ad hunc lacum, & proiecta extrahunt: die aurem annua constructionis illius idoli, ••ex & regina cum toto populo & omnibus peregrinis accedunt, & ponunt illud idolum in vno curru pretiosissimo ipsum de ecclesia educentes cum Canticis, & omni genere musicorum, & multae virgines antecedunt ipsum binae & binae, processionaliter combinatae modulantes: Peregrini etiam multi ponunt se sub curru, vt transeat Deus supra eos; & omnes super quos currus trans∣it, comminuit, & per medium scindit, & interficit, & per hoc reputant se mori pro deo suo sanctè & securè: & in omni anno hoc modo moriuntur in via sub idolo plusquam 500 homi∣nes, quorum corpora comburuntur, & cineres sicut reliquiae custodiuntur, quia sic pro Deo suo moriuntur. Alium ritum habent, quando aliquis homo offert se mori pro deo suo, conue∣niunt omnes amici eius & parentes cum histrionibus multis, facientes sibi festum magnum, & post festum appendunt collo eius 5 cultellos acutissimos ducentes cum ante idolum, quò cum peruenerit, sumit vnum ex cultellis, & clamat alta voce, pro deo meo incido mihi de carne mea, & frustum incisum proijcit in faciem idoli: vltima verò incisione per quam seipsum interficit, dicit, me mori pro deo meo permitto, quo mortuo corpus eius comburitur, & sanctum fore ab omnibus creditur. Rex illius regionis est ditissimus in auro & argento, & gemmis pretiosis; ibi etiam sunt margaritae pulchriores de mundo. Indè transiens iui per mare occanum versus me∣ridiem per 50 dietas ad unam terram vocatam Lammori, in qua ex immensitate caloris, tam vi∣ri quam foeminae omnes incedunt nudi in toto corpore: Qui videntes me vestitum, deridebant me, dicentes Deum, Adam & Euam fecisse nudos. In illa regionè omnes mulieres sunt commu∣nes, ita quòd nullus potest dicere, haec est vxor mea, & cùm mulier aliqua parit filium vel filiam dat cui vult de hijs qui concubuerunt: Tota etiam terra illius regionis habetur in communi, ita quòd non meum & tuum in diuisione terrarū, domos tamen habent speciales: Carnes humane quando homo est pinguis ita benè comeduntur, sicut inter nos bouinae: & licet gens sit pesti∣fera, tamen terra optima est, & abundat in omnibus bonis, carnibus, bladis, riso, auro, argento, & liguis Aloe, cansari, & multis alijs. Mercatores autem cum accedunt ad hanc regionem ducunt secum homines pingues vendentes illos genti illius regionis, sicut nos vendimus porcos, qui statim occidunt cos & comedunt. In hac insula versus meridiem est aliud regnum vocatū Sy∣molcra, in quo tam viri quam mulieres signant se ferro calido in facie, in 12. partibus, Et hij sem∣per bellant cum hominibus nudis in alia regione. Vltra transiui ad aliam insulam quae vocatur Iaua cuius ambitus per mare est trium milliū milliarium, & rex illius insulae habet sub se 7. reges coronatos, & haec insula optimè inhabitatur, & melior secunda de mundo reputatur. In ea na∣scūtur in copia garyophylli, cubibez, & nuces muscate: & breuiter omnes species ibi sunt, & ma¦xima abundantia amniū victualium praeterquam vini. Rex illius terrae habet palatium nobilissi∣mū inter omnia quae vidi altissimè stat, & gradus & scalas habet altissimos, quorum semper v∣nus gradus est aureus, alius argenteus; Pauimentum verò vnum laterem habet de auro, aliū de argēto. Parietes verò omnes interius sunt laminati laminis aureis, in quibus sculpti sunt Equites de auro habentes circa caput circulum aureum plenum lapidibus pretiosis: Tectum est de au∣ro puro. Cum isto rege ille magnus Canis de Katay frequenter fuit in bello: Quem tamen semper ille Rex vicit & superau••t.