec aqua plena est hirudinibus & sanguisugis, & lapidibus pretiosis; istos lapides rex non accipit sibi, sed semel vel bis in anno permittit paupe∣res sub aqua ire pro lapidibus, & omnes quot possunt colligere illis concedit, vt orent pro ani∣ma sua. Vt autē possint sub aqua ire accipiunt lymones, & cum illis vngunt se valdè benè, & sic nudos se in aquam submergunt, & sanguisugae illis nocere non pussunt. Ab isto lacu aqua exit & currit vs{que} ad mare, & in transitu quandò retrahit se, fodiuntur Rubiae, & adamantes, & mar∣garitae, & aliae gemmae pretiosae: vndè opinio est quod rexille magis abundat lapidibus pre••io∣sis, quàm aliquis in mundo. In contrata illa sunt quasi omnia genera animalium & auium; & dixerunt mihi gentes illae, quòd animalia illa nullū forensem inuadunt, nec offendunt, sed tantū homines illius regionis. Vidi in illa insula aues ita m••gnas sicut sunt hic anseres, habentes duo capita, & alia mirabilia quae non scribo. Vltra versus meridiem transiui, & applicui ad insulam quandam quae vocatur Bodin,* 1.2 quod idem est quod immundum in lingua nostra. In ea mo••ātu••